De arte epistolandi -quem ad modum epistulae scribi debeant

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

quod non scribat exactius

Emitteby Phlebas on Sol 19 Nov, 2006 22.49

Phlebas tiro sodalibus doctissimis de antecedente iterativo :shock: disputantibus salutem dicit

Nescio si Hieronymus recte scripsit, sed mihi placet verba Erasmi recordari:

Porro colloquium sermonem familiarem interpretamur, ut intelligamus epistolam nihil fere a communi sermoni quotidianarum collocutionum differre, nimisque errare eos, qui tragica quadam grandiloquentia in componendis epistolis utuntur atque ibi omnes ingenii vires effundunt, atque splendorem quaerunt copiaeque et ostentationis gloriam, ubi minime opus est.

Et Hieronymus noster epistulam scripsit Paulino, Antiochenae urbis Episcopo: purgatoria est hac epistola quod non scribat exactius:

Voce me provocas ad scribendum, terres eloquentia, & in epistolari stilo prope Tullium repraesentas. Quod quereris, me parvas & incomtas litterulas mittere: non venit de incuria, sed timore tui: ne verbosius ad te loquens, plura reprehendenda transmittam. Et navigandi tempore tantae a me simul epistolae flagitantur, ut si cuncta ad singulos velim rescribere, occurrere nequeam. Unde accidit, ut omissa compositione verborum, & scribentium sollicitudine, dictem quidquid in buccam venerit, & amicum te tantum meorum dictorum, non judicem, considerem. Et scis ipse, non bene fieri, quod occupato animo fiat. Pileolum textura breve, caritate latissiumum, senili capiti confovendo, libenter accepi, & munere, & muneris auctore laetatus.

Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Campania Symmachi

Emitteby Phlebas on Sol 03 Dec, 2006 12.29

Phlebas Soteri sodalibusque omnibus salutem

Thema de arte epistolandi me movet ut sine mora epistulas curiose percurram, et Symmachi.

Erasmus noster dicit epistulam colloquium, sermonem familiarem: epistulas Symmachi perlego simplicitatem colloquialem quaerens et imagines cotidianas.

Invenio, commoveor, et tibi vobiscum communicare mihi placet imagines autumnales Campaniae nostrae:

Bono animo sumus, cum viam promissi memores inchoastis. Nunc properato opus est, ut, dum anni tempus calet, autumni bona raptim fruamur. His quippe mensibus Campania nitet agri ubere et arbusti honore, Baiae imbre raro, sole modico temperantur, mensae ab edulibus copiosae sunt, quibus tu amicorum catervas minaris. (I, VII. – Symmachus Patri)

. . . . . .

Iamdudum vestri cupiunt Lucrina tacita et liquida Baiana et Puteoli adhuc celebres et Bauli magnum silentes. (I, VIII. – Symmachus Patri)


Vale, valete.

A.d. III Nonas Dec. MMVI, Mediolano, autumno quasi peracto, algens post longum itinere, Misenum Prochytamque memorans
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.28, edited 2 times in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 03 Dec, 2006 14.06

Marcus Phlebae amico litteratissimo ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.p.

Gaudeo equidem, quod Symmachi mentionem fecisti. Cuius epistulas legere operae sane pretium est.

Hoc loco minime mihi videntur praetereundae etiam Bohuslai Hassensteinii a Lobkowicz epistulae familiares (v. „Litterae Latinae“ -> „Florilegium, sive partes...“ -> # 3978 scr. Nov 25, 2005). Quae cum ex rete extrahi nequeant, unam solam hanc describere velim epistulam, quam Bohuslaus, cum in Asia Africaque peregrinaretur, „ex Alexandria Aegypti 1490, Novemb. 5“ dedit ad cancellarium quendam regni Bohemiae:

