Marcus amicis suis sal.
In Germania nuper magistratus fiscales discum compactum, quem homo adhuc ignotus Vaducii in capite principatus Liechtenstein parum legibus obsecutus sibi adsumpsisse vel potius rapuisse dicitur, quinquies et quadragies centenis milibus €, nisi fallor, emerunt. Quo enim CD permultorum nomina continentur civium Germanorum, qui cum nimia se tributorum magnitudine premi putarent, ut maiores quaestus facerent, pecuniam peregre collocatam coactores tributorum Germanos fraudulenter celabant. Exactores vagari nunc videmus...
Sed in controversia relinquitur, utrum aerarii procuratores Germani, cum illum CD emerent, recte fecerint necne. Nonne clarissimum valet illud Non tantum qui rapuit, verum is quoque qui recepit tenetur?
Equidem recte factum esse contendo: ex malis minima eligi oportet. Si enim cives illi tributorum fugaces CD scrupulose neglecto impuniti dimitterentur, maiore damno rem publicam, id est omnes cives, affectum iri puto. Salus populi suprema lex.
Vobis quid videtur, amici?
Valete. V Non. Mart. Crefeldiae.