Melitae imperatrix colitur

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Melitae imperatrix colitur

Emitteby Area Latina on Mart 02 Mart, 2004 14.45

Melitae imperatrix colitur
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: antonius mallia borg | 11.08.2003 - 13:13 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Imperatrix Helena, Constantini Magni mater, nata ut multi scriptores asserunt Nicomediae,saeculo tertio, adhuc in terra birchircara in insula milevitana cum magna devotione colitur.

Multis jam abhinc annis paroecia nomine Birchircara huic sanctae fuit dicata. De facto documenta extant ex quibus constat iam anno 1402 templum potius parvum in eius honore dicatum extitisse. hodiernis vero temporibus est in ruinis. decursu tempore, alia templa ampliora erecta erant. novissimum vero adhuc esxtat et ibi magna cum devotione patrona Helena veneratur. lege plura


RE: Melitae imperatrix colitur
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 11.08.2003 - 14:44 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus Antonio salutem.

Care Antoni,

Nuncio tuo non sine admiratione perlecto plura equidem de ea re cognoscere volens cum verba "lege plura" - quae "catenam" (Anglice "link") a te reddita esse putabam - "cursore" meo pulsavissem, re infecta aut te erronee in catena creanda egisse, aut catenas in hoc foro fieri non posse coniectavi; quam ob rem rogo te, ut titulum interrhetialem exactum mihi describas.


RE: Melitae imperatrix colitur
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Antonius Vella Melitensis | 19.08.2003 - 00:16 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Hodie, die decima octava augusti, sollemnitas celebratur Sanctae Helenae Imperatricis, in paroecia Birkirkara sibi dicatam in insula Melita (Malta)
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron