Page 1 of 1

De 'unius' locutione

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 1.32
by Lucus Eques
Lucius omnibus sodalibus s.d.p.

Mecum diu quaesiui quomodo 'unius,' 'i' littera breui, dici liceret. Id est, apud Catullum ac alios poetas haec 'i' scilicet breuis habetur. Sed scire uelim de accentu; acuiturne hoc uocabulum in 'u' prima an in 'i', etiamsi 'i' breuis est? Accentumne seruandum, annon? ut regulas accentuationis persequamur.

Valetote quam diligenter, Kintnersuillae die Veneris pri. id. Iul.

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 2.20
by Rhumak
Lucio Equiti spd Rhumak

In Catullo interdum etiam "illius" locutionis i littera reducitur, ut brevi effecta "i", verbum ìlljus fiat. Idem reor evenisse in unìus, quod ùnjus in versibus (ne omnium quidem poetarum) nonnumquam artificio metrico fit. Ceterum in verbis solutis habeo pro certissimo "unìus" pronuntiandum, quod nulla ratio metrica in verbo soluto est, neque ullo pacto fieri potest ut verbum latinum, cuius paene ultimum vocal longum sit, proparoxytonum pronuntietur (quod, v.g., econtra per Graecos licebat, quandoquidem non paene ultimum, sed ultimum vocal in lingua graeca ubi accentus ponendus esset imperabat, ita ut proparoxytonum esse non verbo paene ultimum, sed ultimum vocal longum habenti minime liceret).

Vale

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 2.28
by Rhumak
Melius explico: sermoni numero soluto unius cum i reducto prorsus deest, idest non extat. Si quando autem (et cave, aliquid ut puto impossibile mi fingo) talem reductionem inveniam (qua ratione, praeterea, i reductam esse sentire possim, si cavea metrica dest? :roll: ) legi accentuum parere mi videatur et ùnjus pronuntiem.

Iterum vale

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 4.15
by Lucus Eques
Lucius Rhumakshi caro s.d.

Sed non est "ùnjus," etsi ita dici forsitan licebat; est "unius" tribus cum syllabis, apud Vergilium Catullumque:

"omnes unius aestimemus assis!"

— — — v v — v — v — v

hoc enim metro per uim necesse est. Numquam uersibus aut "unjus" aut "illjus" legi, ne tale 'non fieri posse' dicam. Hoc saltem casu non est. Quid aliud?

Vale! Die Veneris Kintnersuillae.

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 11.48
by Rhumak
Rhumak Lucio spd

Ignosce, scriptura me fefellit: non significabam per "j" i consonantem sed plane quam tu scripsti, i brevem, tamen quo signo brevitatem significarem nesciebam: prorsus autem falsum quod scripsi, fateor, et quod significasti, significare volebam, u-ni-us = -uu. Sed utut se res habet legi accentuom pareo et si brevem in paenultima sullabe video non acuo et ùnius, ìllius pronuntio.

Sed, repeto, quomodo hoc in sermone soluto cernere possis?: quantitates enim e verbis solutis non apparent, sed solum a cavea metrica desumere potes: si "unius" in phalaeceo catulli reperis, plane brevem i esse evidere potes, sed sin in oratione ciceronis, unde :?:

Credo profecto tale verbum, quod ab antiquo "oeneios" gignitur, qua diphthongum longum habens (non breve videlicet nom.plur.ant. "amicoi" :arrow: "amici", sed ut datsing.ant "amicoi" :arrow: "amico") i longum natura habere et in sermone soluto numero semper tale pronuntiatum esse Romanis.
Haec sentio.

Vale

EmitteMissus: Sat 15 Iul, 2006 14.17
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Lucio, Rhumaki ceterisque sodalibus sal. pl. d.

... uníus / únius: o rem difficilem! Sed videamus! Rem etiam ad pronomina ille-iste-ipse-solus-totus pertinere scitis.

a) Apud Plautum sine ulla exceptione: -īus: illīus (Merc. 236).

b) Apud Terentium etiam –ĭus: illĭus (Ad. 572).

c) Apud Vergilium, Ovidium, Propertium vel –īus vel –ĭus:
unīus (Prop. 2, 28, 41), unĭus (id., 2, 13, 36).

d) Et in oratione soluta reperitur „illĭus“! Ecce rhythmus creticus in numero clausularum:

Cicero in tertio De oratore (49, 183):

... par fere cretico, qui ex longa et brevi et longa: ut
Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc...
A quo numero exorsus est Fannius*: „si, Quirites, minas illius.“...


e) Quintilianus in primo Institutionis Oratoriae (5, 17) de „unĭus“:

Praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut "Italiam fato profugus**", seu longa corripitur, ut "unius ob noxam et furias***", extra carmen non deprendas, sed nec in carmine vitia dicenda sunt.


Ut finem faciam:

f) Sine exceptione: alīus (gen.; alius, a, ud); sed alterīus vel alterĭus.

Haec hactenus.

Valete. Idibus Iuliis. Crefeldiae.

................................
*) C. Fannius M. f., cos. a.u.c. DCXXXII.
**) Verg. Aen. 1, 2.
***) Verg. Aen. 1, 41.

DE VOCATIVO CASV

EmitteMissus: Sol 16 Iul, 2006 5.44
by D. Vettius Saturninus
Ecquis adest litteratus? Res ipsa loquitur! Vobis idcirco quaestiones duas propono, iamdiu mihi perplexatas. Ecce prima. Qua forma, praesertim apud Romanos, utitur uerbum uocatiua "marmoreus" aut "aequoreus" aut "reus," etc.? Haec in casu uocatiuo frustra, pigritia forsitan obstante, requisiui. Hic uersus liturgiae ei appropinquat:
"Iesu reus mortis iudicate, miserere nobis."
utrum in uocatiuo an nominatiuo nescio.
Similiter porroque, quare Vergilius, nisi fallor, nomen "Dido" in casu nominatiuo, quasi casibus aliis uitandis, tantum uidetur scripsisse? Quaestiones ardentes! Quis exstinguet?

EmitteMissus: Sol 16 Iul, 2006 12.08
by Ericus Palmén
Ericus Palmén D.Vettio Saturnino s.p.d.
Casum vocativum Latinum cum ceteris casibus obliquis nominum non prorsus comparabilem, sed potius vetustam quandam mutationem esse nominativi iam id ostendit, quod in plurali numero semper nominativo similis est, atque in singulari quoque numero nonnisi in secunda declinatione nomina in -US exeuntia atque in declinationibus prima et tertia quaedam substantiva peregrinae originis vocativum a nominativo differentem habent. Manifestum videtur in normali sermone vocativum a compluribus vocabulis omnino alienum mansisse ac problema, quemnam vocativum e.g. adiectiva MARMOREUS et AEQUOREUS haberent, nonnisi perpaucis hominibus, maxime grammaticis, dignum visum esse, quod investigaretur. Legas quaeso id, quod A.Gellius (Noctes Atticae XIV 5) refert: se quondam â€

EmitteMissus: Sol 16 Iul, 2006 15.45
by Marcus Favonius Ursinus
M. Favonius Erico Palm

EmitteMissus: Lun 17 Iul, 2006 0.11
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Gratias tibi ago quam maximas, quod mihi perlustrandam praebuisti paginam interretialem, qua tota illa litania, mihi antea omnino ignota, continetur. Quamquam admodum multos in vita mea textus Latinos perlegi, non credo umquam me tam longam continuam seriem participiorum perfectorum in vocativo positorum vidisse. Nos Finni dicere consuevimus: "Oppia ik

EmitteMissus: Lun 17 Iul, 2006 1.05
by D. Vettius Saturninus
D. Erico M.q.s.p.d.
Gratias uobis, o uiri egreges (haha; egregii) pro responsionibus aeque perutilibus ac delectabilibus maximas ago. Tandem ignoscatis mihi, Quintilianum credenti impotentem defensionis contra et Caesarem et Augustinum utrimque oppugnantes, si Didonem malle uideor. Attamen, uereor ne manes Vergiliani me uexent, alio sermone alio numeris utar. Quod ad manes Quintilianos, si "o pater aequoreu" ausim dicere, haud dubito quin castigar. Ex contrario, quis negaret Quintilianum benignum respondere, "Suum cuique!"?
Valete!