Page 23 of 44

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 1.37
by Rhumak
Tullianae flammeum sumpturae spd

Edepol, coqua blandula! Cur "Passu canceris" legendus sit non explicabo ni cur caseus ovinus vetus gustandus non sit explicaveris!! Tibine caseus lacve ovinum displicet? an eum esse "veterem" audaciam tuam repressit? Si ita est, scito eum non vetustum esse "veterem" significare, sed, ut alibi explicavi, anno circiter servatum ut omnis aqua interna efflueret: in caseo sicco enim pars crassa lactis concretior manet plusque saporis confert.
O utinam caseus non tibi displiceat omnis! Ego vero inter maxima dona deorum (vel melius cyclopum!) eum numero!!

amica dulcis, valde vale!
:D

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 12.47
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 12.57
by charlemont
Salutem omnibus. Incolo in parva urbe in Arduinna et magister sum de historia. Per tredecim annos paulatim meam latinae antiquae medievalisque cognoscientiam, inter omnia ut chartistus ; sed hodie miser paene omnia oblitus sum ! Itaque id forum mihi gaudio certe est. Gratias vobis.

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 13.13
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 17.49
by charlemont
Salutem. Sunt seculi sedecesim et septemdecim in Mitteleuropam, Austriam sicut Hungariam, Croatiam, Dalmatiam sed etiam Franciam, thesi mea enim perfecta de confiniis Dalmatiae Croatiaeque inter 1645 et 1699. Autem secundum universale bellum et medium aevum in Italia et Gallia.
De altra re : mei discipuli gallici in lyceo student latinum cum reverendissima magistra, quae id forum uti vult cum eis ad probandam magnam virtutem latinae linguae. Possumusne ? Adsuntne discipuli de altris finibus in eo foro ?
Vale.

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 18.44
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 21.45
by Tulliana
Tulliana Rhumaki honorem casei ovini forte defendenti s. d. p.


In tua descriptione casei solum adiectivum ,,vetus" mihi displicebat, quoniam ,,vetus caseus" turpe foetore mihi in ventem veniebat.
Libenter edo Polonum caseum ovinum, qui a montanis producitur atque oscypek vel oszczypek appellatur.

De ferculis et cenis apud nos in Polonia mox scriptura sum in pagina ,, De cibo praeparando"


P. S. Scito ,,Rumaku", quod ad gustandum caseum tuum iam persuasa sum. :wink:

,,Vale!" et ,,libenter cena!" iterum dico :)

EmitteMissus: Mart 21 Nov, 2006 22.24
by Tulliana
Tulliana norico praeclaro, docto et innocenti s. d. p. :)


Si me amas, vigila! Mox rescribo, tamen certum consilium capere non possum. Nonnullae causae mihi displicent. Nonne nimis saepe de temulentia mentiones facis?

Preterea velis, ut venustissima sim. Et Tu? Qualem formam habes? Fortasse Tuum imaginem photographicum accipiam? :wink:

P.S. Aliquantum nimis audax et dicax videris, sed noli desperare!
Homo multis virtutibus sine dubio es!

Valde vale verum vigilans! :wink:

EmitteMissus: Iov 23 Nov, 2006 13.56
by noricus
..

EmitteMissus: Iov 23 Nov, 2006 15.07
by Tulliana
Tulliana norico, qui LONGISSIME a vero abest s.d.p.


Omnem sermonem nostrum solum per iocum agebam!!!
Usque te locutorem illustrem ac dicacem aestimo, etsi feminas et earum consilia ignoras! De matrimonio satis. Si velis, novum themata ad colloquendum proponi.


Mi pulcher norice! Cave mulieres, quae nimis admirant! :wink:

EmitteMissus: Iov 23 Nov, 2006 18.26
by noricus
..

EmitteMissus: Ven 24 Nov, 2006 12.53
by noricus
..

EmitteMissus: Ven 24 Nov, 2006 20.10
by Tulliana
Tulliana norico - scurrae suo libenter feminas lascivienti s. d. p.

Ave norice! Epistulis tuis perlectis video non solum feminas varias et mutabiles nominandas esse. Nam tu quoque <ut affirmas vir doctus et pulcher> ventosus mihi videris. Primum nolebas novum themata ad colloquendum proponere, ne hoc modo molestus et obligatus esses, nunc tamen poscis, ut mecum de consiliis feminarum loquaris.? :!: Idcirco aut tu tam mobilis natura es, aut tuus sermo cum mulieribus tam mendacius et fallax.
Nescio, an possim verbis tuis et tibi ipsi confidere, qua re non confesso statim quae consilia in capitibus feminarum insideant.
Nonne meministi amice, sicut ipse mihi suadebas, caverem viros, imprimis tui generis? :twisted:

Valde vale et rescribe! :wink:

EmitteMissus: Sat 25 Nov, 2006 21.37
by noricus
..

EmitteMissus: Sat 25 Nov, 2006 23.35
by Tulliana
Tulliana tandem persuasa NORICO - NOVISSIMO AMICO s.d.p.


Gratias Tibi ago pro epistula diligentissime excogitata ac composita!!!
Mihi etiam vero perplacet iocari et certare tecum, etsi proelia epistolaria difficilia sunt <non rego tam bene nec Latinam, nec argumenta acutissima>
Veniam peto, quoniam tam brevissime respondeo, sed scito me benevolentem erga te verbaque tua iam primo auditu esse.


ITAQUE CURA UT BENE VALEAS ET NOVUM NUNTIUM EXSPECTA ... MI SAPIENS ORE AUREO!!! :wink: