In Lexicon nimis prolixum

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Dionysius Nomas on Iov 17 Aug, 2006 7.42

Dionysius Rhumaki, Iuliae, Soteri, Fabiano ceterisque sodalibus s.p.d.

Spero, Rhumak amice, me obtrectatorem Linguae Clarissimae Graecae non visum esse - Graece enim minime scio ("Graecum est - non legitur"), atque nimia fortasse pertinacia puritatem Latinitatis defendi. In nuntio meo nonnisi de modo omnibus in rebus adhibendo disserui.

Macte, Fabiane acutissime, scripsisti: "ne obliviscamur, quod nos non decernemus cuius verbi erit usus, sed usus ipse decernet. Id mihi minime placet, sed nullo modo evitabitur" - item una tecum prorsus sentio.

Tibi, Iulia doctissima, sane nulla est venia petenda pro nuntii istius #5625 longitudine: tales enim quamvis longas litteras - et sapientiae et observationis et sagacitatis plenas - maximi nobis omnibus momenti esse arbitror.

Exiguitate temporis vacivi negotiisque agendis prohibeor ne plura scribam - veniam quaeso.

Quam optime valeatis, amici.

P.S. "offa" mihi in dictionario Latino-Russico inest... verbum plane classicum Latinum videtur...
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Iulia on Iov 17 Aug, 2006 9.20

Iulia sodalibus sal.
'offa' Latinum? :oops: Primo aspectu tam Italicum mihi videbatur, ut in lexico Latino non iam quaererem. :oops: :oops: Ergo nunc totum meum argumentum quasi vano pendet ex aere... :wink:
Valete quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Iov 17 Aug, 2006 10.10

Dionysius Iuliae salutem.

Ne tibi offa illa ruborem ( :oops: ) induat - nos omnes in errores incaute nonnunquam incidimus :wink: ... Ciceronis igitur haec memoria teneamus: "Cuiusvis hominis est errare; nullius, nisi insipientis in errore perseverare".

Cura ut valeas!
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Bubo on Iov 17 Aug, 2006 18.57

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.13, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Rhumak on Ven 18 Aug, 2006 16.55

Buboni ceterisque sal

Plane consentio, Britanne: nam equidem numquam prius a Graeca verba Latina mutuaretur oportere dixeram, quam a suismet commutatis, etsi quis nostrum ita falso verba mea intellegit, sed si modo verba nostratia vel desint vel prolixiora sint (ignoscite titulo meo :oops: :oops: ): nam e-mail, quod latine, qua nil verbis componendis prona lingua, "litterae electronicae" vel "per interrete missae" sit necesse dicatur: contra, forma graeca "electrogramma, -atis" valde placet. Num latinae integritati nocet? Ipse Lucretius querebatur, quod lingua sua tunc nimis verbis rebus aptis deficeret: post Lucretium nempe non ita fuit, immo pulcherrima in mundo facta est, sed hoc qui fieri potuit, nisi per commercium ceterorum sermonum?
Ipse Augustus, narrat Suetonius (AVG. LXXXVII passim), multis verbis peregrinis utebatur: vg, cum scamnum quo pedes sui requietum sinebat significaret, "duretam" (AVG. LXXXII) verbo hiberico nominabatur, multisque ipse verba de graeco sermone incudebat: betizare (= ax anima languere, verbatim: se betam sentire) :!: verbum nothum, cui multi vestrum, ut non polite latino, valde improbabunt: nam "beta" graece "teutlon" dicitur, ergo verbi radix :bet: pure latina est, dum desinentia -izare a verbis graecis in -ìzein desinentibus excerpitur - etenim grammatici potius quam betizare lachanizare dicebant, verbum pure graecum (lachàne, legumen = se legumen sentire, item "ex anima languere"): sane, Augustus (Pater ipse Patriae!) "purista" non erat!!

Iulia, nil est quod illo errore erubescas: facillimum est verba italica pro latinis et latina pro italicis habere: et merito, quia diversi sermones in diversis aevis, sed eadem lingua sunt: ipse, qui Italus sum, cum puer essem, pro certissimo habebam verbum italicum "durre" (> ducere), quia verbum "condurre" (> conducere) exsistebat: XVI annos natus id verbum durre nil in Italica esse, sed tantum condurre, tantum animadverti!!! Et te, Germanica, verba nostra confudisse pudet???? Oh, tàlaina! :D

Ad Bubonem

Quod ad "eurones", sunto... utinam autem nummi europaei "sestertii" vocarentur! Nobis utcumque ita eos vocare forsitan liceat...

Quod ad tuum fucking policeman (ital. "fottùto poliziòtto"), vos nonne vocatis eos "bobbies", cum iis insultare velitis? Nos "guàrdie" (omnes), "caràmba" (carabini
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Bubo on Ven 18 Aug, 2006 19.52

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.13, edited 3 times in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Rhumak on Ven 18 Aug, 2006 21.20

Buboni non Britanno britannice locuto, undecumque venit, spd

Nescio quibus verbis medii aevi utar in epistulis meis... forsan id evenit, non nego, nec scio, nec fateor... ne memini quidem!: si exempla rettuleris, tibi gratias agam.

Lingua italica eadem ac latina est, ita ut graeca hodierna eadem ac antiqua, etsi Grai hodierni non iidem ac antiqui sunt (qua Persis, Hungaris, Bohemis aliisq gentibus balcanicis historia et politica - si verbum non latinum pateris - commixti). Non refert quae gens lingua utatur, sed qua gente illa orta sit. In America multi multis populis orti vivunt, ex quibus Germani: sed Americani illius familia Germanica orti sermonem itidem americanum, sive anglicum, haud germanicum diceres! Italica lingua illa est, quorum verba latinorum simillima sunt et saepissime eadem, nisi forma, radice saltem, magis quam aliae linguae "neolatinae" dictae. Italia est, in qua Latina lingua prius quam in aliis terris emicuit et postrema, cum aliae terrae latine loqui iampridem dediscerent, in qua usurpata est. Quis negare ausit? Nam etiam nunc: in Vaticano, Italia (scil. non re publica, sed tellure) latine (sermone constantinopolitano) loquontur. Et cum Siculas ames, scito Siculam (simul Sarda) esse linguam italicam latinae italicarum simillimam. Scito etiam linguam Tuscanicam Dantis Alagherii mox linguam communem rei publicae italicae futuram, multum Siculo stylo et sermoni poetae Ioannis Lentini debere
Nempe undecumque venis, Italus non es: scires enim, si Italus esses, cum Britannicam Latinae simillimam esse contendas ( :shock: ), quod multis populis una natione propugnantibus usurparetur, etiam Italiae non antiquitus tantum, sed etiam nostris temporibus diversos inesse populos, qui cuncti, cum domi suae sermone suopte loquantur, tamen cum ceteris Italis sermone tuscanico a Dante non audeo dicere confecto, sed ordinato saltem, colloquuntur: diversae et seiunctae principatibus gentes, quae XIX saeculo in unam convenere duce Garibaldi nationemque nostram hodiernam multa non sine gloria simul et pari honore condidere!
Etiam in temporibus antiquis Italia cuncta latine loquebatur lingua communi, sed populi singuli domi suae sermonibu propriis (scil. dialectis) utebantur longe interdum a Latina urbana (sermone urbano, vel exculto, vel nobili dicto) differentibus: extant documenta in epigrammatibus eloquii popularis Ruris Latini, Campani, Siculi, Linguae Etruscae, Picenae, Oscae et Vmbrae ceterarumq linguarum italicarum priscarum, quarum multa indicia in latinam transfretarunt: quis cum Britannica, ubicumque in Britannia itidem pronuntiata et composita praeter minimi momenti differentiunculas, hanc purissime italicam variationem sermonum comparare ausit? Multa documenta linguae etruscae in sermone hodierno Apulorum reperias, multa graecae in neapolitano... Quid? nonne eadem antiquitus variatio? Multa in latina verba gallica, etrusca, graeca sunt.

lingua pura fabula est!!!...

... sed hoc italicam eandem esse ac latinam, sed in sua forma hodierna, non negat: immo omni parte hanc originem et naturam adseverat (quae dictis bilinguibus melius patescetur):
1. tantadem variatio dialectorum in regionibus secundum historiam
(altrettanta variazione dei dialetti nelle regioni secondo la storia)
2. nomina rerum saepe eadem, saepissime simillima
(nomi (sostantivi) spesso eguali, spessissimo similissimi)
3. verba agendi fere semper iidem signicatu, forma et coniugatione
(verbi quasi sempre eguali per significato, forma e coniugazione)
et in fine argumentum simplicissimum:
(e in fine un argomento semplicissimo)
4. in eadem terra qua sermo latinus natura sonuit, nunc italicus sonat!!!
(nella stessa terra in cui il sermone latino per natura suonò, ora suona l'italiano)
Ceterae terrae per imitationem seu imperii iussu seu ultro sua sponte talem loquellam adeptae sunt: iam dixi: puer bimulus non eandem faciem habet quam XX annos natus: sed eadem persona est! Ita lingua mutatur in aevis, sed eadem est secundum terras, civitates et populos ea usos. Et dic, in qua natione est Roma?? Iupiter, Roma ubicumque est, Roma praesertim imago mentis humanae est (ut graece "idean" vertar) sed Vrbs in Italia sedet.

Vt finem faciam, cum dicas me ab Italico et Graeco sermone verba excerpi tantum suasisse, et hoc immerito, mens est tua mi revocanda ad nuntios meos, quos forte non sat bene legeris: atqui terque quaterque dictitavi: ex omnibu linguis vulgaribus verba decere sumier, praesertim Italica et Graeca, non solummodo Italica et Graeca!

Hoc maxime mea interest: ne mea dicta falso intellegas neque rearis me Italorum magis quam ceterorum ius latinam usurpandi esse: latina classica, dico et adfirmo, lingua communis et pariter omnium propria est, quia, ceu dixi et dictito, Roma antequam Vrbs, Idea est.

Quod ad linguas, utut res sese habet, rem proposuisti non indignam disserendo! :)

Fac usque valeas[/u]
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Ven 18 Aug, 2006 21.36

PS

Quamquam recte dicis praetorianos arma sui generis fuisse (tutelae principis), tamen ordinem publicum praetor urbanus tuebatur, et cum praetor iste esset, milites ei parentes praetoriani (urbici) erant: si qua seditio ciebatur, praetoriani equitantes sedabant, siquis capiendus erat, praetoriani armati eum captum adibant, siquis vir publicus custodibu privatis carens in iudicium vocabatur, praetoriani diffututi semper comitabantur. Custodes econtra etiam privati, ad limina templorum, ad limina villarum et domuom et ad unum virum servandum constitui poterant: ergo, siquis dicit se in villa rapinam conatum esse atque custodibus desubito captum, ego qui audio non intellego utrum isti custodes illi privati a familia domus pote sibi sumpti an potius the mother fuckers policemen re publica nummis nostris nutriti eos cepissent: sin praetorianos dicit, ego plane intellego, right?

Valde vale, amice nocturne
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 19 Aug, 2006 3.39

De titulo huius fori emendato, gratias ago plurimas Favonio doctori.

Vale, Marce! :D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 19 Aug, 2006 11.33

M. Favonius Ursinus sodalibus, imprimis Administratori, Buboni Rhumakique vvv.ccc. sal.

Tamquam e specula prospiciens legiones firmorum argumentorum vestrorum, amici :D carissimi, infestis signis concurrisse animadverti. O spectaculum non iniucundum, quod magno nobis usui esse puto!

Quid ipse sentirem, etiam anno MMIII scripsi. Inspici licet „Lingua Latina“ (pag. 3) -> „De stylo Latino hodierno“. Reperietis autem – pro dolor –decem tantum novissima responsa ad hoc thema pertinentia. Quam ob rem oro te, Administrator honoratissime, aperias ceteros huius thematis nuntios, qui abditi atque reconditi videntur.

Equidem in hac sum sententia, ut suum quisque instituat genus dicendi, dummodo ne in soloecismos incurrat et barbarismos; neque enim nostrum est alicui praecepta dare. Quod vero ad me attinet, imprimis Ciceronis Petrarcae Erasmi Roterodami auctoritatem sequi studeo.

Optime valete.
XIV K. Sept.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sat 19 Aug, 2006 15.23

Soter Marco Favonio <Ursino>, optimo Amico suo doctissimo carissimoque s.d.p.


Facere non possum, quin plane tibi, Marce, Amice (prima littera non inconsiderate maiuscula !!) mi carissime, assentiar: egomet, enim, iuxto iure et sine duditatione te propono exemplum (forte fortuna non unum, quidem, in Colloquis Latinis nostris !) magnifici Latine dicendi et scribendi generis, elegantia usi excellentissimorum Auctorum Linguae et Litterarum Latinarum, quos enumeravisti.
At, quaeso, concede mihi, Amice, hanc interrogationem: eadem ac tibi eruditio ac elegantia Latine dicendi scribendique estne ommibus, qui Aream nostram adeunt ?
Medita .... et .......... ne responderis ( ! ) , Amice mi carissime !
Summa cum reverentia atque maxima inveteraque Amicitia te amicissime saluto.

Facias, Amice mi, ut quam optime valeas !

:)

Soter

A. d. XIV Kalendas Septembres a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Bubo on Sat 19 Aug, 2006 17.30

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.13, edited 3 times in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Rhumak on Sat 19 Aug, 2006 19.14

Buboni suo amicissime spd

Noli credere, amice aestimate, me tibi iratum esse vel, quod maxime absurdum est, tecum certari voluisse! Ad disserendum tantum, ut in quocumque foro cuius cumque linguae evenit, ferebar: sicubi voces meae altiusculae visae sunt, obsecro mi ignoscas: Itali semper ita asperrime disceptant, etiam super reculis, etiam inter amicissimos! Dein cervisia "Peroni" potant et omnia ad pacem rediguntur... Itaque fingas nos bonam Peroni combibisse simul offa neapolitana, et haec hactenus.
:lol: :wink:

PS Dativus casus nominis mei non "Rhumaco", sed "Rhumaki", quod ab etrusco "R(h)ùmak, gen. R(h)umaks, dat. R(h)umaksh(i)" (= Romanus): ergo Rhumak, -is declinandum.

PPS Quod ad quantitates, scito indicia earum vivere in lingua romana et neapolitana hodiernis: nam neapolitanis "e" longa praepositio genetivi casus est: vg "'a casa e patto" = domus patris tui; dum e brevis "et" significat: "a casa e patto" = "domus et pater tuus"!; a longa = a, ab; a brevis = ad: ergo "viengo a casa" = domu venio; "viengo a casa" = domum venio!
Etiam Romanis hodiernis, da = praepositio genetivi feminini sing., da = de, ab, ergo "è robba da donna" = res eius uxoris sunt, dum "è robba da donna" verbatim res e femina sunt (= res femininae sunt)!

Vale, aestimatissime, quam plurimum!
:)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby soter on Sat 19 Aug, 2006 23.25

Soter Rhumaki s.d.p.


Ignoscas mihi, quaeso, Rhumak clarissime, sed facere non possum, ego qui Neapolitanus sum, quindicam te multum erravisse in lingua Neapolitana scribenda in nuntio # 5668 :
1)
“domus patris tuiâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Rhumak on Sat 26 Aug, 2006 14.49

Rhumak Soteri spd

Quod ad offam attinet, illo verbo usus sum, quia olim non memini quis sodalis verba novis rebus innuentia sonum latinum habere iussit: sonus latinus, qui pizzae, maxima pace tua scribere liceat, inest tamquam ketchuppus in spaghettis, right?

Quod ad patto et viengo, quid dicam? "sta bbene", sed amicos formianos et scaurenses habeo qui patto dicunt forma contracta: et ipse pateto noram, sed etiam patto dici licere rebar. Quod ad viengo sermone meo romano falsus sum: habeas me excusatum...

... sed sermo noster prorsus ad aliud argumentum pertinebat, idest praesentiam quantitatum in linguis italicis: quid ergo cum formis propriis? Nam quod unice referebat, demonstrare quantitates in linguis vulgaribus esse et non solummodo ut indicia antiquitatis, sed plane ut elementa dictis intellegendis apta, modo quo neapolitani "e" "di" significant, seu genetivum, "e" "et" seu coniunctionem, et modo quo romani "da" eundem genetivum sed femininum "della" et "da" praepositionem "de" significant: nonne ita est?

Bene te, spectatissime, habeas.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron