Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Spartacus on Iov 11 Nov, 2004 21.24

Spartacus cum Sullae tum omnibus comitibus sal.

Salve, Sulla: Bene venias ad has paginas Latinas!

Curiositas mea maxima nunc est, quoniam mentionem fecisti de auctoris Polonis qui Latine scribunt.

Dic, Sulla, si id forte non valde molestum putes, potesne nobis eorum librorum excerpta mittere, praecipue ab illis qui tibi optimi sunt?

Valeto!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Galeanus Archineus Avius on Iov 11 Nov, 2004 23.03

Galeanus Mercurio Hungarico s.d.

patria mea est germania nova (appellata hodie: Res publica foederalis Terra Thiudiscorum), studeoque linguam latinam annos quattor. Transferebam solum texta latina germanico (opera Ciceronis solum) et non doctus eram a magistrae meae loqui eam linguam, quod mihi facebat tristis a vices.
Non soleo loqui scribereque, tamen volo id facere aucturus habeo stilem meam, quando transferam texta.
dificilis est, te dico, at non est impossibilis, id video semper in eo foro.
Recente leggo epistulas ciceronis ad fratrem suum quintum et ad familiares.
Eas nosti?

S.v.b.v.b.

Galeanus Archineus Avius
Galeanus Archineus Avius
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 1.50
Location: Germania superior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 12 Nov, 2004 12.01

Mercurius Sullae s. d.

Gratias pro tuis litteris. Ut Spartacus meus vetus amicus, (si fas est hoc dicere), ita et ipse de illis auctoribus Polonis Latine scribentibus excerpta legere, aut saltem illius nomina ac titulos operum eorum cognoscere velim. Sed illa excerpta, aut informationes non hic, sed in colloquio "de auctoribus medii recentiorisque aevi" describe, quaeso.
Tua verba de scholis Polonicis, ac de operibus Latinis in eis lectis intentus legebam. Quod ad rationem linguae Latinae docendae in Hungaria attinet, non hic tibi respondebo, sed in colloquio "de rationibus linguae Latinae docendae in mundo". Vale. Transaquinci, prid. Id. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 12 Nov, 2004 12.27

Mercurius Galeano s. d.

Natione Germanus tuos populares, Iuliam ac Marcum Favonium consulere potes, si quid in foro non intellexeris.
Quod ad Latine scribendum ac loquendum attinet, haud esse rempublicam ullam in mundo existimaverim, ubi Latine scribere et loqui discipuli in gymnasio doceantur; in universtitatibus certe habentur exercitationes stilisticae eis studentibus, qui in sectione classicae philologiae instituantur, sed illas exercitationes, ut studentes ad perfecte aut saltem rite Latine scribendum advehantur, haud sufficere crediderim. Noli timere ergo Latine litteras componere, cum et nos omnes hic, in his colloquiis in Latine scribendo nos exercemus, ac unus ab alio docemur.
Epistolas illas Tullii si non omnes, nonnullas certe iam prius legi. Mihi maxime placet illa, in qua scribit "epistolam non erubescere" (Cic. Fam. V. 12.) a quodam enim historiographo in illa epistola petivit, ut de suo consulatu quasi panegyricon scriberet: res sane ad erubescendum apta! Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Galeanus Archineus Avius on Sat 13 Nov, 2004 0.58

Galeanus Mercurio s.d.

Vere dixisti, cum est differentia magna scribendo latine vel solum doceri eam linguam.
in scholam meam habemus multas magistras (etiam magistros) quos debeo dicere conservativos lectiones agere velle, sine loquiendo, solum transferrendum opera. Mihi non placet tantum, cum amo multum loqui linguam (ex: italianam, hispaniolam, gallicam) ... sed dictus est discere solum vocabula differentia scriberque testimonias traductionesque.
Non est modus studere linguam, oimai, est quam unus vult tenere aliquem vivendum, quom mortuus est longe ... In italianam studeo semper nova verba, collocationes modernas vel etiam in gallicam. Nuntii latnii non nobis faciuntur videre, etiamsi importantes sunt, non est quaesiendum.
Componerque littera latina mihi placet, tenes rationem veram, facile est studere talia vocabula quotidiana quam "etiam, iam, vel, autem, at, vero" coniugationesque verborum diversorum.
Necesse mihi est scribere multum loquiendum melius.
Dic, care Mercurie, cur disces eam linguam? Lingua tua originalis non est lingua indoeuropea, sed ugrofinnica ... tenebas multa problemata in ineuntibus lectionibus primis latinis "capere sensum verborum"?
Mihi placeat multum legere responsum tuum.

S.v.b.v.b.

Galeanus Archineus Avius
Galeanus Archineus Avius
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 1.50
Location: Germania superior

Emitteby Discipulus on Mart 16 Nov, 2004 23.01

Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius discipulo in Canada habitanti s. d.

...

quae sit ratio linguae Latinae docendae in Canada;
quales sint libri, ex quibus linguam Latinam discitis;
quem textum, aut auctorem Latinum proxime legeris etc.

...

Vale ac valete! Ibidem, d. V. Id. Oct.


lingua Latina in Canada docetur propter plurimas rationes. mihi Anglica etymologia placet. adhuc lego Georgicas. nunc disco quo modo regibus apium amissis novae apes fiant (cum tauro tunso!). audivistine umquam tanta mendacia?
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 17 Nov, 2004 11.11

Mercurius Galeano s. d.

Requiris, amice, quare linguam Latinam discam (immo iam doceam), cui lingua vernacula haud indoeuropaea, sed ugrofinnica, sive finnugorica sit. Cuius rei causae plurimae sunt, de quibus tres commemoraverim:

1.) In patria mea lingua Latina iam 1000 annos in usu est: in anno enim Domini 1000 Sanctus Stephanus rex, qui gentem Hungaricam ecclesiae Romano-catholicae adiunxit, in Strigonio ab Astrico archiepiscopo coronatus est.

2.) Lingua Latina non solum in aevo medio, sed etiam in aevo recentiore maxime in Hungaria valuit, ac usque ad annum 1844 lingua officialis fuit.

3.) Pannonia provincia in terra Hungariae olim iacuit, quod rudera ac monumenta Romana adhuc testantur.

Quibus de rebus facile quisque coniectare potest magno in honore linguam Latinam in Hungaria fuisse, ac etiamnunc esse, cum magna pars monumentorum nostrorum historicorum (diplomata, litterae, opera historica, chronicae, legendae, scripta officialia etc.) Latine scripta est. Vale. Transaquinci, d. XV. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Merc 17 Nov, 2004 23.39

Iulia Galeano Mercurioque sal.

Iam subrisi, ubi legi doctum meum amicum Mercurium adhuc discere linguam Latinam! Non puto eum ullas habere difficultates in sensu capiendo, cum multo scribat melius plerisque nostrum... :wink: Sed nihil volui dicere, priusquam ipse respondit.
Ceterum nonne causa est gaudii, si multi homines multorum regionum nuntios mittunt? In indice utentium etiam invenies utentes ex multis differentibus terris, unus etiam dicit se esse Sinensem. Et cur Hungarici minus colant linguam Latinam quam Americani, praesertim Americani Septentrionales, cum historia eorum multo minus pertineat ad Latinitatem quam terrarum Europaeorum historia?

Valete. Gottingae, a. d. XV. Kal. Sep.
Last edited by Iulia on Iov 18 Nov, 2004 23.15, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 18 Nov, 2004 0.46

Mercurius Iuliae suae s. d.

Mea Iulia, etiam ego multo cum labore immo sudore meos nuntios compono, saepe verba iam descripta delendo, epistolamque totam redintegrando. Difficile enim est eleganter Latine scribere, in qua arte, ut iam saepe admonui, nonnisi in hoc loco nos exercere possumus. Sed habet hic labor fructus suos: nuntium enim meum relegens semper aliquid invenio, quod - timeo, ne superbus videar - facete ac pulchre a me scriptum esse censeo. Etiam expressiones figuraeque mihi nuntium meum relegenti occurrere solent, quibus prius haud utebar, quae si invenerim, maxime gaudeo, cum haec testantur in Latine scribendo me aliquantulum progressum esse. Unde et vobis suadeo, ut nuntios vestros ante emmitendum accurate relegatis.
Mea Iulia, cur existimas a Hungaricis minus linguam Latinam coli quam ab Americanis? Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Iov 18 Nov, 2004 16.16

Pistos omnibus sodalibus s.d.p.

Quandocumque quid lego nostri Mercurii, viri eloquentissimi atque oratore dignissimi, mihi in mentem venit illud professoris mei: ex sensu posse verborum intellegi elegantiam. Non esse sensum contendere velim mihi magnum, sed per intellegendam Mercurii elegantiam nasci.

Valete!
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Iulia on Iov 18 Nov, 2004 23.14

Iulia Mercuri sal.

Care Mercuri, numquam volui dicere in Hungaria linguam Latinam minus coli quam in America, immo quidem contrarium mihi fuit in mente. Qua de causa scripsi "cur colant" et non "cur colunt", cum autem - nunc video - rectum fuisset "cur colerent".

Soleo et ego saltem semel nuntios meos relegere, sed plerumque vespere scribo et nolo nimium sero ire cubitum, qua de causa fit, ut - pro pudor! :oops: - saepius maiore legam cum neglegentia.
Sed quis esset, quin gaudeat (expressio a Marco rapta :wink: ) videns se aliquid recte fecisse vel pulchriter exprimasse? Semper laetor, si puto me aliquos coniunctivos recta adhibuisse ratione.

Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 20 Nov, 2004 16.18

Mercurius sodalibus, utpote Iuliae, Pisto Discipuloque s. d.

Mi Piste, noli me nimiis laudibus extollere, ne ego ut illa rana vanissima in fabula, superbia maxima erumpar... :D si quid in stylo meo fortasse tibi placuerit, eius causa nihil aliud est, quam quod iam diu (plus quam 13 annos) linguam hanc disco, doceo, sed quod maximum est, amore flagrantissimo amplector.

Discipule, gratias pro tuis litteris. Non autem bene intellexisse mihi videor verba tua " mihi Anglica etymologia placet". Quid hoc sibi velit?

Mea Sulla, lecta tua epistola quo spectet tua sententia, iam comprehendo. Nonne et in universitate studia tua Latina continuare velis?

Valete. Transaquinci, d. XII. Kal. Dec.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Discipulus on Mart 23 Nov, 2004 20.58

Mercurio salutem dicit Discipulus

"mihi Anglica etymologia placet" = "originem verborum Anglicorum discere me delectat"

Multa verba Anglica ex lingua Latina traduntur. Latinam discere, igitur, est Anglicam fovere.

exempli gratia: "extravagance" = "wandering beyond limits"

ratio antiqua (latine) explicat novam (anglice).
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Nagini on Mart 23 Nov, 2004 21.44

Salvete :)

Nova sum in hoc foro. Sum discipula e Germania et XV (anno MCMLXXXIX nata) annorum. Scientia mea de lingua Latina non est optime, sed amo hanc linguam atque porro discere volo.
Multos verbos non cognoscere possum, sed profecto me juvat Latina disputare.

Amo libros legere et picturas pingere. Picturae hic videntur:
http://maidith.deviantart.com/gallery

Et etiam libenter fabulas invenio et scribo :D
User avatar
Nagini
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 23 Nov, 2004 21.38
Location: Germania

Libenter

Emitteby Herimannus on Merc 24 Nov, 2004 0.54

Herimannus Nagini salutem dicit plurimam

Libenter :D cognovi te adulescentem Germanam linguam Latinam discere coepisse, et quod futura lingua Latinae in iuventa inhabitent, et quod ditissimam traditionem studiorum in terris Germaniae pergas. Mihi tamen ignotum est quomodo declinari possit pseudonymum, quod tibi dedisti, nam nullius nominis, si bene memini, casum nominativum littera "- i" concludit.
Ego Italicus sum et Germaniam magnopere diligo. Ubinam vivis? Forsitan iam in urbe tua fui.
Vale!

Novocomi, a. d. IX Kalendas Decembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron