Page 1 of 1

Ab urbe condita Lib p46

EmitteMissus: Merc 08 Aug, 2007 20.00
by Robertus Ripeirus Tertius
Robertus omnibus salutem dicit


1 - Ut certiorem de hac sententia me faciam, auxilium peto. De enim paragrapho 46 confusus sum, quia id tribus modis scriptum jam inveni: in libro nomine “lignva latina VII roma aeternaâ€

Livius, Ab urbe condita 1,46

EmitteMissus: Iov 09 Aug, 2007 0.22
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Roberto Ripeiro Tertio s.d.p.
De duobus fratribus Tarquiniis (Lucio et Arrunte) et de duabus sororibus Tulliis (filiabus paenultimi regis Romani Servii Tullii) T. Livius historicus in primo libro operis ‘Ab urbe condita’ inscripti refert (1,46). Ut in nuntio tuo supra posito animadvertis, secundum verba Livii “L.Tarquinius... fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem. His duobus ... duae Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur ... Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est“ (1,46,4 - 7). Porro ait Livius ferocem Tulliam marito sororis persuadentem et huius uxorem et suum coniugem ignavos et contemptu dignos esse “nullis verborum contumeliisâ€

EmitteMissus: Sat 11 Aug, 2007 1.21
by Robertus Ripeirus Tertius
maximas gratias tibi ago pro responso planissimo! :D

EmitteMissus: Sat 11 Aug, 2007 19.58
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Roberto Ripeiro Tertio s.d.p.
Gaudeo, quod e responso meo te satis explicationis habere existimas. Securitatis causa addo aliam quoque explicationem, et quidem a pluribus editoribus acceptam, deliberatione dignam esse. E.g. Moritz Müller in commentario suo ita scribit: "Arruns, ist wohl ein Fehler des Abschreibers, oder ein Versehen des Livius. Es muss Lucius heissen" (= 'Arruns' esse videtur lapsus aut scribae aut ipsi Livio tribuendus. Necesse est hic 'Lucius' legatur). Si talem emendationem accipimus, e Tullia minore fit uxor Tarquinii et e Tullia maiore altera victima caedis; sin eam emendationem anteponimus, quam in superiore nuntio meo exposui, duae illae sorores inter se locum commutant: maior earum in matrimonium ducitur, minor occiditur. Ob argumentum syntacticum a me notatum - scilicet nomina insidiatorum hic pro subiectis repetere supervacaneum esse et pro iis potius victimarum nomina in genetivo posita a legentibus exspectari - censere pergo 'Arruntis Tarquini et Tulliae minoris...' veri simillimam esse emendationem. Vale!