Scribamus litteras ad Pontificem Romanum!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Sol 08 Mai, 2005 0.26

Soter optimis Amicis et omnibus Sodalibus legentibus s.p.d.

Quaedam, quasi « collatio » ac « contaminatio » mihi videtur posse fieri ex epistulis quae adhuc cum laude adumbratae sunt a clarissimis doctissimisque Sodalibus.
Conor.

Summo Pontifici Romano et Domino reverendissimo Papae Benedicto XVI reverentiam et amorem.

Santissime Pater, Domine honoratissime !

Cum Sanctitatem Vestram constantissima benevolentia sermoni Latino favere pro certo habeamus, epistulam hanc modestam benigne acceptum iri speramus.

Comparata facultate Latine colloquendi in Interrete a Radiophonia Finnica Generali (http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php), ex compluribus Orbis regionibus solemus gratissimo animo colloqui lingua Latina et nemo nostrum adhuc dubitaverat quin Sancta Sedes quasi propugnaculum Latinitatis ultimum esset, quippe quae lingua Latina non modo promiscue uteretur praeter alias complures, sed etiam sermo officialis Ecclesiae esset.

Magno cum dolore et summa cum consternatione animadvertimus, vero, ad legendam paginam Sedis Apostolicae domesticam (www.vatican.va) eligi posse hodie complures quidam linguas, sed in hac linguarum moltitudine parum loci datum esse sermoni Latino. Quod mirum sane nobis videtur, ne dicamus absurdum.

Santissime Pater !

In Sancta Romana Ecclesia etiamnunc plurimis modis lingua Latina in usu est: Latine Epistulae Encyclicae ac Leges Canonicae publicantur; Latine multti in locis Missae celebrantur; Latine, denique, Papa novus annuntiatur, clarissimis verbis “Habemus Papam!â€
Last edited by soter on Lun 09 Mai, 2005 18.44, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 08 Mai, 2005 12.44

Mercurius sodalibus s. d.

Etsi iam a Sotere e nostris litteris nova ac fere perfecta epistola composita sit, et ipse - ut promiseram - nostro communi coepto ultimas manus imponere adgressus sum, respectu autem illius Soterianae habito. Nec vero solius illius, sed uniuscuiusque vestrum opiniones summa cum cura perpendi, litteris vestris mea cum machina impressoria impressis (figura etymologica :D) ac inter se comparatis. Mementote a singulis vestrum aliquid in epistola hac componenda mutuatus sum, sed plurimum a Marco, cuius epistola digna fuit, quae quasi fundamentum adhiberetur. Ecce:

Summo Pontifici et Domino reverendissimo Papae Benedicto XVI amici litterarum Latinarum reverentiam et amorem.

Sanctissime in Christo Pater, Domine honoratissime!

Cum Sanctitatem Vestram constantissima benevolentia sermoni Latino favere pro certo habeamus, epistulam hanc humillimam benigne acceptum iri speramus.

Nos linguae Latinae studiosi, qui facultate Latine in interrete colloquendi a Radiophonia Finnica Generali (http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php) comparata ex compluribus Orbis terrarum regionibus convenientes in illo sermone antiquissimo communicari solemus, firme adhuc credebamus Sanctam Sedem esse quasi propugnaculum asylumque Latinitatis ultimum, ubi quippe lingua Latina non modo in usu esset, sed etiam sermo Ecclesiae ut vocatur officialis haberetur. Quo maiore cum dolore ac consternatione animadvertimus ad legendam paginam Sedis Apostolicae domesticam (www.vatican.va) eligi posse complures quidem linguas - utpote Germanicam, Anglicam, Hispanicam, Francogallicam, Italicam et Lusitanam -, Latinae vero in hac linguarum multitudine nullum locum esse datum, quamvis officialis sit Ecclesiae; quod mirum sane nobis videtur, ne dicam absurdum.

Sanctissime in Christo Pater!

In Sancta Ecclesia Romana etiamnunc plurimis modis lingua Latina in usu est: Latine bullae pontificales ac leges canonicae publicantur; Latine multis in locis missae celebrantur; Latinis denique verbis immortalibus "Habemus papam" novus Pontifex Maximus annuntiatur. Quae cum ita sint, Sanctitatem Vestram suppliciter oramus atque obsecramus, ut lingua quoque Latina in paginam domesticam Civitatis Vaticanae admittatur. Quo facto clare apparebit, quanti aestimetur Latinitas viva quantoque studio sermo ille Latinus, qui in historia ecclesiae Christianae semper maximi momenti fuit, his quoque temporibus a Romana Ecclesia recolatur ac conservetur, idque imprimis ad maiorem Dei gloriam.

Sanctitatis Vestrae benevolentiam demisse consectati desiderium nostrum exactissimo Vestro iudicio examinatum iri speramus. Qua spe adducti summa nos Dignitatis Vestrae verecundia obstrictos esse confitemur.

Pridie Nonas Maias anno salutis MMV.

Ericus natione Finnicus (NOMEN VERUM?)
Iulia natione Germanica (IDEM?)
Marcus natione Germanicus (IDEM?
Mercurius natione Hungaricus (IDEM?)
Soter natione Italicus (IDEM?)

(AEQUUM ESSET NOSTRUM VERUM NOMEN PONERE!)

Visitatores Colloquiorum Latinorum ceteri
(? fieri potest, ut aliquis eorum nobis dissentiat)

Administratores Radiophoniae Finnicae Generalis (?)

NOTA: "ne dicam" praefero illi "ne dicamus", cum "ne dicam" expressio quaedam est, in plurali numero haud ponenda.

Quod ad quaestiones Iulianas, responsa mea litteris maiusculis post quaestiones descripsi:

1) Ad quem scribamus? Num putatis papam ipsum nuntium nostrum lecturum et paginam domesticam vaticani in linguam Latinam conversurum? NESCIO, SED AD PAPAM ISPUM EPISTOLAM MITTEMUS.

2) Certe nobis scribenda est epistula, sed deceat moderatoribus, aministratoribus, Nuntiorum Latinorum auctoribus copiam dare, ut nomina sub epistulam ponant. Censeo ergo illis primum esse mittendam epistulam, ut legant epistulam nostram et pro cuiusque opinione subscribeant aut non subscribeant. ADMINISTRATORES NIHIL EPISTOLAE ADDIDERUNT, QUAMVIS HOC FACERE POTUERINT: QUARE ERGO SUBSCRIBENDA EIS EPISTOLA?

3) Possumusne in nomine omnis nostri fori scribere, cum tot sint, qui ne ullam litteram scripserunt? Fortasse demus nomina illorum, qui adiutaverint scribendo, et illorum, qui indicant se velle nomen suum habere sub epistulam. Tamen necesse est scribamus nos his in colloquiis colloqui. QUAESTIO EST DIFFICILIS. CETERUM ET EGO EXISTIMO NONNISI EORUM NOMINA IN FINE LITTERARUM PONENDA, QUI IN EIS COMPONENDIS QUIDQUAM ADIUVERUNT.

CETERUM CENSEO CALENDARIO CHRISTIANO IN FINE LITTERARUM ESSE UTENDUM!!

Valete. Pestini, d. VIII. Idus Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 08 Mai, 2005 14.00

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Ne longus sim, honoratissime mi amice: Excellentissime abs te compositas censeo esse litteras, quas sine mora vero meo nomine („Bernd Jaschke, Krefeld, Germania“) subscribere velim. Gratias tibi maximas pro eximia tua opera studioque!
Ex labore nunc te refice!
VIII Idus Maias. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 08 Mai, 2005 23.51

Mercurius Marco suo s. d.

Congratulor tibi, mi Marce, quod primus nomen tuum verum aperuisti. Sed mehercle quod facimus haud pudendum est. Nunc nihil aliud restat, quam ut exspectemus, dum et ceteri sodales rescribant (nomina sua, si velint, et privatim ad me mittere poterunt...) Ceterum nescio, ad quem titulum litteras missuri simus! Frustra enim quaerebam ullam inscriptionem electronicam in pagina Sanctae Sedis domestica. Vale. Ibidem, eodem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 17 Mai, 2005 15.52, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Lun 09 Mai, 2005 9.15

Soter optimis Amicis s.p.d.

Carissimi,
maxima laude sedulissimum optimumque Mercurium et clarissimum sapientissimumque Marcum Favonium, artifices principes huius epistulae adficio ; magnae gratiae doctissimis Iuliae et Erico Palm
Last edited by soter on Merc 18 Mai, 2005 16.01, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Iulia on Lun 09 Mai, 2005 14.31

Iulia sodalibus sal.

Sotera Mercurium Marcum sequens et ego nomen meum verum aperiam: ...... (Scribo ex computatro, ubi difficile est "Umlaute" ponere. Oro ergo, ut nomen urbis meae modo correcto scribatis.)

Ceterum quamvis perfecta fere sit epistula nostra, tamen pauca mihi videntur adnotanda:
1) " Nos linguae Latinae studiosi, qui facultate Latine in interrete colloquendi a Radiophonia Finnica Generali (http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php) comparata ex compluribus Orbis terrarum regionibus convenientes in illo sermone antiquissimo communicari solemus, firme adhuc credebamus Sanctam Sedem esse quasi propugnaculum asylumque Latinitatis ultimum, ubi quippe lingua Latina non modo in usu esset , sed etiam sermo Ecclesiae ut vocatur officialis haberetur."
Certe est antiqua lingua Latina, sed nobis etiam est hodierna, quam ob rem non amo illud "antiquissimo".
Pro "ubi quippe ..." praefero Marci "quippe quae lingua Latina non modo in usu ibi esset"
2) " Quo maiore cum [b]dolore ac consternatione animadvertimus ad legendam paginam Sedis Apostolicae domesticam (www.vatican.va) eligi posse complures quidem linguas - utpote Germanicam, Anglicam, Hispanicam, Francogallicam, Italicam et Lusitanam -, ... "
Aliquo modo mon amo "maiore dolore" ob homoiophoniam. Si autem vos non offendit, scribitote.
3) " ... Latinae vero in hac linguarum multitudine nullum locum esse datum, quamvis officialis sit Ecclesiae; quod mirum sane nobis videtur, ne dicam absurdum. "
Pro "Latinae (sc. linguae)" malim "Latinitati" vel "semoni Latino". Etiam pro "nullum locum" praefero versionem Soteros "parum loci" ob causam iam a me explanatam.
4) "Quae cum ita sint, Sanctitatem Vestram suppliciter oramus atque obsecramus, ut lingua quoque Latina in paginam domesticam Civitatis Vaticanae admittatur."
Iterum praefero Soteris "in pagina domestica Civitatis Vaticani amplius legi possit" vel etiam "ut Linguae Latinae in pagina quoque domestica Civ. Vat. plus concedatur loci/spatii" ob eandem causam.
5) Ceterum probo omnia, quae dixit Soter.

Tamen omni licet, ut adnotet mutat dissentiat.

Valete.
Gottingae, a.d.VII. Id. Mai.
Last edited by Iulia on Lun 10 Sep, 2007 0.18, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 09 Mai, 2005 14.48

Mercurius Iuliae s. d.

Assentior tibi fere in omnibus, quae scripsisti, Iulia. Nunc non vaco respondere, sed vespere respondebo. Vale. Budae, d. VII. Idus Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Lun 09 Mai, 2005 15.34

Soter doctissimae Iuliae et optimis Amicis s.p.d.

Doctissima Domina Iulia, novissima mea Amica (liceat!),
maximas gratias pro benevolissimis approbationis verbis tibi ago et maxima laetitia afficior quod haec epistula nobilior et elegantior fit gratia mollissimi et humanissimi tui muliebris animi!!
Equidem, tuas sententias omnino probo.
Tibi, doctissima Iulia, et Vobis, optimi clarissimique Amici, quam gratissimae veniant meae distinctissimae salutationes.
Valetote, Amici carissimi!!
Ab imo pectore
SOTER
A.d. VII Idus Maias a. D. MMV - Neapoli.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Mai, 2005 10.30

Mercurius sodalibus s.

Ignoscite morae meae, sed plurima sunt, quae in his diebus mihi comparanda ac conficienda. En sollemniter promitto hodie vesperi me vobis responsurum, ac litteras in forma, qua ad Benedictum XVI illa mittetur, a me propositum iri. Valete. Budae, d. VI. Id. Mai.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Mai, 2005 21.46

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce litterae, sodales, a nobis commune factae. Ericus nil ad me rescripsit,
cum vero ille numquam suum nomen celavisset, "Erkki Palmen" simul cum nostris nominibus subscribi posse litteris censui. Quid de ea re censetis?
In duobus locis litteras emendavi. Clausulam "qui facultate ... communicari solemus" nimium longam ac complexam duxi, quam ob rem breviorem illam reddidi. In alio loco postulationem nostram fusius explicavi, ut clarius appareat, quidnam velimus ("admittat, et... et=et explicativum). Si quid vobis displicuerit, scribite.

Summo Pontifici et Domino reverendissimo Papae Benedicto XVI amici litterarum Latinarum reverentiam et amorem.

Sanctissime in Christo Pater, Domine honoratissime!

Cum Sanctitatem Vestram constantissima benevolentia sermoni Latino favere pro certo habeamus, epistulam hanc humillimam benigne acceptum iri speramus.

Nos linguae Latinae studiosi, qui ex compluribus Orbis terrarum regionibus in interrete (Anglice internet) convenientes Latine colloqui solemus (http://chat.yle.fi/yleradio1/latini/index.php), firme adhuc credebamus Sanctam Sedem esse quasi propugnaculum asylumque Latinitatis ultimum, ubi quippe lingua Latina non modo in usu esset, sed etiam sermo Ecclesiae ut vocatur officialis haberetur. Quo maiore cum dolore ac consternatione animadvertimus ad legendam paginam Sedis Apostolicae domesticam (www.vatican.va) eligi posse complures quidem linguas - utpote Germanicam, Anglicam, Hispanicam, Francogallicam, Italicam et Lusitanam -, sermoni autem Latino in hac linguarum multitudine nullum locum esse datum, quamvis officialis sit Ecclesiae; quod mirum sane nobis videtur, ne dicam absurdum.

Sanctissime in Christo Pater!

In Sancta Ecclesia Romana etiamnunc plurimis modis lingua Latina in usu est: Latine Bullae pontificales ac leges canonicae publicantur; Latine multis in locis Missae celebrantur; Latinis denique verbis immortalibus "Habemus papam" novus Pontifex Maximus annuntiatur. Quae cum ita sint, Sanctitatem Vestram suppliciter oramus atque obsecramus, ut linguam quoque Latinam in paginam domesticam Civitatis Vaticanae admittere, et quae in illa pagina interretiali (www.vatican.hu) reperiuntur, in Latinum quoque convertenda curare dignetur. Quo facto clare apparebit, quanti aestimetur a Sanctitae tua Latinitas viva, quantoque studio sermo ille Latinus, qui in historia ecclesiae Christianae semper maximi momenti fuit, his quoque temporibus a Romana Ecclesia recolatur ac conservetur, idque imprimis ad maiorem Dei gloriam.

Sanctitatis Vestrae benevolentiam demisse consectati desiderium nostrum exactissimo Vestro iudicio examinatum iri speramus. Qua spe adducti summa nos Dignitatis Vestrae verecundia obstrictos esse confitemur.

Die VI. Idus Maias anno salutis MMV.


Scribite adhuc hodie, si quid emendandum duxeritis! Valete. Pestini, eodem die.

PS: Soter, nomen tuum equidem pulcherrimum est!
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 02 Iun, 2005 23.57, edited 2 times in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 10 Mai, 2005 22.03

Marcus Mercurio suo s.
Ecce responsum meum (fulminis more) rapidissimum:
NON: „quanti aestimetur a Sanctitae tua Latinitas viva“, SED: „... Vestra....“. Nihil amplius desidero.
Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 10 Mai, 2005 22.17

Marcus Mercurio suo iterum s.d.p.
Haec addenda esse censeo, mi amice:
I "Anglice internet" supervacaneum mihi videtur.
II NON www.vatican.hu :lol: , SED ... .va
Quieti nunc te trade!
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Mai, 2005 22.32

Mercurius Marco suo s. d.

Mi Marce, num credas fore, ut vocabulum illud neolatinum "interrete", quod non tam pridem creatum est, a Patre sanctissimo intelligatur?

Quod ad www.vatican.hu: :lol: :lol: eheu nimium patriota sum!

Vale. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Mai, 2005 23.53

Mercurius sodalibus s. d.

Mendas emendavi, delenda delevi, emittendam emisi. Consummatum est. Valete. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Merc 11 Mai, 2005 0.40

[quote="soter"]
3) quamvis calendario Christiano uti velimus, annum, tamen, scribendum est “MMVâ€
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron