Wikipedia Latina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Wikipedia Latina

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 26 Sep, 2005 13.15

Mercurius sodalibus s. d.

Etsi pluribus vestrum Wikipediam esse notam puto, tamen iis, qui eam adhuc ignorant, paucis verbis, quaenam illa sit, nunc explico. Wikipedia est lexicon interretiale, ubi articulos non (solum) redactores, sed etiam visitatores facere, corrigere, amplificare possunt. Wikipediam suam quaeque natio habet, et, quod mireris, etiam Wikipedia Latina ibi invenitur, a quibusdam sermonis nostri studiosis constituta (http://la.wikipedia.org/wiki/Pagina_prima). Quae autem adhuc pauper et tenuis est, parum est articulorum, quorum plurimi brevissimi ac haud optima cum Latinitate compositi. Pagina ergo illa fortasse nostro auxilio indiget! Apti enim nos mihi videmur, qui historiam, culturam etc. patriae quisque suae in nuce describamus, quippe qui Latine scribendi qualitercunque periti sumus. (Dum hoc faciemus, et famam colloquii nostri dilatare poterimus.) Hoc munus est, sodales, quod nobilissimum esse credo! Quid vos censetis? Valete. Budapestino, d. VI. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Scipio on Lun 26 Sep, 2005 14.05

Illum situm nosco. Pulcher et carus situs est. Sed nescio si articulos de historia arteque Italica scribere possum... :roll: :roll:
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Sep, 2005 19.04

Marcus Mercurio suo s.
Iam diu te, spectatissime mi amice, propositorum varietate abundare scio. Quid enim colloquia nostra essent, nisi novis semper consiliis a te fulcirentur? Et habet nova illa res, quam hodie nobis ante oculos constituisti, summam utilitatem, quippe quae maxime linguae conducat Latinae. Vicipaedia quidem inspecta multa praemeditanda videntur esse, sed a Latine scribendo nos deterritum iri nego. Vale. VI K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 26 Sep, 2005 23.35

Mercurius Marco suo s. d.

Gratias ago tibi, mi Marce, pro laudibus tuis, quas utrum meruerim, an non, posteritas iudicabit. :D Nunc vero ad rem! Ecce quid in illa pagina legatur de rebus gestis Germanorum:

DE REBUS GESTIS [GERMANORUM] (citata ex vicipaedia Latina - nationes mundi - Germania.)

Antiquissimis temporibus diversae gentes in Germania vixerunt, qui nobis fontes scriptas non reliquerunt. Romani C. Iulio Caesare duce flumen Rhenum transierunt et alii imperatores regiones Germaniae exploraverunt. Neque totam Germaniam occupaverunt. Limes a regione Confluentium ad regionem Castrorum Reginarum imperium Romanum finivit. Imperio Romano fracto Franci novum imperium condiderunt. Per saecula reges Christiani diversarum gentium Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae habuerunt. Hunc imperium a Napoleone, rege Francorum, deletum et anno MDCCCVI dissolutum est. Nunc multi cives unam Germaniam appetiverunt, sed reges ducesque longe unificitam et liberatam rem publicam abnuerunt. Anno MDCCCLXXI sanguine ferroque Imperium Germanicum constituta est. Postea Imperator Wilhelmus Secundus multis nationibus signa intulit. Imperium autem magnam cladem accepit, Imperator abdicavit. Prima democratia Weimarensis anno MCMXVIII creata est, sed periculosis temporibus non duravit. Dictator Adolphus Hitler tredecim annos Germaniam rexit terrore et promissis. Scelesto bello multos homines necavit Germaniamque delevit. Anno MCMXXXXV civitates quattuor, Civitates Americae Unitae, Unio Sovetica, Regnum Unitum Franciaque Germaniam deletam occupaverunt. Paulo post Germania divisa est in partes multas: Germaniam orientalem, Germania occidentalem, Austria et terretorias orientales (nunc in Polonia et Russia) . Quadraginta annos post, anno MCMXC, nonulli partes Germanae rursus unificatam constitutus sunt.

Quod compendium etsi integrum et usque ad nostra tempora deductum, tamen humili paupereque stylo compositum ac in pluribus locis mendosum mihi videtur. Quid de hac re existimatis? Valete. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 27 Sep, 2005 16.04

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.

Res gestae Germanorum a nescio quo scriptore summatim breviterque quidem, sed nonnulla parte mendose, ut ipse scribis, exhibentur. Videant ergo historici...!

Equidem imprimis in his offendor verbis:

(1)
Dictator Adolphus Hitler tredecim annos Germaniam rexit terrore et promissis. Scelesto bello multos homines necavit Germaniamque delevit.

„... multos homines necavit“? Immo vero infinita hominum multitudo eius opera atque culpa vitam amisit: innumerabiles omnium nationum togati et milites, silentioque vix tolerando teguntur sexagies centena milia Iudaeorum crudelissime exstinctorum. „Germaniam delevit“? Etiam aliae nationes Teutonico devastandi furore percussae sunt, imprimis Polonia et Russia.

(2)
Paulo post Germania divisa est in partes multas: Germaniam orientalem, Germania occidentalem, Austria et terretorias orientales (nunc in Polonia et Russia)
„in partes multas“? Num Austria pars Germaniae? Et regionibus transviadrinis a Germania separatis paullum compensata est iniuria, qua Poloni Russique bello mundano secundo affecti erant. Quae res nostris temporibus maiori Germanorum parti probatur.

(3)
...anno MCMXC, nonulli partes Germanae rursus unificatam constitutus sunt.
O sententiam soloecismis obsitam! Praeterea „nonnullae partes“? Alias ergo esse auctor putat partes, quae Germaniae „nondum“ coniunctae sint. Nonne iterum cogitat de Austria? de regionibus transviadrinis? Megolomania quadam videtur laborare.

Nihil aliud nunc restat nisi quaerere, quomodo errata tolli possint.

Vale. V K. Oct. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 27 Sep, 2005 18.08

Iulia Marco sa.

Primum prorsus tibi assentios nonnullas partes offendere. Errata tolli possunt in pagina illa: http://la.wikipedia.org/wiki/Germania. Sub parte de historia invenias ligamen "recensere".

Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 27 Sep, 2005 20.33

M. Favonius Iuliae et Mercurio ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Exquisita doctrina pereruditus Mercurius noster – „veritate duce, comite labore“ - de Hungaria in Vicipaedia scribere coepit longeque orationis subtilitate isti antecellit auctori, qui res Germanicas parum prudenter exposuit. Equidem cum historicus non sim, modeste mihi iis de rebus disserendum esse censeo satisque habeo manifesta indicare errata. Tamen me quoque ad scribendum incitari confiteor.
Ceterum timeo, ne Vicipaedia aliis quoque locis scateat erroribus falsasque divulget opiniones. Plane nescio, num moderatores Vicipaediae praesint. :roll:
Valete. V K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 29 Sep, 2005 13.16

Iulia Marco Mercurioque sal.

Plane nescio, utrum sint moderatores in vicipaedia annon, certe autem non omnia articula revisuntur. Putant auctores omne mendum mox ab aliis utentibus sublatum, quod in certis partibus valere puto, in aliis autem non. Commilitonis quidam meus, si qua res mathematica vel physica non ei liquet, in vicipaedia quaeit, sciens mathemarticos physicosque multum tempus in interrete versari. Dicit se semper invenire, quae quaereret, et explanationes esse optimas.
Apparet latinistas minus in interrete versari, sum tot vicipaediae paginae sint parvulae et saepe mendosae.

Ceterum, mi Marce, puto te multa et docta de Germania scribere posse. Multa etiam invenias in pagina Germanica de Germania agente.
Fortasse aliquando plura de Gottinga scribam.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Scipio on Mart 01 Nov, 2005 13.32

Scripturus sum paulam narrationem de populi Italiani vindicatione in libertatem, ea quae facta est saeculo undevicesimo.
Possumne eam vobis exhibere?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Mart 01 Nov, 2005 13.48

Salve, Scipio!
Per me licebit.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gavius Pontius on Mart 22 Nov, 2005 22.00

Gavius Pontius omnibus s.d.
Id situm italicum saepe visi et illum optimum puto sed ipsum latinum nec mihi pariter optimum visum est.
Valete. a. d. X Kal. Dec. Samnii.
Gavius Pontius
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Sat 12 Nov, 2005 18.12
Location: Samnium Hirpinum, Italia

Emitteby Scipio on Ven 06 Ian, 2006 19.19

Bene est, experior:

De Populi Italiani in libertatem vindicatione

Consultus Vindobonensis concluso, Italia divisa in multas partes fuit.
Pedemontio, Liguria, Sabaudia, Nicaea Sardiniaque, Regnum Sardiniae erat , sub regibus Sabaudiis.
Lombardia, Venetum, Tridentinum, Foroiuliensis Histriaque pars imperii Austriaci erat.
Aemilia divisa in duo ducatus erat, Parmae, sub Maria Luisa Absburgica, et Mutinae, sub Francisco IV gentis Atestinae. Centrum Italiae, quod Latium, Umbriam, Marcam, Romaniamque comprehendebat, ab Regno Pontificali occupatum est.
Meridione, regnum duarum Siciliarum erat, sub Borbonica Gente.
Genuae atque Venetiae Reipublicae sunt, pro Conventi vindobonense consulto, additae alter Regno Sardo alter Imperio Austriaco. .
Ducatus Lunensis gentis Malaspinae addictus Genti Borbonicae Parmensi ac Respublica Lucensis in Ducatu mutatus est, eo qui a Maria Beatrice Atestina, qui mater Francisci mutinensis erat, rectus est.

Sed ista Italia, quae exita e aetate bellorum, mutationes conversionesque Napoleonis erat; numquam una Italia lena et serva gentium exterarum, vero patria assectatorium et servorum erat, sed erat quoque altra nova Italia, quae erat terra hominum novorum, nobilum, eorum qui Italiam unam, dignitosam, unitam et strenuam volebant.
Isti homines Carbonari erant.
Carbonari, homines ordine plebeo, progressus sublimum magistrorum perfectorum Philippi Buonarroti erant. Sed Carbonari unum consilium non habebant, quia eorum consilia inter se differebant ad civitates. Autem Carbonari conformationem obscuram atque factiosam habebant. Deinde Carboneria suam voluntatem non habebat, pro nationem liberam costituenda. Ob quam rem, Carbonari eorum proposita non adepti sunt.

Si consilia habetis, quaeso, date mihi auxilium. :roll:
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 07 Ian, 2006 0.25

Mercurius Scipioni s. d.

Duos errores , quos etiam ego saepe committo, in tuo nuntio animadverti, amice. Et quidem:

Pro "Consultus Vindobonensis concluso" scribendum est "Consultu Vindobonensi concluso" aut magis "Congressu Vindobonensi (anno 1815) concluso"

Pro his verbis "Carbonari eorum proposita non adepti sunt" scribendum esse censuerim "Carbonari sua proposita non adepti sunt".

Vale! Budapestini, a. d. VIII. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Furius Camillus on Ven 13 Ian, 2006 16.28

Exceptis erroris Wikipediae, puto ut optimam scribere de Romanis esse.Latinus lingua Romanorum est et mihi videtur loquendus esse de alio.
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Scipio on Ven 13 Ian, 2006 20.14

Exceptis erroris Wikipediae, puto ut optimam scribere de Romanis esse.Latinus lingua Romanorum est et mihi videtur loquendus esse de alio.


Servo tuam opinionem, sed iam scriptores latini scripserunt de historia eorum civitatis. Ego sum hodiernus italianus et Europaeus, qui putat latinum etiam nostra aetate, nobis, nostrae civitati necesse esse.
Ergo malo de alis rebus, sicut scientia, oeconomia, historia hodierna scribere, non solum de Romanis et de lingua latina.
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron