nescio, an mei memineritis. sum ille, qui olim disputationem institui, quibus verbis "Zu Risiken und Nebenwirkungen..." Latine dici posset.

iam quinque fere semestria philologiae Latinae studeo, quo adeo delector, ut, tametsi haud facile sit - praesertim P. Ovidio Nasone mortuo -, interdum carmina brevia componam, i. e. imprimis biversus hexametros ac disticha. e quibus opusculis (praeter dicta in machina responsativa) novissimum hoc est:
sunt homines, quis mos operandi, ut vivere possint,
ast alii vivunt, ut pariant operam.
cum autem locutionem "(sibi) operam parere" nusquam reppererim - nec apud Ciceronem nec apud Ovidium nec apud Livium nec apud Varronem -, certum non habeo, illane intellegatur.
fortasse aliquis vestrum me adiuvare potest...
valete!