by Ericus Palmén on Lun 12 Mart, 2007 23.29
Ericus Palmén Rhumakem salutat.
Legenti mihi recentissimum nuntium tuum, in quo miraris, unde orta sit in poesi Latina consuetudo rimis utendi, in mentem rediit longinqua memoria diei, quo Edwin Linkomies, professor litterarum Romanarum Universitatis Helsinkiensis ac principalis praeceptor meus academicus, in quadam lectione idem problema attigit commemorans quosdam investigatores originem rimae in certi generis versibus pentametris invenire conatos esse, quorum prior pars caesuram praecedens pro termino habet substantivum et posterior pars attributum eius adiectivale in eandem vocalem exiens, aut vice versa, e.g. Catullus, Carm.70,4 ”in vento et RAPIDA scribere oportet AQUA”; sese autem talem explicationem veri similem non existimare.
Equidem in ea tamen aliquid veri latere posse crediderim. Namque eiusdem generis versus pentametros, cum editionem quandam carminum Tibulli forte aperuissem, prope in quavis pagina inveniri animadverti, e.g. 1,1,41–44 ”Non ego divitias patrum fructusque requiro, / quos tulit ANTIQUO condita messis AVO: / Parva seges satis est, satis est requiescere lecto, / si licet et SOLITO membra levare TORO”; 1,3, 51–54 ”Parce, pater: timidum non me periuria terrent, / non dicta in SANCTOS / impia verba DEOS. / Quod si fatales iam nunc explevimus annos, / fac lapis INSCRIPTIS / stet super ossa NOTIS”, 1,3,57–58 ”Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, / ipsa Venus CAMPOS ducet in ELYSIOS”.
Nimirum non censeo Tibullum aut alios poetas elegiacos consulto artificiose verba sua ita elegisse, ut in versibus pentametris ratione supra exposita substantiva et attributa adiectivalia eorum rimam facerent; admodum simplices enim ita nec praecipue poeticae oriuntur rimae. Praeterea poetae, si rimis delectati essent, haud dubie eo tetendissent, ut versus pentametri ad unum omnes, non passim sparsi iis ornarentur. Posterorum autem aliquorum carmina recitantium in auribus illae rimae fortuitae tam iucunde sonare potuerunt, ut iis studium iniceretur similem usum extendendi. Nonne haec saltem una ex iis rebus iudicari potest, quibus ortus rimae in poesi Latina tribuatur?
In mediaevali poesi Latina quam plurimi occurrunt versus etiam hexametri manifesto artificiose rimis ornati, in quibus plerumque haud magni rēfert, utrum vocales longae sint an breves, neque utrum vocabula rimantia accentu inter se congruant annon, e.g. ”Caseus et PANIS sunt optima fercula SANIS”; ”Ablue saepe MANUS, si tendis vivere SANUS”; ”Contra vim MORTIS non est medicamen in HORTIS”; ”In terra SUMMUS rex est hoc tempore NUMMUS”; ”Quando bibo VINUM, loquitur mea lingua LATINUM; / cum bibo CERVISIAM, tunc perdo PHILOSOPHIAM”.
In quadam inscriptione sepulcrali mortuus praetereuntem his duobus alloquitur versibus hexametris, quorum ultima verba rimam faciunt: ”Quisquis eris, qui transieris, sta, perlege, PLORA! / Sum, quod eris, fueramque, quod es; pro me, precor, ORA!”.
Ericus Palmén