Epistulae Ciceronis, sive quomodo per litteras colloquamur?

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Epistulae Ciceronis, sive quomodo per litteras colloquamur?

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 26 Aug, 2005 10.06

Mercurius sodalibus s. d.

Recte Lucus Eques nuper animadvertit formulas ac expressiones litterarum Romanarum in nunciis forensibus a nobis saepissime adhiberi: e. g. formulas salutationis ("s. d." "sal." etc.), formulas valedictionis ("vale", "cura ut valeas" etc.) ac significationem temporis (e. g. "Kal. Aug."). Quod ego semper approbavi, ita enim nobis nuncios scribentibus semper tendendum est ad compositionem iustam ac aequam: his enim formulis adhibitis haud quidem nuncios "calamo festinante" (ut Marcus dicere solet) scriptos unus ad alium mittere videmur, sed epistolas.
Sed semper nos exercere debemus in stylo epistulario, quia hic stylus est, quo frequentissime nobis utendum est. Et quid nisi epistolas Ciceronis legendo hunc stylum discere possimus? Decrevi ergo in singulis septimanis epistulas singulas ex libro XII. epistularum ad Familiares in hoc colloquio inserere. In quo libro ex magna parte commercia litterarum inter Ciceronem ac Cassium reperiuntur, quae sane dignissima lectu mihi videntur. Spero hoc meum coeptum aequo animo a vobis acceptum iri. Valete. Ex castro Budensi, d. VII. Kalendas Septembres.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 27 Aug, 2005 0.44, edited 2 times in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 26 Aug, 2005 10.16

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce prima epistola, ubi Tullius noster post caesum Caesarem de rebus Romae perturbatis Cassium edocet. Stylum quidem praeclarum Ciceronianum! "Non regno, sed rege liberati videmur". :D

"I. Scr. exeunte mense Maio a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.
Finem nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem iam habeo ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta; manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita compressum est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. Reliqua magna sunt ac multa, sed posita omnia in vobis: quamquam primum quidque explicemus. Nam, ut adhuc quidem actum est, non regno, sed rege liberati videmur; interfecto enim rege regios omnes nutus tuemur. Neque vero id solum, sed etiam, quae ipse ille, si viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. Nec eius quidem rei finem video: tabulae figuntur: immunitates dantur; pecuniae maximae describuntur; exsules reducuntur; senatus consulta falsa deferentur: ut tantummodo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse videatur, res publica iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit. Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem publicam a vobis: habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et beneficii vestri a vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni; nihil amplius: ornamenta vero sua quae reciperavit? ad quod ei mortuo paret, quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus? "At enim ita decrevimus." Fecimus id quidem temporibus cedentes, quae valent in re publica plurimum; sed immoderate quidam et integrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et multa alia coram: interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei publicae, quam semper habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. Da operam, ut valeas. Vale."


Valete. Ibidem, eodem die.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 27 Aug, 2005 0.41, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 26 Aug, 2005 21.12

M. Favonius sodalibus s.
Iterum Mercurius noster sollertissime thema proposuit, quod et prodest et delectat. Ita est: Veterum epistulis diligenter legendis epistulas ipsi scribere discimus. Qua de causa non alienum videtur quaerere, quomodo Cicero diem et locum in epistula ascripserit.
In epistulis ad familiares:
7, 18, 3 VI Id. April. de Pomptino;
7, 19 V K. Sextil. Regio;
7, 20, 3 XII K. Sext. Velia;
7, 29, 2 Data a. d. IIII K. Nov.
10, 6, 3 D. XIII K. Apr.
14, 2, 4 D. a. d. III Non. Oct. Thessalonica.
14, 5, 2 Athenis a. d. XVII K. Novemb.
14, 12 D. pr. Non. Nov. Brundisio.
14, 14, 2 VIII K. [Quinct.] Menturnis.
16, 14, 2 III Idus h. VI. (!)
In epistulis ad Atticum:
3, 5 Data IIII Idus April. Thuri.
3, 7, 3 Data pr. Kal. Mai. Brundisi.
3, 7, 8 4 Data IIII Kal. Iunias Thessalonicae.
9, 9, 4 D. Liberalibus (id est XVI K. Apr., MF).
16, 13 b (c), 2 III Idus ex Arpinati.
Primum fere semper diem ascriptum esse apparet, deinde locum, qui in locativo aut ablativo separativo positus est.
Valete. VII K. Sept. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 27 Aug, 2005 9.39

Mercurius Marco suo s. d.

Certe quod nunc scripturus sum, et tibi esse planum suspicor; scilicet quod modus loci in fine litterarum subscribendi duorum generum fieri potest: si scriptor significare velit se ex aliquo loco mittere epistolam, "Brundisio" ponendum est; si vero se in aliquo loco scribere illam significare vult, locativo "Brundisi(i)" utendum. Vale. Budapestino :D, d. VI. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 31 Aug, 2005 21.16

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce epistula secunda Libri XII. Ep. ad Fam., ubi Cicero iterum ad Cassium scripsit se in summo periculo esse, cum Antonius (cuius nomen non descripsit) eum "auctorem fuisse Caesaris interficiendi" criminaretur, ut in se veterani incitarentur.

II. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.

Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam; qua si saepius uti liceret, nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur: quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet. Ita nec Pisoni, qui in eum primus invectus est nullo assentiente, nec mihi, qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio, qui me est consecutus, tuto in senatum venire licet; caedem enim gladiator quaerit eiusque initium a. d. XIII. Kal. Octobr. a me se facturum putavit, ad quem paratus venerat, quum in villa Metelli complures dies commentatus esset; quae autem in lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi, vomere suo more, non dicere. Quare, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis malis, est profectum; intelligit enim populus Romanus tres esse consulares, qui, quia, quae de re publica bene senserit, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. Nec est praeterea, quod quidquam exspectes; tuus enim necessarius affinitate nova delectatur: itque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu dirumpitur; alter item affinis novis commentariis Caesaris delenitus est. Sed haec tolerabilia: illud non ferendum, quod est, qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. Nam L. Cotta, familiaris meus, fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consulares. Habes auctores consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? quare spes est omnis in vobis, qui si idcirco abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum neque deero: qui sive ad me referent sive non referent, mea tibi tamen benevolentia fidesque praestabitur. Vale.


Valete. Budapestini, prid. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Sep, 2005 20.34

Mercurius sodalibus s. d.

Non sine voluptate hanc epistolam Ciceronis prioribus breviorem legi. Luculente enim ex verbis nuntii huius trepidi apparet Tullium nostrum timere; memoriam honoremque posthumum Caesaris ab Antonio extolli, ut Cicero, necnon Brutus Cassiusque "parricidae iudicentur"; legato Cassii viaticum eripui; omnia eis in diem deteriora fieri.

III. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 710.
CICERO CASSIO SAL.

Auget tuus amicus furorem in dies: primum in statua, quam posuit in rostris, inscripsit PARENTI OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico, iudicemini? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem! molestus nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem, quid vobis darem consilii! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciundum sit; quid enim est, quod contra vim sine vi fieri possit? Consilium omne autem hoc est illorum, ut mortem Caesaris persequantur; itaque ante diem VI. Non. Oct. productus in concionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus; de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius faceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod legato tuo viaticum eripuerunt: quid eos interpretari putas, quum hoc faciunt? ad hostem scilicet portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen, me quidem favente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. Sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta cognoscere. Vale.


Valete. Budapestini, d. VI. Idus Septembres.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 08 Sep, 2005 22.03, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 08 Sep, 2005 21.03

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Equidem valde delector Ciceronis litteris abs te electis, quippe quae dignae sane sint, quae legantur. Gratias tibi maximas! :D
Obiter dictum: Nonne scribi oportet „in statua, quam posuit in rostris“? Et „concionem“ mihi displicet; Ciceronem „contionem“ puto scripsisse. Ignosce quaeso curae meae minutiori!
Optime vale. VI Id. Sept. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 08 Sep, 2005 22.02

Mercurius Marco suo s. d.

Textum ipsum e pagina "The Latin Library" a me huc translatum esse scito; quae etsi ita sint, etiam ipse illos errores animadvertere debuissem. Aut potius errorem: quod enim ad "concionem/contionem" attinet, nescio, quid putem. Sed si tu, mi doctissime amice, certo scis Ciceronem "contionem" scribere soluisse, libenter tibi concedo. Ceteroquin operae pretium est inquirere, utrum vocabulum "contio"/"concio" e verbo "concieo" (concio), an e vocabulo "conventio" ("contio") per abbreviationem ortum sit. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 08 Sep, 2005 22.35

Marcus Mercurio suo iterum s.
Quod ad contionem sive concionem attinet, litteratissime mi amice, ita videtur esse, ut scribis. Equidem vocabulum contionis contractum esse puto ex „coventio“ (S.C. de Bacchanalibus: „coventionid“). „Contio“ legitur etiam in inscriptionibus (cf. Georges, Lat.-Dt. Handw
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 19 Sep, 2005 9.15

Mercurius sodalibus s.

Quartam vobis epistolam Tullii nunc dabo, ubi multa memoratu digna leguntur (Cicero tamquam popularis, Brutus et Cassius exercitum ingentem comparare feruntur), ac conclusio vere Ciceroniana in fine litterarum cognosci potest.


IV. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711.
CICERO CASSIO SAL.

Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent, et quidem praeter ceteros me: quamquam egregios consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius Italiaque universa. Nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil flagitiosius; qui quum essent missi, ut Antonio ex senatus sententia certas res denuntiarent, quum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata rettulerunt: itaque ad nos concurritur, factique iam in re salutari populares sumus. Sed, tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses, nesciebam: fama nuntiabat te esse in Syria; auctor erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, quum tu vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem: nunc, quae scribo, scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas litteras avide exspecto. Vale.


Valete. Budapestini, d. XIII. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron