Mucius sodalibus
Ego, non diu utens hoc forum, primum legi uestrum propositum incitandi summum pontificem ad redintegrandam linguam latinam in actis et scriptis sanctae sedis. Quid dicam, nisi quod maxime uos probo toto animo?

Sed uidi etiam nullum responsum adhuc peruenisse nobis, magno cum dolore meo...
Quid igitur faciemus? Mea sententia, nobis non est destituendus animus! Fortasse Pontifex Maximus, cum certe ualde occupaus sit aliis negotiis, non tempus uacuom inuenire potuit ut legeret nostram epistulam... Quare credo utile esse non scribere directe Benedicto XVI, sed scribere conari cuidam cardinali sanctae sedis qui magis otii inuenire queat ut nostram quaestionem curet, et qui fautor se efficiat nostrae causae ante summum pontificem.
Ne relinquamus proposita, amici mei, quia in labore tantum fructus, et latinitas nisi homines bonae uoluntatis repperiet qui curent eam diuolgari per mundum uniuersum, destinata obliuioni est, aut libris tantum, sicut et nunc plerumque est in orbe...
Ergo pro uirili sua parte quisque nostrum operam det, et certus sum latinitatem uiuam fore ut reuirescat

!
Felicitas semper uobiscum sit