Tullianae spd
Troiani, hercle, proditus sum!
Praeter iocum, vix credere valeo! Valde mi placere scito significatum polonicum huius verbi, quod verbum, ut comperio, elegisse valde laetor hac duplici significatione! Nam - ut hoc in foro iam aliquotiens occasionem explicandi mi fuit - ratio qua nomen hoc elegi, ea est, qua rhumak (vel etiam rumak, sine h!) etrusce "civis Romanus" appellatur: quod nomen originem duplicem meam uno verbo complectitur, quia Romae natus sum, sed familia Tarquiniensi (Tarquinios [etr. Tarkhnei], ceu nempe noris, validissimum quondam oppidum Etruscorum fuisse omnibu constat): quapropter,
puro sanguine (!) etrusco sum, sed Romae primam lucem vidi. Praeterea, cultuum etruscorum eorumque linguae pervicacissimus amator a puero usque fui. Etiam quod ad velocitatem significatus polonicus mi aptissimus est: nam aliquot ante menses praetoriani chartam ductoriam per tres menses apstulerunt, cum in via Pomptina, qua non ocius quam 90 km/h ire licet, Romam petens ego 150 vorarem... beatos equos, qui impune currere possunt! In Italia frustra autocineta nova inventa sunt: nam prout limites velocitatis iubent, adhuc autocinetis annorum '30 uti possimus!
Sed nunc ad seria!
Valde plaudo, cum poesin pulcherrimam esse metrice compositam adfirmes (et ad talem ordinandam te exhorto, exercitio communi: nam in foro "Versificare necesse est" plura exercitia similia invenies), nec, dico, poesis soluta spernenda est, dummodo verba rhythmum intimum et naturalem habeant (numquamne audisti musicam rap? ea musica his ipsis rebus adlaborat).
Et quod ad numeros, qui tibi maxime placent? Mihi plurimum est gratum hexametrum, non amo distichos elegiacos, sed ii numeri, qui venustate prope me exanimant, sunt qui lyrici dicuntur: strophe alcaica, sapphica, archilocheus quartus, iambi et hendecasyllabi phalaecei: omnes igitur ii numeri, quibu Catullus et Horatius potissime usi sunt. Tibi?
Facias ut quam optime valeas
PS "Flora" propter dilectum florealem tuom, optimum cognomen esse possit, annon? Tibi modo praenomen exquirendum esset...
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)