Aenigmata varia

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Mart 21 Iun, 2005 20.53

Tiberis Luciae Aurelicae s.d.p.
aenigma tuum nescio an longe aliter solvatur, tamen equidem credo fieri posse ,ut hoc modo intellegatur:
nam de littera N in aenigmate tuo agi puto, quae in verbo "momento" semel appareat, cum autem verbo "aetate" desit.
nulla "N" in "die " inest, duae autem eiusmodi litterae in "anno".
sine N verbum "pauci" scribitur, sed cum ea "Nemo".

vale :)
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Lucia Aurelica on Merc 22 Iun, 2005 8.39

Lucia Aurelica Tiberi s.d.p.
Recta est tua solutio!
Congratulor tibi :D
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Ven 24 Iun, 2005 14.45

Tiberis cunctis aenigmatistis s.d.p.
vobis aenigma novum a me ipso ( 8) ) compositum proponere ausim, scilicet facillimum, ut in eo solvendo veluti paululum recreari possitis.
ecce:

quattuor viri inter se colloquuntur, quibus nomina sunt ALBUS,ATER,RUBER,CANUS. quorum quisque camisia indutus est colore vel albo vel atro vel rubro vel cano, sed colores camisiarum cum nominibus virorum non congruunt.
subito unus ex iis,cui nomen est CANUS, exclamans „pro Iuppiter!“, inquit, „nomen eius, qui camisia atra indutus est, par est colori camisiae ALBI.“
quam quisque habet camisiam ?

valete. :)
VIII.Kal.Iul.[/quote]
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Ven 24 Iun, 2005 18.14

Iulia Tiberi ceterisque aenigmatophilis sal.

mihi quidem videtur aliquam partem informationis aenigmate tuo deesse. Estne aliquid de CANO? Mea enim opinione non est, cur non ipse de semetipso loquens persona tertia uteretur. Si autem ita se habet res, ecce solutio mea:
camisia ALBI est rubra, ATRI cana, RUBRI atra, CANI alba.



Videte ergo hoc:

Centum homines in cellulis inclausi sunt, postquam iis facultas est data inter se colloquendi. Nunc in dies forte unus ex iis eligitur, qui in cameram quandam ducatur, ubi est lucerna, quam potest allumare vel exstinguere, et quam proximus sic inveniat, ut hic eam reliquerit. Non est ordo in electione et fieri potest, ut unus pluries eligatur, antequam alius hanc in cameram ducitur. Lucerna in camera sola est via, qua possint inter se communicari.
Ceterum ex eo, qui in cameram ductus est, quaeritur, utrum ceteri iam omnes adfuerint annon. Si "non" respondit, nihil fit. Si "ita" respondit et vere loquitur, omnes liberabuntur, si autem falsum est, decollabuntur.

Estne via, qua pro certo liberabuntur, et si ita, quae est? Nolite oblivisci iis in principio facultatem datam esse colloquendi, ut strategiam quandam possint excogitare.


Valetote omnes.
Last edited by Iulia on Sat 25 Iun, 2005 18.30, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 24 Iun, 2005 21.47

Tiberis Iuliae s.d.
congratulor de aenigmate perfecte soluto!
sed quod ad "informationes" attinet, nil equidem inveni, quod vituperaretur. utcumque se res habet, aenigma solvi potuit. :)
de aenigmate tuo diutius mihi erit cogitandum... :(
vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Lucia Aurelica on Ven 24 Iun, 2005 22.12

Lucia Iuliae s.d.p.
Solutionem hanc proponere velim, quae mihi quidem incerta est atque maxime perplexa apparet.
Rectene comprendi eum qui cameram primus init nosse se primum fuisse? Si ita, illum Primum appellemus. Ille vir (aut femina?) rationem inibit.
Primus igitur cameram adiens lucernam post se accensam relinquit. Ceterorum omnis lucernam non plus quam semel exstinguere potest atque debet. Id est, si iniens lucernam accensam videt, eam extinguit, si iam exstinctam, nil agit, sed diem inseqentem exspectat etc. quoad tandem lucernam accensam inveniet exstinguetque. (Ad quaestionem semper “nonâ€
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Sat 25 Iun, 2005 18.29

Iulia Aurelicae sal.

Perfecte aenigna meum solvisti, Lucia mea carissima Aurelica! :lol: :lol:
Ne quidem opus est, illum Primum nosse se primum esse: Deligere enim possunt unum, qui semper accendat lucernam et qui faciat rationem. Certe longissimum est tempus usque ad liberationem, sed denique liberabuntur.
Primum audivi ego aenigma hoc ita: "Centum mathematici ab inbrobis oeconomicis cellulis inclausi sunt..." Studentes matheseos non amant studentes rerum oeconomicarum (BWL, Betriebswirtschaftslehre), quos pigerrimos esse affirmant. :wink:

Nunc, amica mea, aenigmate meo abs te soluto exspecto te aliud nobis proposituram munus. :D

Valetote.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Sol 26 Iun, 2005 12.37

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Accipite nunc aenigma linguisticum:
Dantur propositiones in lingua quadam in Caucaso distributa (nomen euis neque Latinum neque Anglicum neque ulla in lingua scio; ea res non est tamen magni momenti) in linguam Latinam traductae:
(I) Dia vercurshi vi – Pater cadit.
(II) Hôn -h’oti irccurshi bi – Vacca herbam quaerit.
(III) Boshor baba dirccurshi vi – Vir amitam quaerit.
(IV) Shusha ercurshi i – Ampulla cadit.
(V) Hôn borzirshi bi – Vacca stat.
(VI) Diamu buva dark’arshi di – Mater a patre relinquitur.
(VII) Buvamu dogi birccurshi bi – Asinus a matre quaeritur.
(VIII) Dadamu h’oti irccurshi i – Herba a patruo quaeritur.
(IX) Lo orzirshi i – Infans stat.

Nunc traducite in Latinum:
(X) Lo hôn birccurshi vi.
(XI) Dia boshor var’carshi vi.

Atque in linguam Caucasiam: :D
(XII) Patruus ab amita quaeritur.
(XIII) Asinus cadit
(XIV) Mater patrem relinquit.

Valete quam optime!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Tiberis on Sol 26 Iun, 2005 18.51

Tiberis Luciae Aurelicae s.d.
maximam ex hoc aenigmate cepi voluptatem, si modo aenigma appellari potest iucundissimus iste ludus atque aptissimus ad mentis aciem exercendam .
mihi quidem cogitanti ac comparanti, qua quodque verbum ratione ceteris coniunctum sit, haec placuit conversio:

Lo hon birccurshi vi > puer vaccam quaerit.
Dia boshor var'carshi vi > pater virum relinquit.
patruus ab amita quaeritur > babamu dada vircurshi vi.
asinus cadit > dogi bercurshi bi.
mater patrem relinquit > buva dia var'carshi di.

vale ! :D
VI.Kal. Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Lucia Aurelica on Lun 27 Iun, 2005 10.33

Lucia Aurelica Tiberi s.d.p.
Gratulor tibi, Tiberis, de aenigmate perfecte soluto! Ut verum dicam, non exspectavi id tam cito solutum iri (alias dificilius aliquid est mihi requirendum :D )
Ceteris uberius solutionem explicabo:
Primum: In fine omnis sententiae particulam videmus vel "vi" vel "bi" vel "i" vel "di". Si particulas adhibitas cum sententiarum subiectis coniungere conamur, haec habemus:
vi - pater, vir
bi - vacca, asinus
i - ampulla, herba, infans
di - mater

Deinde: proponimus quattuor verborum genera hac in lingua exsistere: masculinum (vi), femininum (di), "animale" (bi) et neutrum (i; infans quoque , cuius sexus incertus est, huc pertinet).

Insuper annotamus has particulas ad subiectum formale pertinere et non logicum: In sententia VI subiectum formale est mater, quamquam sensu est pater qui actionem perficit. Particulam autem femininam videmus.

Item: e comparatione proponimus "vercurshi", "irccurshi", "dirccurshi" etc. verba, i.e. praedicata esse. Quae quoque litteris vel "v", vel "d", vel "i", vel "b" incipiunt, at cum particulis non semper congruuntur. Apparet ea cum obiectis congruere, at hoc tempore iam cum obiectis logicis ac non formalibus (in sententiis VI, VII, VIII utraeque particulae genus obiecti indicant).

Postremum: Verborum ordo: Subiectum+(Obiectum)+Verbum+Particula vel in voce passiva Obiectum (a quo? subst.+mu)+Subiectum+Verbum+Particula

Nunc iam est facile ceteras sententias traducere, quid Tiberis optime fecit :D . Mentem vestram solum ad sententiam X adhibere velim, ubi subiectum "lo" habemus, id est "infans", at particula genus masculinum indicat, traductio igitur iam non est "infans", sed "puer".

Valete quam optime!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 29 Iun, 2005 22.07

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce aenigma novum, sodales, quod utrum difficile sit an non, discernite; certe ego illud ab amico meo mihi propositum solvere haud potui. :oops: (nunc vero iam solutionem novi.)

Homo quidam in castello errans in cubiculum quoddam incidit, in quo cubiculo reperiuntur duae ianuae. In pariete haec inscriptio legitur: "Una ianua est ianua vitae, altera est ianua mortis. Ante utramque ianuam custos vigilat. Unus eorum mentitur, unus autem verum loquitur [certe, quis sit, qui verum dicit, nescitur]. Custodes noti sunt inter se. Unam quaestionem apponere ab aliquo custode possis, ut cognoscas, quae sit ianua vitae." Quaenam quaestio homini nostro apponenda est?

Valete! Budapestini, d. III. Kal. Iul. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 30 Iun, 2005 11.03

Lucia Mercurio s.d.p.
Aenigmatis tui duas solutiones propono:
I. Cuilibet custodum quaestio est ponenda: "Potestne sodalis tuus dicere se ianuam mortis custodire?" Deinde si interrogatus verax est et ianuam vitae custodit, responsum erit "non"; si interrogatus verax et apud ianuam mortis, "ita"; si interrogatus mendax apud ianuam vitae, "non"; si interrogatus mendax apud ianuam mortis, "ita". Ergo si interrogatus "non" dicit, janua eius vitae ianua est; si "ita", mortis.

2. Cuilibet custodem quaestio ponenda: "Quam in ianuam ut introeam sodalis tuus me moneat?" Responsum utroque modo ianuam mortis indicabit.

Prima solutio mihi ipsi in mentem venit; secundam autem in libro quodam inveni, nam aenigma hoc aliquo loco iam vidisse sum recordata. Quamquam solutio posterior longe facilior apparet, primae effectus non est minor :D
Vale!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 30 Iun, 2005 13.30

Mercurius Aureliae suae s. d.

Non minimum risum mihi movit, o mea amica carissima callidissimaque, tua solutio prima; non quod illa ridicula aut erronea esset; immo quod argutissima ac iocosissima mihi videbatur. :lol: :lol:
Ceterum, ego quidem solutionem aliam tuis differentem novi, cuius vero ratio secundae tuae similis est: scilicet secundum illam solutionem quaestio ita se habet: "Qualem ianuam a te servari custos alius diceret?" Responsum a quolibet custode datum falsum fore facile intelligitur. :D Vale. Budapestini, prid. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 30 Iun, 2005 15.42

Lucia Mercurio et sodalibus s.d.p.

Aenigma novum proponere velim, quod praecedenti simile est in parte.

Tres chartulae ante vos iacent, quarum una comedenda est (Cur? nescio, nolite interrogare… :D ).
In omni chartula duae sententiae sunt scriptae. Notum est alia in chartula ambas sententias veras esse, alia ambas falsas, alia unam veram ac unam falsam. Ecce haec chartulae:

Chartula I.
I. Haec chartula non est comedenda.
II. Chartulam II manducate.

Chartula II.
I. Chartulam I nolite vesci.
II. Nolite dubitare chartulam III sumere.

Chartula III.
I. Non est necesse hanc chartulam mandere.
II. Chartulam I vorate.

Quaenam chartula comedenda est?

Valete!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Iulia on Sol 03 Iul, 2005 21.09

Iulia Luciae Aurelicae sagacissimae sal.

Chartulae primae mihi est persuasum utramque sententiam veram esse. Ergo chartulam secundam devorabo. :evil:

Valete.
Gottingae, a.d. III. Non. Iul.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron