Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 10 Iul, 2005 12.26

Marcus Tiberi suo s.p.d.
O rem perobscuram! :roll: Quam autem viribus unitis enodatum iri spero. Ne longus sim: Nonne „ficotia“ sunt ficeta? Aedificium enim illud rotundum ad hortos pertinere scribis. Ficotium ~ ficetum? Quod quamvis incertum sit, tamen ineptum esse nego:
„Ex ? et arena Henricus ... ficotia facienda curavit“. Tibi quid videtur?
Vale. VI Id. Iul. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 10 Iul, 2005 21.52

Tiberis Marco suo s.p.d.
gratias tibi ago, mi amice, pro responso tuo. mihi quoque illud "ficetum" ante oculos versabatur, scilicet ignoranti, quomodo ille princeps aedificio, de quo agitur, usus esset.
sed vide hanc paginam interretialem:
http://mdz.bib-bvb.de/digbib/lexika/zedler/images/ze09/@ebt-link;cs=default;ts=default;pt=456368;lang=de?collection=images;book=ze09;target=IDMATCH(entityref,ze090424)
nonne fieri potest, ut aedificium nostrum ab illo "Ficot" nomen suum traxerit ?
utcumque res se habet: verba "FURO FORMI", si modo ita scripta sint, maiorem mihi ferunt difficultatem.
ceterum huius inscriptionis conversionem, quamquam mendosam, inveni in hac pagina:
http://www.thuringia-online.de/session/greiz/oberes-schloss.html
res mehercle obscura est et digna, quam in ea parte fori nostri tractemus, quod est de aenigmatibus solvendis... :D
optime vale!
VI.Id.Iul.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De aenigmate Thuringiae

Emitteby Herimannus on Lun 11 Iul, 2005 0.13

Herimannus Marco et Tiberi salutem dicit

Me stimulavit aenigma propositum; admonere tamen velim saepe errare, saepe litteras omittere omnes, qui Latine scribunt, magis in saeculo XVIII, magis magisque in saeculo XX, quo postremum inscriptionem confectam esse scimus.
Proponam ergo:

EX FOCO FORMIDABILI ET ARENA HENRICUS UNDECIMUS RUTHENUS HIC OTIA FACIENDA CURAVIT MDCCLI

De proverbio paulo ante citato, Venetiis sic enuntiari confirmo:

"A fa' una pissada senza un pet l'è come sona' 'l violin senza l'archett"

id est: "Qui mingit nec pedit par est illi, qui sine chorda fidiculis (Violine) canit".

Valete!

Novocomi, a. d. V Idus Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 0.40

Marcus Herimanno Tiberique s.d.p.
Diu multumque cogitanti et mihi nunc illud „ficotium ~ ficetum“ minime verisimile videtur. Quid igitur? Priusquam investigare pergamus, quid tria illa verba sibi velint, sciamus oportet, cuius rei causa illud aedificium rotundum exstructum sit. Nonne locus erat, quo vasa porcellana Iaponica congesta a principibus Ruthenis deposita erant (cf. interrete)? Valete. V Id. Iul. :roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 20.01

Marcus Herimanno Tiberique s.d.p.

Epistulis vestris, amici carissimi, diligenter examinatis hoc – non sine cunctatione :roll: – proponere ausim:

EX PURO FONTE ET ARENA HENRICUS UNDECIMUS RUTHENUS HIC OTIA FACIENDA CURAVIT MDCCLI

Et „FICOTIA“ et „HIC OTIA“ verba septem litterarum: bene, mi Herimanne! Tamen puto vocabulum otii plurali carere numero. [„Otia“ quidem apud Ovidium legimus (trist. 2, 224), sed hoc plurali minime loca otio dedicata videntur significari.]

Nunc ad obscurum illud „FURO FORMI“: in cuius locum haec duo verba, „PURO FONTE“ (id est „aqua pura“), succedere puto posse, idque duabus de causis, quarum altera haec est: Verba eundem litterarum numerum exhibent; altera: Nonne ex fonte sive aqua et arena aedificia et horti otio dedicati fieri solent? :lol:

Vobis quid videtur?

Valete. V Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 12 Iul, 2005 1.01

Tiberis Marco et Herimanno s.d.p.
Si sciremus, quibus litteris haec inscriptio reddita esset, priusquam aedificium renovatum est, paulo plus proficeremus.
nam equidem suspicor litteras minusculas primo ibi fuisse eius generis, quod saeculo XVIII. usitatissimum fuerat: in quo genere litterarum saepe difficile est diiudicatu e.g. ,"s" an "f" legas, quae quidem simillimae fuerunt.
ex quo fieri potest, ut pro "ficotia" nescio an coniectemus "sic otia", quamquam illud "hic otia", quod Herimannus coniectavit, probabilius mihi esse videtur.
quod autem ad pluralem attinet,mi Marce, confer,quaeso,Verg.ecl.1,6 "deus nobis haec otia fecit".
puto enim verba inscripta non tam ad aedificium ipsum spectare quam ad totos hortos,quos princeps Henricus ea de causa instituerat, ut populus ibi otio frui posset. sed nescio an auctori inscriptionis verba Vergili ante oculos versata sint..
utcumque se res habet, equidem opinor hunc esse sensum verborum:
ubi primo locus tantum arenatus fuerat, a principe nunc horti cum villis sunt instituti, ubi populus otiari posset.
tamen illa duo verba "furo formi" restant. quod autem tu, mi Marce, coniectavisti pro "FORMI" "FONTE" substitui posse, id non verisimile mihi esse videtur, cum ea verba litteris nimis differant. tamen adhuc nihil habeo, quod anteferendum putem.
qua re reliquum est , ut pergamus de ea re cogitare. :(
valete!
IV.Id.Iul.
Last edited by Tiberis on Mart 12 Iul, 2005 1.08, edited 1 time in total.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Otia?

Emitteby Herimannus on Mart 12 Iul, 2005 1.05

Herimannus Marco sodalibusque sal.

"O Meliboee, deus nobis haec otia fecit!": hinc plurale "otia" accepi.
De "FURO FORMI" opinionem tuam magni facio; de "FOCO" locutus sum, quia inscriptio a Tiberi proposita de "incendio" (Brand) narrat, sed "focus" minus idoneum verbum est quam "ignis" vel "incendium". At nonne nimius numerus errorum eius qui "FORMI" pro "FONTE" inscribit?

Vale!

Novocomi, a. d. IV Idus Iulias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 12 Iul, 2005 11.37

Marcus Herimanno Tiberique s.p.d.
Quod ad „otia facienda“ et ad inscriptionis sensum attinet, firmis argumentis vestris, ut qui bene litterati sitis, superatum me esse libenter confiteor. Et concedo verbum „FONTE“ nimis discrepare cum „FORMI“, nihilo minus persuasum mihi est ante vocabulum arenae nescio quid desiderari, quod ad materiam vel loci naturam pertinet. Nonne antiquarum notarum peritos consuli oportet? Nonne etiam licet epistulam mittere ad gymnasium Greizianum („Staatliches Gymnasium Greiz“; cf. interrete), ubi collegas Latine quoque docere puto? [Nolite oblivisci :!: feriarum aestivarum Thuringicarum (ex pr. Id. Iul. usque ad a.d. IX Kal. Sept.)!] Valete. IV Id. Iul. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Gymnasio

Emitteby Herimannus on Merc 13 Iul, 2005 0.06

Herimannus Marco Tiberique s.

Hic censeo hanc doctam et amabilem disputationem finem suum habere: nam sarcinas iam colligunt Latinistae Thuringiae, qui nobis plura de hoc singulari aedificio narrare possint...
Valete quam optime.

Novocomi, a. d. III Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Mart 19 Iul, 2005 13.02

Iulia Marco Favonio ceterisque sodalibus sal.

magnopere gavisa sum de Petrarcae versibus, quos citasti in colloquio archaeologico. Tamen de hoc obstupui versu:
"Pieridum domus auroque opulenta virisque"
Quae est illius ratio metrica?

Valete quam optime.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 19 Iul, 2005 15.05

Marcus Iuliae ceterisque sodalibus s.p.d.
Res insolita quidem videtur esse, sed paucis verbis aliqua ex parte explanari potest. Nescio an tibi nota sit productio quae vocatur metrica, qua multi poetae certis hexametri locis, id est imprimis ante caesuras, uti solent*).
Lege quaeso hunc versum Vergilianum (Aen. 3, 91)
„líminaqu
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 19 Iul, 2005 22.17

Tiberis Marco et Iuliae s.d.p.
ad hoc "aenigma" metricum solvendum versum superiorem respicere debemus:
armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pieridumque domus ....
quae verba , ut opinor, ita intelligenda sunt:
(o Italia, tu es) veneranda simul propter arma et leges sacras,
simul propterea,quod es domus Pieridum.
ex quo fit, ut coniunctione "-que" non carere possimus,
deinde, ut "domus" genetivum (!) intellegamus oporteat. ergo productionem metricam coniectare non opus esse videtur.
quid vos censetis, mi amici ?
valete.
XIV.Kal.Aug.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Versus Petrarcae

Emitteby Herimannus on Mart 19 Iul, 2005 23.45

Herimannus sodalibus ac praesertim Iuliae, Marco et Tiberi sal. plurimam dicit

Ita liber meus, ubi pleraque opera Petrarcae leguntur (quem edendum Mediolani a Mursia anno MCMLXVIII curavit Giovanni Ponte), refert versum de quo disseruistis:

"... armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pyeridumque domus auroque opulenta virisque".

Glossa additur, "sacrarum Pyeridumque" ut "sacrarumque Pyeridum" intelligendum esse, conversio ibidem adposita ita reddit:

"veneranda sedes (domus) simul (eadem) armorum et legum et sacrarum Musarum, dives auro et fortibus viris".

Si consideres ab initio carminis ("Salve, cara Deo tellus ...") continuo poetam casu vocativo usum esse, mihi Marcus rectius ac ceteri interpetrasse videtur.

Valete!

Novocomi, a. d. XIII Kalendas Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Merc 20 Iul, 2005 9.57

Marcus Herimanno, Iuliae, Tiberi ceterisque sodalibus aeque honoratis s.
Quis nostrum est, quin admiretur, quanto studio quantaque sagacitate iterum res difficilis sane et contorta in colloquiis nostris – viribus scilicet unitis – enucleata atque explicata esse videatur? :D Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De F. Petrarcae "Epistulis Metricis", III, 24

Emitteby soter on Merc 20 Iul, 2005 14.30

Soter Marco Favonio , Iuliae et Sodalibus de metrica latina studiosis s.d.p.



Carissime mi Marce,

rectissime ac doctissime, ut soles, in memoriam revocavisti “productionem metricamâ€
Last edited by soter on Merc 20 Iul, 2005 19.47, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron