Mucius Lucum equitem et ceteros laetissimus sal.
Optimum uere tuum propositum est!! Enim pelliculae cinematographicae optimum instrumentum uidentur ad quamlibet linguam discendam! Linguae enim maxime discuntur usu exercitioque, id est audiendo ac loquendo. Ceterum quo alio modo fari didicimus? Grammaticae praecepta postea ueniunt.
Perutile esset quidem, omnibus qui latine discere et loqui uelint, audire et loqui saepe latine: nec nego hoc difficile esse, cum latinitatis fautores saepissime longiqua inter se loca habitent. Quamobrem pelliculae latine editae magnum auxilium sint in discendo et etiam diffundendo in orbe linguam latinam. Satis nunc esset si in pelliculis in dvd uel dvx facultas daretur audiendi latine, una cum aliis linguis quibus uolgo audiri possunt...
De hoc, in interreti uidi film "GLADIATORem" iam uersum esse (sed uerbis scriptis tantum) latine... fortasse in paucumne tempus eum audire latine poterimus
Etiam alios film latine editos in interreti quaesiui, sed solum in quo latine loquantur inueni "PASSIOnem CHRISTI" ... Etiam parum mihi uidetur!
Toto corde nos spero alias pelliculas latine audituros esse cito...
Valete omnes amici