M. Favonius Phlebae sodali novissimo sal.
Epistula tua tam exquisitis sententiis abundat, ut summam admirationem excitet. Equidem te commercio nostro epistularum semper delectatum iri spero
![Very Happy :D](images/smilies/icon_biggrin.gif)
.
Verbis autem tuis diligenter perpensis paullulum tecum colloqui velim.
Ac primum quidem hoc quaerendum esse mihi visum est: Nomen tibi est Phlebas. Quae est causa, cur hoc tibi nomen imposueris? Notum tibi esse suspicor clarissimum illud Thomae Stearns Eliot carmen, quod Britannice inscribitur „The Waste Land“, id est „Terra vasta“; in capite enim quarto Phlebas quidam „Phoenicius“ inducitur, cuius ossa fluctibus maritimis obruta sunt. De quo Eliot: „Considera Phlebam, qui quondam formosus aeque erat et procerus, atque tu nunc es.“
Deinde etiam illud Ciceronis tibi probari reor: „Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit, scribito“ (ad Att. 1, 12, 4). Equidem, si hoc dictum neglegeremus, colloquia nostra in nihilum interitura fuisse puto.
Tum mendum corrigere ausim: Hieronymus in epistula sexagesima non scripsit „Desiderandum tibi est quasi absens...“, sed „Desiderandu
s...“.
Postremo oro te explices, qua de causa Augustini sententia illa, quam in extrema epistula exhibes, cordi tibi sit (Conf. 10, 15, 23).
Optime vale. III Kal. Ian. Ex Rhenania inferiore.
-----------------------------------
Et haec menda corrigenda videntur esse (quod pace tua
![Smile :)](images/smilies/icon_smile.gif)
dicere liceat):
Non: „... et vos obsecro ut scriptum meum emendatis“, sed „... emend
etis“ (mod. coniunctiv.).
Non: „... patientia vestra non abutenda est“, sed „... patienti
ā vestr
ā (abl.) abutend
um non est“.
Scribi quidem licet: „de utendā pecuniā disputare“; sed in casu nominativo scribi oportet: „pecuniā parce utendum est“.