Omnes Sodalibus s.p.d.
Optimi doctissimique Latine Scribentes, vos invoco, ut mihi adiuvetis. Ego enim, amore linguarum antiquarum commotus, per tres annos conatus sum linguam latinam discere, interdum intente interdum desidiose

, sine ullo magistro. "Morphologia" paene compertum habeo, attamen perdifficilis est facunde loqui et scribere, quia mihi permulta vocabula modusque sermonis ignotus. Quam ob rem vos rogo, si mihi, optimi sodales, aliquanta opera antiquorum vel humanistarum scriptorum proponere potestis, in quibus non nimis difficili modo vocabula et praesertim modum sermonis vel dialogi discere possim? Iam coepi legere M. Tulli Ciceronis De Re Publica. At aegre intellego sine saepissime interpretationem adspicere.
Futuris administrationibus vestris quam maximas gratias vobis ago!