***
D. Ioanni de Sselnberck, regni Bohemiae cancellario, s. p. d.
Haec ad te ex Alexandria scribo. non contentus enim Iudaea et Hierosolymis Aegyptum quoque et famosissimam urbem, quam aetas nostra Cairum appellat, veteres Memphim vocabant, adii. multa hic tractus memoratu digna habet, sed quis omnia epistola complecti possit? coram ista aliquando Domino propitio narrabimus. Alexandria olim admodum clara erat et regum Aegypti sedes. hoc etiam tempore totius continentis, qui mari nostro alluitur, nobilissimum emporium est. Indicae, Arabicae, Aethiopicae merces eo confluunt, inde demum occidenti et regionibus nostris inferuntur. patrum nostrorum memoria Petrus, Cypri rex, Alexandriam cepit, sed innumerabilibus Aegyptiorum copiis adventantibus, cum expectare hostes non auderet, diruta urbe et ingenti ablata praeda retro in Cyprum concessit. reperi hic onerariam Genuensium navem. hanc conscendere et Cycladas insulas, fauces Hellesponti, ruinas Troiae, Constantinopolim et loca denique tot litteris celebrata visere paro. haec enim me, qui ab infantia in huiusmodi rerum inquisitione versatus sum, plurimum delectant, ceteris forsitan ridicula videntur. sed ego non video, cur me pudeat eos sequi, qui maluerunt discere situs terrarum, mores et consuetudines hominum perspicere, cognoscere ritus et instituta gentium quam in patria per otium et voluptatem marcere. haec si tibi probantur, non est, cur aliorum in ea re iudicium pertimescam. sin me falli errareque censes, is sum, quem verbo de sententia dimovere poteris. vale, patrone dignitatis meae, valeat et Puta meus tecum.
Ex Alexandria Aegypti 1490, Novemb. 5. – qui has litteras ad te feret, Cracoviensis est apud suos clarus et in meo comitatu toto hoc itinere fuit. quamobrem commendo tibi hominem gratumque mihi admodum feceris, si intellexerit commendationem meam sibi apud te adiumento fuisse.

***

Nonne exemplar epistulae perhumanae viri eruditissimi?

Quam iucundissimam vobis exopto Dominicam primam Adventus.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Tulliana on Sol 03 Dec, 2006 15.36

Tulliana M. Favonio, Phlebae et aliis Sodalibus s.d.p.

Gaudeo, quod ars epistolandi Vobis tam grata est et gratias ago pro epistulis Symmachi et Bohuslavi Hassensteinii a Lobkowicz veram delectationem mihi allicientibus. Inter varia genera epistolarum mihi praecipue placent eae, quae sine dubio amoris confessiones nominari possunt. Quam ob rem velim Vobis citare pars epistulae amatoriae, quam olim Polonus Iohannes Ursinus <tempore renascenti vivens> carae sibi feminae scripserat:

Iohannes Ursinus Blance virgini formosissime Salutem plurimam dicit.

Si Muse ipse, Blanca suavissima, me lactassent vel ingenium Maronis aut eloquentia Marci Ciceronis mihi esset, vix adhuc me tuas egregias et praeclaras animi corporisque dotes, quibus te natura insignivit, persequi posse sperarem. Equidem ad te formandum omnis superorum chorus et planetarum amicabiles aspectus convenisse creduntur. Tu enim ex clarissima Nigrorum familia in hac urbe tanquam lucifer matutinus emicas et ineffabilis forme gratia prefulgens ad tui contemplationem cunctorum mortalium oculos allexisti. Teque non nostre etatis modo puellis prefero, sed etiam Venerem et Dianam forme praestantia, Palladem prudentia, omnes denique feminas, quas umquam antiquitas est admirata, virtute probitateque superas. Sed ne diucius laudibus immemore tuis, paucis quid velim ostendam. Ego persepe antehac, iocundissima Blanca, tecum loqui volui, sed copia fandi nunquam mihi dari potuit. Igitur cum tecum coram loqui non possum, litteras ad te scribere cogor.
Ego te, suavissima Blanca, ardentissime amo idque tibi mirum videri non debet, siquidem te mihi contemplanti in tam ingenti puellarum cetu sola ante omnes mihi placuisti et Cupidinis telis cor ilico traiecisti. Tu dies noctesque ante oculos meos versaris. Tu spes mea. Tu desiderium meum. Tu unicum vite mee solacium. Dimidio anime mee carere videor, cum te non video, nec quoquam, cum te intueor, oculos dimovere possum, ita mihi places, ita in te animum fixi. Nihil itaque mihi optacius, nihil iocundius, nihil denique felicius in hac vita posset contingere, quam ut me abs te amari intelligerem..."


Velete Carissimi :D !
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 03 Dec, 2006 16.58

M. Favonius Ursinus Tullianae amicae Polonae eruditissimae s. p. d.

Equidem, Tulliana optima, uxorem puto, si Ursini illius epistulam legeret, sine mora ex me quaesituram fuisse, cur non ipsa talia verba a me scripta quondam acceperit. Tum rubore suffusus – pro dolor! – nihil aliud responderem nisi tantum in me nec fuisse nec esse ingenii, quanto Ioannes excellebat urbanissimus ille vir Polonus. Exhibuisti exemplum epistulae amatoriae praestantissimum: gratulor. Qua enim perlecta nemo erit, quin summa delectatione capiatur. Nunc vero, amica spectatissima, etiam carmen amatorium Polonicum, Latine scilicet redditum, mox nobis propositum iri spero.

Quam felicissimam tibi exopto Dominicam I Adventus.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Ulixes, Columbus et Heloissa

Emitteby Phlebas on Sol 03 Dec, 2006 22.08

Phlebas Tullianam, Marcum sodalesque omnes pariter salutat

Gratias vobis ago plurimas propter epistulas humanissimas et excerpta: suave est vobiscum artem epistolandi explorare. Epistulae vestrae stimulant lectionem meam postmeridianam.

Perspicere, cognoscere

Lego pulchram epistulam Bohuslai Hassensteinii a Lobkowicz, praesertim ubi dicit:

... cur me pudeat eos sequi, qui maluerunt discere situs terrarum, mores et consuetudines hominum perspicere, cognoscere ritus et instituta gentium quam in patria per otium et voluptatem marcere.


Et mihi venit in mentem Ulixes Dantis nostri:

Considerate la vostra semenza ...................................Originem vestram considerate
fatti non foste a viver come bruti, ................................creati estis non quia sicut animales vivatis
ma per seguir virtute e canoscenza". ...........................sed quod virtutem et scientiam quaeritis
(Inferno, XXVI, 118-120)


Itinere Ulixei sequens, verba nautarum quaero et ascriptionem Columbi invenio:

Nota quod sepe nauigando ex Ulixbona ad austrum in Guinea notaui cum diligentia viam, ut solent naucleres et malinerios, et postea accepi altitudinem solis cum quadrantem et aliis instrumentis plures uices, et inueni concordare cum Alfragano, uidelicet respondere quolibet gradu miliaria 56 2/3. Quare ad hanc mensuram fidem adhibendam est. Igitur posimus dicere quod circuitus terre sub arcu equinociali est 20 400 miliaria; …


… et vela pandit.

Amoris confessiones

Tulliana, si epistulae amoris tibi placent, placendae epistulae Heloissae quoque; ergo excerptum tibi mitto:

Deum testem invoco, si me Augustus, universo praesidens mundo, matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuum praesidendum, carius mihi et dignius videretur tua dici meretrix, quam illius imperatrix.


Valete quam optume et epistulas scribite

A.d. III Nonas Dec. MMVI, Mediolano
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.27, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 04 Dec, 2006 12.22

Marcus amicis suis epistolographis s.d.p.

Altera ecce epistula periucunda, quam Bohuslaus ille ad Stephanum quendam Pisonem Transsilvanum scripsit „in navi oneraria iuxta Methonem*) MCCCCXCI, die XVI. Aprilis“.

***

Stephano Pisoni s. p. d.
Postremas ad te litteras ex Alexandria Aegypti dedi. inde Genuensium navigio Chium profectus sum. in hoc itinere dum Carpathos insula iam in conspectu essent, vi tempestatis ad Cyprum usque milia passuum paene quadringenta reiecti sumus. cepi tamen non parvum huius adversitatis fructum, quod Ciliciae, Pamphyliae Lyciaeque oram legi et pleraque didici, quae ignorabam. nam et Pathmon praetervectus sum divi Ioannis revelatione insignem et Coum Samumque, alteram Pythagora, alteram Hippocrate claras. Chios ipsa ultra id, quod sibi Homeri et ortum et sepulchrum vendicat, masticem quoque laudatissimum gignit. hinc in continentem Asiae Minoris, quam hoc tempore Turciam vocant, traieci et Smyrnaeum sinum et Smyrnam ipsam et Thyatiram et Ephesum et Erythras Sibylla cive nobiles pervagatus sum. e regione Smyrnaei sinus Lesbos est, Theophrasti Sapphusque patria. vectus demum per Cycladas Sporadasque, hoc est Delos, Paron, Icarum, Andrum, Tenum, Gyaram Seriphonque et innumera id genus, quae commemorare non tam mihi grave quam tibi fastidiosum esset, Methonem, oppidum Peloponnesi, delatus sum, Libyen Domino propitio, cum primum fieri poterit, traiecturus. ferunt esse illic Tuneta, parvum olim oppidum et a Livio Polybioque vix nominatum, nunc autem omnium Africae urbium, quae in nostrum mare vergunt, clarissimum, neque procul inde ruinas Carthaginis extare, quarum visendarum studio eo potissimum proficiscor. redire dehinc Methonem animus est et Peloponnesum, Atticam Boeotiamque peragrare et eloquentiam, quam studio ingenioque consequi non potui, apud Parnassum Heliconaque petere, inde adire Constantinopolim et Bithynia, Hellesponto Troadeque lustrata Venetias reverti. quem me nunc fructum studiorum meorum capere putas? quo affectu versus canere? qua iucunditate priscarum historiarum recordari? nullae profecto divitiae, nulli honores, nullae domesticae deliciae tantae sunt, ut cum hac voluptate, quam ex tot gentium atque nationum peragratione quotidie capio, conferri possint. sed haec tu forsitan admittis, ceteri autem suo stomacho accipiunt. vale. [...]


***

Quibus litteris perlectis quin ipsi conscendimus navem? Ancoras tollamus!

Optime valete.

Pr. Non. Dec. Ex Rhenania inferiore.


---------------------
*) Methoni (Μεθώνη), oppidum in Messenia situm.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

ancoras tollamus

Emitteby Phlebas on Iov 28 Dec, 2006 19.27

Phlebas Marco humanissimo ceterisque amicis artem epistolarem colentibus et Mercurio homine Pannonio (*) salutem dicit

Marce mi, tantum voluptatis mihi donavit epistula tua (narrat navigationes et insulas mihi partim notas) ut tempus quaesivissem lentae degustationis, et inveni.

Hodie in quieto vico Elvetiae ago et epistulam Bohuslai relego, tabulam maris nostri dilgenter examinans, itinerem viatoris sequens, praeteritarum navigationum meminens futurasque (si dis placet) fingens.

In insulis quae hodiernam Turciam spectant, inveni ospitalitatem pastorum, brevitatem sinceritatemque eloqui et, ut totum dicam, sapiditem casei olivarumque.

Cyclades, vento septentrionali (Meltemi hodie appellant) vectus olim percurri: fluctus puppim sublevabant proramque spumae submergevant. Simi tetigi ubi vidi artefices navim extruens more maiorum; id est igne curvans materiam, clavis laterum tabulas firmans et pice aquae non perviam facens carinam.

In Sporadibus, ubi Meltemi miniorem vim habet, silentium et portum perfectum (Panormos graece vocant) inveni quietem petens et lucem.

Praeterita estate Tunetam tetigi ubi visitavi (paucas) ruinas Carthaginis Phoenicum et multa pulcherrimaque vestigia Romani imperii.

Sed de me satis est, hic ars epistulandi tractanda est: vestigia antiquae navigationis (melius: antiquae voluntatis navigandi) inveni in epistulam Hieronymi ad Castrutium:

Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri Cissam (1) usque venisses, & (*) homo Pannonius, id est terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus, & Aegei, atque Jonii subire discrimina, & nisi te pius fratrum retinuisset affectum, voluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, & in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur sed voluntas …


Vale Marce, vale Pannonii, valete sodales

A.d. V Kal Jan. MMVI – Sils Maria, Helvetia

------------------------------------------------------

(1) Cissam quaesisvi sed non inveni … forsitan adiuvare possitis?
Last edited by Phlebas on Sat 30 Dec, 2006 17.45, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 28 Dec, 2006 22.55

Marcus Phlebae amico s.d.p.

Equidem valde gaudeo, optime Phleba, quod tantam ex illa Bohuslai epistula percepisti voluptatem. Nonne vere ineunte vela iterum pandes, optime mi amice? Utinam semper vento secundo cursum teneas!

Quod autem ad Cissam insulam attinet, legi oportet, quid Plinius scripserit in tertio n.h. (§ 151):

Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.


Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron