Rhumak Tursike Iuliashi firiushi-ke Mamarkeshi vivavuve
Rhumak Etruscus Iuliae valido-que Marco spd
Etrusce salutare vos volui, cum mi dicas filium tuom Bononiae (etrusce "Fistina"), metropoli fortissima etruscorum, iuris prudentiae studuisse. Hercle, quot ante annos evenit? Nam pluris amicos illic historiae legumque discipulos habeo, qui nonnumquam germanis de condiscipulis mi enarrant: hi autem amici mei non plusquam ab anno uno illic student. Si quod dicis tam recens sit, factum esse possit ut em viderent vel cognoscerent

.
Ceterum, de Amazonibus Germanicis, non possum quin quod supra dixi dictitem: si certamen, quod in civitate tua disputabitur,
femininum erit, utrasque cohortes vementer pariterque fovebo

. Quod proinde ad feminam italicam, memento, valde sodalis, Cloeliam illam

.
Tu, Iulia, ut quae pseudonymon tam perfecte latinum tibi imposueris, calefacias quaeso in sole nostro illum nobis indictum algorem! Aestas est: si huc visitum veneris, ducem me tibi offero: per Mediolanum et Florentiam in meridionem cito noctu tendemus, post Domum Mediolani et Piazza della Signoria Florentiae selene lustratas tibi ostentas, in Sicilia cum "cassata", "cannolo" et lacte ex amygdala iantabimur, Neapoli funiculis (spaghetti) cum fructibus marinis prandebimus, Romae cynaris more iudaico coctis ("carciofi alla giudìa") cum vino de rure Romano cenabimus, et agricola quidam facie Romuli simillimus caseum ovinum novissimum in sale intingendum nobis afferet parumque procul Tusculanorum sodalium hospites erimus, qui tibi reperta ex sepulcris etruscis villisque romanis ab amicis suis sepulcrorum defossoribus ad reliquias corripiendas venumque dandas (Romae "tombaròli" appellatis) nobis ostendent.
Ego proposui.....
Sed etsi mecum, ut qui sim tibi ignotus, iter facere non decet, quolibet alio comitatae idem iter, si quando terram nostram vises, facere tibi suadeo.
Valete!