Introductio Mea

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Introductio Mea

Emitteby Lucus Eques on Iov 18 Aug, 2005 18.51

Lūcus Eques fēlīcissimē sodālēs Forī omnēs saluēre iubet!

Quam laetus sum uōbīs occurrere! Nūper aliōs quaerēbam ut Latīnē colloquerēmur, et ecce! fora ūniuersa ac locūtōrēs complūrēs mactīque quibuscum colloquī possum! Dēmum! Iam nōn tam sōlus sentiō quam prius.

Vidētur uōs multōs mōrēs iūcundōs habēre, exemplī grātiā salūtātiōnēs ut Rōmānī antīquī scrībēbant. At abbreuiātiōnibus ūtiminī quibusdam quās adhūc nōn intellegō, ut "s.d.p" et "s. d" et cētera (fateor mē nōn multās epistulās antīquās lēgisse).

Difficultātem cum imāgine "avatar" habēbam. Mihi iam est imāginem quā ūtī uolō, rēctīs pixulīs magnitūdinis, sed semper cum eam ex ordinātrō meō afferō, mihi dīcit (Anglicē) "The avatar filetype must be .jpg, .gif or .png," id est auatāris genus documentī .jpg etc. esse dēbet, at iam est .jpg ea quam afferre uolō. Nōn intellegō. Duodecies eam afferre cōnātus sum, sed adhūc nihil. Atque imāginem ex VRL aliō afferre cōnātus sum, sed mihi errōrem dīcit (iterum Anglicē) "A connection could not be made to the URL you gave." Quid? Nexō eōdem ūtor in alium forum accūrātē ut hic. Tum imāginem ā quōdam sodālis respōnsō iam in forō sūmpsit, et eam afferre cōnātus sum, sed mihi dīxit iterum "The avatar filetype must be .jpg, .gif or .png." Magna est haec difficultās!

Cēterum fēlīcissimus sum hunc forum occurrisse! ac spērō posthāc me uōbīscum saepe colloquī.

Sī ualētis ualeō.

Scrībēbam Kintnersuīllae Cīuitātis Pennsyluāniae a. d. XV kal. Sept. AVC MMDCCLVIII.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby leonardvs on Ven 19 Aug, 2005 1.22

credo, lvcvs, mvltvm latine scies
ideo... :wink: potes discere mihi? :wink:
qvaeso!!
hec cvrsvs electronicvs est: leo_rain@hotmail.com
amor parabola est
leonardvs
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Merc 17 Aug, 2005 2.20

Emitteby Scipio on Sat 20 Aug, 2005 18.45

Salve amice americane. Italianus sum ego quoque linguae latinae studeo.
Ego quoque difficultates cum imagine habeo :? !
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Lucus Eques on Sol 21 Aug, 2005 5.27

Lūcus Eques Scīpiōnī s. d.

Saluē bone amīce Italice! Italicus sum ipse quoque, id est orīgine Italicus, parentēs enim patris meī ex Aprutiō Amēricam uēnērunt. Atque loquendō Italicē māximē fuor! Veramante, studiavo la primavera a Firenze, dove ritornerò l'autunno (a settembre veramente, il 19), e studierò le lingue latina e greca, e forse la tedesca pure. Insomma, haud exspectāre possum reditum meum in Italiam. Sed dīc mihi sī ā tē quaerere possim, unde uenīs ex Italiā?

S. Kintnersuīllae a. d. XIII kal. Sept. annō D. MMV uel a. Vrbe c. MMDCCLVIII.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iulia on Sol 21 Aug, 2005 19.07

Iulia Luco Equiti s. p. d. (salutem plurimam dicit)

Gaudeo te huc advenisse! Egomet iam ex longiore hic scribere soleo, semper magno cum gaudio, praesertim cum amicos inveniam ex omnibus terrae partibus.
De avatare tuo non scio, quomodo possim tibi adiuvare - imaginam meam inserui sine ullis difficultatibus. :roll:

Vidi te "bella siderorum" diligere. Cuius pelliculae - confiteor - novi nonnisi episodos duas, scilicet primam ac tertiam, et primam vidi solum ante nonnullos annos. Tamen non mihi displicuerunt. Sed dic mihi: Cur nomen Equitis tibi elegisti? Nonne "Caelambulans" aptius esset nomen? :lol: :lol:
Et nisi fallor nomen Anglicum Luke idem est ac Lucas. :)

Cura ut valeas.
Gottingae, a. d. XII. Kal. Sep.

P. S.: Non intellego linguam Italicam nisi coniciendo...
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucus Eques on Sol 21 Aug, 2005 21.38

Lūcus Eques Iūliae s. d. p.

Gaudeō ipse quoque amīcōs ex omnibus terrīs inuenīre, linguās enim aliās ac cultūrās ualdē dīligō. Ita, mihi placet Bella Siderōrum, atque nōmen mihi Anglicē est "Luke," et semper, imāginārēs, tōtam uītam meam lūdōs audīuī ut "Lūce, pater tuus sum ego" uōce grauissimā et c. :lol:

Pratereā, nōmine "Lūcas" nōn appellor etsī "Luke" est meum nōmen nam Anglicē nōmen "Lucas" numquam mihi placuit — meum nōmen est "Luke" tantum, breuius est prō nihil. Vltrō, Anglicum "Luke" nōn sōlum ā "Lūcas" uēnit, sed etiam ā nōmine "Lūcius," quod nōn est Graecum neque quidque praeter Latīnum. "Lūcius" autem ab Anglicīs seu Amēricānīs "Lusius" aut peius dīcitur, neque locūtiō Italica huius nōminis mihi placit. Atque nōmen Graecum "Lūcas" ā nōmine "Lūcius" Latīnō dūxit, uel etiam significat ūnum ē Lūcāniā (ut Lūcas Christiānitātis). "Lūcius" ā uerbō "lūx" certē uenit, et "Lūcānia" trahitur ē "lūcus," id est "silua sacra, ubi lūx sōlis intrat infrā rāmōs." Vocābulum "lūcus" uērō dūcitur ā "lūcēre," id quod fierī solet in lūcō, et "lūcēre" ut scītur est uerbum prō "lūx," orīgine nōminis "Lūcius." Et in fīne huius magnī circulī inuenīmus "Lūcus" esse ēlectum meum prō cognōmine Latīnō meō, pracipuē quod fōrmam habet in uocitīuō, "Lūce," quae ualdissimē dēlectat. :-P

Quoad "Eques," equestitūdine, id est magnaminitāte orderum equestrium, annōs sum multōs placitus, etenim uiam equitis sequī uelim — persōna sum corde antīqua. Praetereā, noster Lūcus Caeliambulātōr Iedi factus est, eques futurōrum. Quoniam igitur Latīnē titulus "Herr" uel "Sir" uel "Signor" nōn est, "Eques" mālō ut admīrātionem meam ergā equestritūdinem dēmonstrem. Satis. :-)

Valē.
S. Kintnersuīllae eōdem diē.

P. S. Mihi ignosce sī nimis Italicē loquerem. At ut comitius sim Germānicē tibi dīcō, weil zu lang ist es gewesen, seit ich auf Deutsch geschrieben habe. Also, ich sag nur, dass ich Frühlings in Florenz studierte und da wiedergehen werde, um zu Latein und Griechen lernen, und vielleicht Deutsch auch wiederstudieren. Das ist alles. :-)
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Marcus Favonius on Lun 22 Aug, 2005 16.41

M. Favonius Luco Equiti sodali Pennsylvano s.d.p.
Cum te Kintnersvillae prope Delaware fluvium vivere legissem, de triginta tribus Mennonitibus Germanis recordatus sum, qui a. D. MDCLXXXIII municipio Krefeld non procul a Rheno fluvio sito relicto navem Britannicam, cui nomen erat „Concord(ia)“, conscenderunt, ut in Pennsylvaniam navigarent. Pridie Nonas Octobres in patriam novam egressi non solum a Gulielmo Penn, sed etiam a Francisco Daniel Pastorio, amico eius Germano, salutati sunt. Quo auctore a Mennonitibus Oppidum Germanorum (Anglice Germantown), Philadelphiae suburbium, conditum est. Ut finem faciam, ex te quaero, num in Pennsylvania quoque oppidum sit, quod appellatur Krefeld sive Crefeld (id est Cornicum Campus). Vale. XI K. Sept. Crefeldiæ.
:)
Last edited by Marcus Favonius on Lun 22 Aug, 2005 20.19, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Lun 22 Aug, 2005 19.12

Lūcus Eq. M. Fauōniō Crefeldiānō s. p. d.

Cum tē appellārī nōmine Mārcum lēgissem ego, quī Crefeldiae habitēs, statim iter meum in Germāniam recordātus sum, fuit enim uēre anno D. MMI cum permūtātiōnis Germānicamēricānī socius meus Germānicus Crefeldiā in Pennsyluāniam, uērō, in Kintnersuīllam ierit ut apud scholam meam Palisādēs ūnum mēnsem disceret atque apud mē manēret, is quoque nōmine Mārcus (id est, Markus). Tum mēnse post, Mārcō in Crefeldiam reditō, Crefeldiam iī ipse ut apud eum et familiam suam mīram mēnsem Crefeldiae habitārem. Illī mēnsēs breuissimī fuērunt, sed iucundissimī, ac Germāniam et Crefeldiam longē dēsīderō. Vtique, quoad quaestiōnem tuam, nēsciō certō num oppidum Crefledia an Krefeld sit in Pennsyluāniā; exquīsitīs multīs per Google nil reperiō in Amēricā, praeter sitūs super histōriam quam modo memorāuistī, quam ita cognōuī, sed mihi placuit eam relegere. :-)

Cūrā ut ualeās, amice Crefeldiāne!
Kintnersuīllae eōdem diē.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Scipio on Lun 22 Aug, 2005 21.06

Scipio Luci s. d.
Carissime frater Italiae. Honoratus sum te Italicas radices habere.
Ego Venio ex Parma, urbs Aemiliana septentrionalior Florientiae, clara propter musicam (Parma patria Iosephis Verdi atque Arturi Toscanini est)atque cibum optimum.
Cognoscisne caseum pernamque Parmensem?
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Lucus Eques on Merc 24 Aug, 2005 7.40

Lūcus Scīpiōnī s. d.

Profectō eam cognōuī Parmam, ac caseum pernamque Parmēnsem, quae ambae in Cīuitātibus Vnītīs frequenter ēsae sunt. Quoad meōs orīginēs, uērē modo dīmidius sum Italicus, nam pater mihi sōlum est Italicus, dum māter plērumque Hibernica est. Patris parentēs fuērunt ab Aprutiō, ut suprā commemorāuī, nec uērō umquam Aprutium iī. Difficillimē uidētur eō iter facere Flōrientiā. Sed uidēbō inter paucōs mēnsēs cum reuersus in Italiam fuerō.

Valē.
Kintnersuīllae a. d. IX kal. Sept. a. V. c. MMDCCLVIII uel a. D. MMV
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iohannes on Sol 28 Aug, 2005 18.02

Ioannes Luco equite s.d.

libenter tecum scribam, certe!
Nonne idem es, qui plenum nuntiorum in "textkit" foro scribebat?

Valeto,

Ioannes.
Iohannes
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 26 Mart, 2005 17.18

Emitteby Lucus Eques on Sol 28 Aug, 2005 20.45

Lūcus Eq. Iohannī s. d. p.

Idem sum certē! Quid agis, amīce?

A tē quid quaerere uolō: cur scrībitur nōmen tuum nōnnumquam "Ioannes" sīue "Iohannes"?


Cūrā ut ualeās.

Kintnersuīllae a. d. V kal. Sept.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Iohannes on Lun 29 Aug, 2005 3.19

Ioannes Luco equite s.d.it.

Praefero uocari Ioannem Latine, sed cum fecissem rationem hic, nomen "Ioannes" iam occupatus erat. Debui eligere nomen, igitur "Iohannes" elegi, et paene nomen idem est. Illo problematis mihi non est, at utinam me uocetis "Ioannes" -- nisi problema uobis det.

> quid agis, amice

Studeo latinae in uniuersitate, in Osloensi, Noruegia, et studui modo X diebus,
etsi latinae prius pauculum sciui. Tune? Quae professio tibi est? A longe studuisti linguae Latinae? (adhuc cui studesne?)

ignosce mihi si errauerim -- celeriter scripsi responsatum quod abeunudum mihi est, lectus meus me exspectet.

Valeto!
Iohannes
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 26 Mart, 2005 17.18

Emitteby Lucus Eques on Lun 29 Aug, 2005 21.08

Lūcus Ioannī iterum s. d.

Nunc intellegō ratiōnem nominum tuōrum duōrum.

Ita, Noruegiānu's utī sciēbam ā Textkit ac sermōne tuō cum illō Episcopō nisi fallor. Noruegiānē adhūc nesciō, at spērō mē in futūrum eam linguam cognōtūrum esse. A mē quaeris quid agam egomet. Discipulus sum ūniuersitārius, in oppidō Bethlehem huius Cīuitātis apud Lehigh Vniuersitātem, ubi nunc rērum internatiōnalium studeō ac linguās barbarās uel classicās — eās classicās facilior sōlus discō, namque magistrī Vniuersitātis classicārum haud sunt bonī, neque linguās bene nec nōnmale loquī possunt. Annō prīmō ūniuersitāriō Latīnae lūdum intrāuit, at ut modo significāuī magistra terribilis fuit, sōlus igitur dōnec cōnstituī ipsemet linguam nōbilissimam Latīnam mē docēre (ā tālibus magistrīs miserīs Latīnam docērī linguam nōn decet). Antequam hanc aestātem basēs tantum intellegēbam linguae, sed iam per librum mīrissimum LINGVA LATINA, quī modo Latīne scrīptus est ut liber līberulīs, Latīnam multō melius intellegō. Hōc autumnō Florentiae in urbe Italicā Latīnae rūrsus fōrmāliter studēbō, ūnā cum Graecae ac Germānicae.

Valē, amīce!

Kintnersuīllae a. d. IV kal. Sept.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron