Buboni non Britanno britannice locuto, undecumque venit, spd
Nescio quibus verbis medii aevi utar in epistulis meis... forsan id evenit, non nego, nec scio, nec fateor... ne memini quidem!: si exempla rettuleris, tibi gratias agam.
Lingua italica eadem ac latina est, ita ut graeca hodierna eadem ac antiqua, etsi Grai hodierni non iidem ac antiqui sunt (qua Persis, Hungaris, Bohemis aliisq gentibus balcanicis historia et politica - si verbum non latinum pateris - commixti). Non refert quae gens lingua utatur, sed qua gente illa orta sit. In America multi multis populis orti vivunt, ex quibus Germani: sed Americani illius familia Germanica orti sermonem itidem americanum, sive anglicum, haud germanicum diceres! Italica lingua illa est, quorum verba latinorum simillima sunt et saepissime eadem, nisi forma, radice saltem, magis quam aliae linguae "neolatinae" dictae. Italia est, in qua Latina lingua prius quam in aliis terris emicuit et postrema, cum aliae terrae latine loqui iampridem dediscerent, in qua usurpata est. Quis negare ausit? Nam etiam nunc: in Vaticano,
Italia (scil. non re publica, sed tellure) latine (sermone constantinopolitano) loquontur. Et cum Siculas ames, scito Siculam (simul Sarda) esse linguam italicam latinae italicarum simillimam. Scito etiam linguam Tuscanicam Dantis Alagherii mox linguam communem rei publicae italicae futuram, multum Siculo stylo et sermoni poetae Ioannis Lentini debere
Nempe undecumque venis, Italus non es: scires enim, si Italus esses, cum Britannicam Latinae simillimam esse contendas (

), quod multis populis una natione propugnantibus usurparetur, etiam Italiae non antiquitus tantum, sed etiam nostris temporibus diversos inesse populos, qui cuncti, cum domi suae sermone suopte loquantur, tamen cum ceteris Italis sermone tuscanico a Dante non audeo dicere confecto, sed ordinato saltem, colloquuntur: diversae et seiunctae principatibus gentes, quae XIX saeculo in unam convenere duce Garibaldi nationemque nostram hodiernam multa non sine gloria
simul et pari honore condidere!
Etiam in temporibus antiquis Italia cuncta latine loquebatur lingua communi, sed populi singuli domi suae sermonibu propriis (scil. dialectis) utebantur longe interdum a Latina urbana (sermone urbano, vel exculto, vel nobili dicto) differentibus: extant documenta in epigrammatibus eloquii popularis Ruris Latini, Campani, Siculi, Linguae Etruscae, Picenae, Oscae et Vmbrae ceterarumq linguarum italicarum priscarum, quarum multa indicia in latinam transfretarunt: quis cum Britannica, ubicumque in Britannia itidem pronuntiata et composita praeter minimi momenti differentiunculas, hanc purissime italicam variationem sermonum comparare ausit? Multa documenta linguae etruscae in sermone hodierno Apulorum reperias, multa graecae in neapolitano... Quid? nonne eadem antiquitus variatio? Multa in latina verba gallica, etrusca, graeca sunt.
lingua pura fabula est!!!...
...
sed hoc italicam eandem esse ac latinam, sed in sua forma hodierna, non negat: immo omni parte hanc originem et naturam adseverat (quae dictis bilinguibus melius patescetur):
1. tantadem variatio dialectorum in regionibus secundum historiam
(altrettanta variazione dei dialetti nelle regioni secondo la storia)
2. nomina rerum saepe eadem, saepissime simillima
(nomi (sostantivi) spesso eguali, spessissimo similissimi)
3. verba agendi fere semper iidem signicatu, forma et coniugatione
(verbi quasi sempre eguali per significato, forma e coniugazione)
et in fine argumentum simplicissimum:
(e in fine un argomento semplicissimo)
4. in eadem terra qua sermo latinus natura sonuit, nunc italicus sonat!!!
(nella stessa terra in cui il sermone latino per natura suonò, ora suona l'italiano)
Ceterae terrae per imitationem seu imperii iussu seu ultro sua sponte talem loquellam adeptae sunt: iam dixi: puer bimulus non eandem faciem habet quam XX annos natus: sed eadem persona est! Ita lingua mutatur in aevis, sed eadem est secundum terras, civitates et populos ea usos. Et dic, in qua natione est Roma?? Iupiter, Roma ubicumque est, Roma praesertim imago mentis humanae est (ut graece "idean" vertar) sed
Vrbs in Italia sedet.
Vt finem faciam, cum dicas me ab Italico et Graeco sermone verba excerpi tantum suasisse, et hoc immerito, mens est tua mi revocanda ad nuntios meos, quos forte non sat bene legeris: atqui terque quaterque dictitavi:
ex omnibu linguis vulgaribus verba decere sumier, praesertim Italica et Graeca, non solummodo Italica et Graeca!
Hoc maxime mea interest: ne mea dicta falso intellegas neque rearis me Italorum magis quam ceterorum ius latinam usurpandi esse: latina classica, dico et adfirmo, lingua communis et pariter omnium propria est, quia, ceu dixi et dictito, Roma antequam Vrbs, Idea est.
Quod ad linguas, utut res sese habet, rem proposuisti non indignam disserendo!
Fac usque valeas[/u]