Iulia sodalibus mathesi studiosis salutem.
Confiteor me de eadem quaestione iam cogitasse nec idoneum responsum invenisse. In animo habui plures libros mathematicos Latine scriptos legere, sed tantam mihi copiam lobrorum soleo mihi proponere ad legendum, ut adhuc semper aliquo pacto factum sit, utr alii libri maioris mihi viderentur momenti.
Quae scripsisti tu, Soter, imprimis quae attinent ad additionem subtractionemque, iam sunt admodum bona, sed non sufficiunt, si agitur de numeris non integris vel de aliis symbolis. Lexicon "Georges" proponit, si agitur de numeris integris 3*4 dicere "tria quater multiplicare", si de aliis vero rebus agitur, dicere potest "a cum b multiplicare". De divisione nihil proponit, fortasse autem simili modo dici potest "a per b dividere". De qua re autem malim doctiores quaerere.
Quid attinet ad potentiam, lingua Anglica mihi videtur imitatione apta. Anglice: "a to the b-th , i.e. "a raised to the b-th power", si b et symbolon, etiam "a to the b", ergo fortasse 2^3 dicitur "duo ad potentiam tertiam". b si est 2 vel 3, exstant etiam verba, ut ita dicam, geometrica, ut quadratum et cubus, ergo 6^2 "sex quadratum". Si autem b est longior expressio, fortasse etiam simpliciter "a ad potentiam b", id est e^((x^2)/2) dicitur "e ad potentiam x quadratum et divisum per duo", quamquam confiteor id esse admodum difficilem et nonnumquam foedum. Germanice dicimus "e hoch x-quadrat Halbe". NB: Et sententia Latina et Germanica est ambigua, potest enim etiam significare (e^(x^2))/2; idem valet, si Anglice dico "e to the x-squared divided by two". Qua de causa symbolismus mathematicus inventus est.

In meo exemplo autem verisimilior est prima expressio, nam occurrit in formula illa Gaussiana distribuaria, quae est haec: 1/√(2π)*e^((x^2)/2).
Quomodo leguntur numeri negativi, qui dicuntur? -2 quid dicitur? Germanice "minus zwei", Anglice "negative two", Latine fortasse tamquam Anglice "duo negativa"?
Hactenus de cogitationibus meis.
Valete quam optime. Gottingae, pridie Nonas Augustas.