Marco Mercurioque aestimatis suis amicis spd
Huc usque, mi Marce, unum Americanum, quocum nuntios per MSN communico latinos, et qui necdum huc versari vel audet, vel volt, vel potest, adhibeo, nec plures. Sed forum illud nuper institutum est: quin tempore "discipuli" postmodo augescant minime dubito. Nec cuiquam quidem flumina noviciorum exspectanda esse umquam ratus eram, sed nunc vero in siccitate sumus

Forsitan alio Telae (ad Textkit verbi gratia) nuntios mittamus, quibu nos latine discentibu vel discere aventibu praesto fore eos certiores faciamus, velut in "link", seu nexibus, vel aliquid simile. Si ita, gestores eorum fororum gestoribu nostris adeundi erunt. Nescio an pote sit. Quid censetis?
Nec hercle scio quanam re forum nostrum "tantopere otietur" ut verbis Grouchi Marx utar: quando ita est, certe aut argumenta versata paucorum intersunt aut tempore ad scribendum plerique carent: si ob hoc, nil possumus; sin ob id, plura et plura argumenta feramus nova: quandoque respondebunt, sive ad disserendum sive ad ohe! dicendum
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)