De Enrici IX ingressione

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Enrici IX ingressione

Emitteby enricus ix on Sol 11 Dec, 2005 15.47

Salvete!
Ego sum Enricus, discipulus linguae latinae graecaeque in Lycaeo Classico Aristanis, in Sardinia. Studeo tubam in conservatorio Calaritano. Etiam amo historiam, maxime mediae aetatis!
Septemdecim annos natus sum, cano sicut bassus in coribus et cultorem musicae classicae sum.

Ignoscate mihi pro latino meo!
Curate ut Valeatis!
Arma virumque cano....
enricus ix
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 11 Dec, 2005 15.11
Location: Sardinia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Dec, 2005 16.08

M. Favonius Enrico Nono s.d.p.
Salvere te iubeo :) . Utinam ex colloquiis nostris summam capias voluptatem! Quod ad tubam attinet, forsitan haec tibi nota sint Ennii verba:
„At tuba terribili sonitu taratantara dixit“.
Nonne mirifica est onomatopoeia?
Vale. III Id. Dec. Ex Cornicum Campo prope Rhenum fluvium sito.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Sol 11 Dec, 2005 16.53

Elessar Enrico Nono salutem dicit.

Inter nos multa communia esse videntur!
Ego quoque Sardiniam incolo, linguam latinam amo et musicam classicam.

Bene venias in forum Nuntiorum Latinorum :)


Cura ut valeas
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Veronica on Sol 11 Dec, 2005 20.07

Veronica Enrico Nono s.d.p.

Ave!
ETIAM EGO linguam latinam et musicam classicam amo et
nova hic sum!!!

Ab proposito,avatar imaginem addere non succedo,etiamsi
totus iustus est! Cur non implet officium? :roll:

Valete amici,
Basia,
Veronica.
*PERSTA ATQUE OBDURA*
Veronica
 
Nuntii: 39
Nomen dedit: Sol 27 Nov, 2005 19.20
Location: Mediolanum,Italia

Emitteby Scipio on Sol 11 Dec, 2005 20.57

Ave Enrice

Ego quoque Italianus sum, Parmae habito, una urbs musicae classicae.
Ego amo musicam classicam et Lyricam, amo Verdi et omnes magnos homines huius musicae.
Historiam amo, me iuvat Fridericus II imperator, historia de liberis civitatibus italicis, et de Byzantio.

Vale
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 11 Dec, 2005 21.23

Mercurius amicis Sardis s. d.

In colloquiis his Latinis pluribus mensibus ante iam quaesivi a ceteris, vel ab ipso tuo, Elessar, quid de affinitate proxima linguarum Latinae ac Sardae audivissent: ego enim ab amico meo in universtitate linguam Italianam discenti edoctus sum linguam Sardicam non multum a matre sua Latina degeneravisse, quam insulae Sardiniae ab externis affectibus tutiori tribuere possis. Qua de affinitate nuper novum testamentum legi, et quidem, quod in lingua Sarda illa sententia Latina "ad centum annos" ita sonat: "a cent annos" quod cum Latina mire consnonare mihi videtur. Ignosce mihi meam ruditatem, si in lingua Italiana eodem modo illa sententia sonat... :oops: Valete. Budapestini, dominica tertia adventus Redemptoris Nostri.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby TADW_Elessar on Sol 11 Dec, 2005 21.53

quod in lingua Sarda illa sententia Latina "ad centum annos" ita sonat: "a cent annos"


Sic est, Mercurie, sed "lingua Sarda", re vera, non est. Ut ita dicam, duae linguae sunt, quae inter se haud paulo differunt.
Si nuntium tuum mihi ostendas, libenter illuc amplius de iis loquar.

In colloquiis his Latinis pluribus mensibus ante iam quaesivi a ceteris, vel ab ipso tuo, Elessar, quid de affinitate proxima linguarum Latinae ac Sardae audivissent

Non memini, infeliciter. A hoc foro multissimum tempus afui...

Vale,
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 11 Dec, 2005 23.51

Mercurius Elessari s. d.

De illis duobus linguis sive dialectis in Sardinia usitatis, amice, ut pauca mihi rudissimo prodas, te rogaverim. Ceteroquin in periodica "Nationalia Geographica" (National Geographic) articulus est publicatus de eo, ubi in mundo homines aetatem longissimam attingerent; ac regionum trium, ubi vita hominum longe diutissima est in mundo, tamquam primam esse Sardiniam auctor articuli asserit...! Certe, non frustra vos Sardes dicitis "a cent annos"! :D Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby enricus ix on Mart 13 Dec, 2005 19.33

Gratias ago vobis pro acceptione vestra! A cent'annos :D
Curate ut Valeatis!
Enricus IX
Arma virumque cano....
enricus ix
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Sol 11 Dec, 2005 15.11
Location: Sardinia

Emitteby Gavius Pontius on Ven 30 Dec, 2005 20.40

Gavius Pontius enrico s.d.
Ego quoque musicam diligo et classicam et recentiorem. Praecipue Mozart et Beethoven eligo non pariter Verdi cuius opera nimis rhetorica puto.
Vale. A. d. III Kalendas Ianuarias. Samnii
Gavius Pontius
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Sat 12 Nov, 2005 18.12
Location: Samnium Hirpinum, Italia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron