Scribamus litteras ad Pontificem Romanum!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 18 Sep, 2005 12.16

M. Favonius sodalibus s.
A Mercurio nostro rogatus hodie litteras ad Sanctam Sedem perferendas commisi Nuntiaturae Apostolicae Berolinensi, idque superadditis litteris et Latine et Germanice scriptis. Utinam nunc res exitum habeat felicem! Valete. XIV K. Oct.
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Sep, 2005 21.05

M. Favonius sodalibus s.
Quod ad litteras ad Nuntiaturam Apostolicam Berolinensem missas attinet, nullum adhuc responsum redditum est. Exspectemus ergo oportet induti loricam patientiae (cf. Eph 6, 14).
Sed utimini quaeso hac inscriptione interretiali: http://www.radiovaticana.org/tedesco/nuntii_latini.htm
Nonne haec pagina aliqua ex parte optata nostra explet? Vos quid censetis?
Valete. VI Kal. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 26 Sep, 2005 23.22

Mercurius Marco suo s.

Ex parte aliqua; illa autem paginula minime sum contentus. quaenam enim ista est, nisi nuntiorum fortuitorum tenuis collectio? In pagina vero officiali nihil est Latine redditum. Certe fieri potest, ut hac collectiuncula praetensa nostrum postulatum patres Sanctae Sedis refutaturi sint. :( Vale. Budapestini, d. VI. Kal. Oct.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 12 Oct, 2005 13.35

Mercurius sodalibus s.

Inveni hodie articulum in interrete (in pagina BBC), qui inscribitur "Latin makes Vatican City comeback." (de reditu Linguae Latinae in Vaticanum). Articulus quidem tenuis ac temere compositus, unde fere nihil memorabile cognosci potest, tamen, cum huc attinere videtur, de eo vos certiores facere velim.


http://news.bbc.co.uk/2/hi/europe/4475099.stm

Valete. Ex castro Budensi, d. IV. Iduum Octobris.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 13 Oct, 2005 16.22, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 12 Oct, 2005 20.41

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.
Equidem, si Vaticanus litteris, quas Mercurio auctore scripseramus, ad vitam linguae Latinae reddendam impulsus esset, gaudio exsilirem. :lol: Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 17 Dec, 2005 15.50

Salvete, sodales carissimi!
Quod ad libellum a nobis Romam missum attinet, adhuc ex urbe ne una quidem sola littera ab amanuensi rescripta venit: Roma silentio usa, causa finita?
XVI K. Ian.
:(
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 28 Feb, 2006 15.19

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio Hungarico s.d.p.

“Ephemeride“ inspecta incidi in quendam nuntium a Gerone P. Weishaupt a.d. VI Kal. Mart. a. MMVI allatum (*). Inscribitur „Linguae Latinae cognoscentiam permagni esse ponderis“. Weishaupt Benedictum XVI summum pontificem propter haec laudat verba: „Iure meritoque Decessores Nostri permagni duxerunt Romani sermonis cognitionem, ut uberrimam doctrinam penitus adipisci possint qui in humanis ecclesiasticisque disciplinis versantur. Eosdem ideo incitamus ad studiose operam dandam, ut quam plurimi ad hunc thesaurum accedant eiusdemque percipiant praestantiam".

Quibus lectis verbis in stuporem me datum esse fateor: Qua de causa litterae te auctore, Mercuri optime, praecipua in pontificem reverentia atque observantia compositae et ad Curiam missae summo adhuc silentio sunt praeteritae? Exspectatione decepti videmur esse.

Vos quid censetis?

Valete. Pridie Kal. Mart. Crefeldiæ.

------------------------------------------------
(*) „Ephemeris“, Febr. 28, 2006, „Varia“ -> „Religio“.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Ven 03 Mart, 2006 14.16

Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
Nuper cum quodam noto colloquens, qui res ad Civitatem Vaticanam pertinentes melius cognovit quam ego, mentionem feci problematis nostri - scilicet litteras nostras praecipua in pontificem reverentia atque observantia compositas et ad Curiam missas summo adhuc silentio praeteritas esse - et hoc tuli responsum: in Curiam pontificalem cotidie tantam multitudinem epistularum afferri, ut perpaucis fortasse exceptis quaevis earum velut acus in acervo foeni immersa admodum diu exspectare debeat, dum fusius examinanda suscipiatur; proinde tranquillitatem animi ne perdamus patientiaque nos cingamus; suo tempore inde, si videbitur, responsum ad nos allatum iri.
Equidem nos iam admodum diu patienter exspectavisse censens vereor, ne, nisi quid fecerimus, oblivione obruamur atque responsum a nobis exspectatum usque ad Kalendas Graecas differatur. Quid, si ad rem nostram efficacius provehendam eadem Ephemeride uti conemur, cuius in paginis G.P.Weishaupt nuntium suum divulgavit. Est ibi sub titulo VARIA etiam pagina epistulis lectorum reservata; quid, si coniunctis viribus in ea de hac re scribamus - eadem scilicet modestia et urbanitate utentes, atque adhuc usi sumus, ne cui forte Summum Pontificem parum urbane ad rescribendum urgere videamur? Deinde rursus patientia cincti ad exspectationem dimidii anni parati esse debemus; quo transacto, nisi quid responsi tulerimus, tranquillitatem Stoicam servantes concedere poterimus Romam tacendo locutam esse causamque finitam. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 05 Mart, 2006 17.07

M. Favonius sodalibus, imprimis Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Merc 08 Mart, 2006 14.35

Soter clarissimis ac carissimis Sodalibus/Amicis litterarum ad Pontificem missarum subscriptoribus s.p.d.

Iustum, plenum ac perfectum, quidem, responsum illud habeo, quod optimus Ericus Palmén noster, cum quodam noto, Civitatis Vaticanae usum habenti, colloquens de litteris nostris ad Summum Pontificem Benedictum XVI missis, abhinc paucos dies tulit et in nuntio 4536 commemoravit, “in Curiam Pontificalem cotidie tantam multitudinem epistularum afferri, ut quaevis earum....admodum diu exspectare debeatâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 13 Iun, 2006 16.09

Mucius sodalibus
Ego, non diu utens hoc forum, primum legi uestrum propositum incitandi summum pontificem ad redintegrandam linguam latinam in actis et scriptis sanctae sedis. Quid dicam, nisi quod maxime uos probo toto animo? :D Sed uidi etiam nullum responsum adhuc peruenisse nobis, magno cum dolore meo... :(
Quid igitur faciemus? Mea sententia, nobis non est destituendus animus! Fortasse Pontifex Maximus, cum certe ualde occupaus sit aliis negotiis, non tempus uacuom inuenire potuit ut legeret nostram epistulam... Quare credo utile esse non scribere directe Benedicto XVI, sed scribere conari cuidam cardinali sanctae sedis qui magis otii inuenire queat ut nostram quaestionem curet, et qui fautor se efficiat nostrae causae ante summum pontificem.

Ne relinquamus proposita, amici mei, quia in labore tantum fructus, et latinitas nisi homines bonae uoluntatis repperiet qui curent eam diuolgari per mundum uniuersum, destinata obliuioni est, aut libris tantum, sicut et nunc plerumque est in orbe...
Ergo pro uirili sua parte quisque nostrum operam det, et certus sum latinitatem uiuam fore ut reuirescat :wink: !

Felicitas semper uobiscum sit
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 15 Iun, 2006 23.28

Mucius omnibus sodalibus s.d.
Quid igitur cogitatis? Rursum faciendam esse epistulam, mittendam ad sanctam sedem ut latinam linguam redintegretur in pluribus actis sanctae romanae ecclesiae?
Vos rogare uelim postea de hoc, Missae aliquae etiam nunc latine aliquando celebrantur?
Valete :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 15 Iun, 2006 23.49

Mercurius Mucio s. d.

O Muci, Italus es, qui inscriptionem postalem Sanctae Sedis facilius exquirere, litterasque nostras minore pretio ad eam inscriptionem mittere potueris.* Quid si hoc munus tu suscipias? Nihil aliud tibi faciendum, quam litterae nostrae iam pridem compositae tibi exprimendae, ac per postam ad Patrem Sanctum mittendae. Responsum tuum exspecto! De ceteris postea. Vale! Budapestini, a. d. XVIII. Kal. Iul.


* frustra enim per interrete in inscriptionem electronicam Pontificis illam epistolam misimus.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 15 Iun, 2006 23.59

Mucius sodalibus
Libenter profecto hoc faciam, mi Mercuri! :D
Sed quid inscribatur in epistula est constituendum...
Spero nos quam primum textum scripti redacturos!
Vale et ualete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 17 Iun, 2006 0.27

Mercurius Mucio s. d.

Epistula papae mittenda iam pridem composita est, amice. Si in privato nuncio inscriptionem tuam electronicam mihi dederis, tibi epistulam illam sine mora mittam. Vale. Budapestini, a. d. XVII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron