PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Merc 04 Oct, 2006 11.53

Ericus Iuliae et Mercurio necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Equidem, e quot linguis constet â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Merc 04 Oct, 2006 12.40

Rhumak Erico, Mercurio ceterisque spd

Quod ad pluris linguas, iam dixi mihi duos sermones plane satis fore anglicum et latinum nostrum quam simplicissima forma confectos ut quam facillime tironibus utriusque linguae intellegi possint.
Sed utcumque, me (nil vementer) dissentiente, aurea mediocritas in quattuor linguis reperiri potest, quarum una nostra esto, ceterae rationem numerorum loquentium sequatur: in mundo plerique ex numero, non quia multi populi, sed una gens ingens, serice loquuntur (Asiae), quibus ii sunt addendi, qui insulas autarchicas sub Seribus incolentes Serica commerciorum orientalium causa utuntur; secundi hispanophoni sunt (Iberia, Mexicum et Americae inferiores) et ultimi anglophoni (Britannia, Australia et Americae superiores), quibus omnes ii sunt addendi, qui anglica commerciorum occiduorum causa fruuntur et qui ea loquentium numerum plurimum augent: ergo IV linguae esse possunt:
LATINA
ANGLICA
HISPANICA
SERICA (meminerimus illius nostri comitis Cublaei!)

Si Serici sermonis ob signa taedet, vel Russico substitui potest (sed quid? Russicus est pulcherrimus sermo, sed Russi tantum russice nunc loquuntur quidem, quia populi quondam foederis Varsaviae russice loqui violenter coacti sunt, adeo ut hodie linguam illam ferociter nec immerito aspernentur: hic in Italia plurimi Poloni, Cecoslovaci aliique multi quondam sub Varsavia, quorum quosdam egopse cognovi et qui mi dixerunt se russicam valde odisse filiosque suos ei studere ullo pacto vetuisse); alia ratio est nulli sermoni Serici locum dare, et trilinguem tantum praefationem efficere (quod egomet, sincere, malo): latinam, anglicam, hispanicam (optime, Erice aestimate, de relationibus nostri neolatinorum cum hispanica ratus es :) ): haec trium linguarum meapte sententia mediocritas ex platino erit! :lol: .
Ceterum quod ad linguas attinet hic usurpandas mihi quidem haec hactenus: omnia, quae per vos fieri licuerit, fieri liceto, dummodo forum quam citissimo instituatur!

VIVAVUVE
:D
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 04 Oct, 2006 16.44

Saluete cuncti!

Rem non bene teneo :roll: : quod est incommondum multarum linguarum immittendarum? Spatii problema opinor esse.
:idea: Sed quidni ponimus in pagina uexilla, uariorum regionum, quibus pulsatis appareat illius regionis lingua scriptam praefationem? Sic spatio parcemus et linguas plures immittere poterimus. Nam si paucis linguis conficiemus id scriptum, fortasse minus libenter eo adibunt qui sua lingua legere illud nequibunt. Atque instituere uolumus hanc paginam ut quam maximi inire nostrum forum possint :!: .
Fieri potest, nostre Erice?

Si ita instituere forum poterimus, saltem has puto linguas collocandas:
LATINA: nostra amatissima lingua!
HISPANICA: ea loquuntur in Americae meridionalis magna parte, Hispania
GERMANICA: multi qui hoc foro utuntur germanici.
FRANCOGALLICA: celebrata in Africa, Canada; multi eam sciunt
ITALICA: plures sunt italici latinae linguae fauentes
LUSITANA: in Lusitania Brasilisque loquuntur ita
SINENSIS(recte appello?): sicut dixit Rhumak, plurimi eam loquuntur in orienti
ARABICA: omnes musulmani sciunt, in tota Africa septemptrionali et multi alii sic loquuntur
ANGLICA: pro Americae magna parte, Britannia, Australia. Hodie uolgatissima ubicumque
RUSSICA: uolgata in regionibus orientalibus
(NEO)GRAECA: pro graecis illisque qui graecitati studeant
NIPPONICA: nonnuli eam sciunt, in orienti sed etiam hic mercandi causa

Sic mihi uideretur lingua latina uere per totum orbem terrarum diffundi 8) !

Si autem (sicut non exopto) non facultas huius faciendi erit, dumtaxat credo adesse oportere latinam, anglicam, hispanicam, arabicam, sinensem linguam.

Valete amici totius orbis!!! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Merc 04 Oct, 2006 21.53

Ericus Palmén Mucio Scaevolae s.d.p.
Sine dubio universae linguae a te enumeratae in hodierno orbe terrarum magni sunt ponderis. Vix tamen administratores Radiophoniae Finnicae Generalis aream nostram colloquiorum Latinorum tanti aestimant, ut pro ea cuiuslibet molis laborem suscipere velint. Praeterea difficile erit satis magnum interpretum numerum colligere, qui illam, de qua agitur, praefationem in tot diversas linguas vertant. Et quis interpretes satis peritos earum – ante omnia orientalium linguarum – quaerere adoriatur? Quis satis bonae voluntatis et vacui temporis habeat ad omnia coordinanda? Denique in memoriam revoco Rhumakis verba: â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 04 Oct, 2006 23.08

M. Favonius Ursinus sodalibus, imprimis Erico patrono suo illustrissimo doctissimoque s.d.p.

Heri domum reversus, quamvis longo itinere aeronautico fatigatus essem, novissimos nuntios ad „indicem adiutorum“ pertinentes perlegi. Nunc vero vehementer gaudeo, quod etiam litterae abs te, optime Erice, privatim scriptae, eaeque gravissimae, feliciter*) mihi redditae sunt. Maximas tibi ago gratias non modo pro litteris, sed etiam quod cum colloquiorum administratoribus illa de re sedulo consultavisti.

Ne vero longiore te circuitu ducam, haec proponere velim:

1) Et in titulo proponendo et in breviter praefando duabus linguis uti satis esse opinor, Latina scilicet et Anglica. Nonne ut lingua Graeca apud veteres, ita apud homines nostrae aetatis lingua Anglica?

2) Titulum bilinguem - mea quidem sententia - in summo margine paginae primae eodem modo, quo FAQ &c., semper ante oculos esse oportet.

3) Quod ad tituli formam attinet, Rhumakem nostrum secutus haec verba proposuisti: „Index adiutorum – private helpers’ list (to learn Latin)“. Equidem quaestionem aptiorem utilioremque puto ad amicos alliciendos: „Vin’ Latine discere? Te adiuvabimus! / Do you want to learn Latin? We’ll help you!“

4) Nunc ad praefationem. Maxima quidem ex parte te sequor, sed verba ad Registrationem quae dicitur pertinentia praefationi inserenda esse censeo.

a) Latine: Infra enumerantur sodales Colloquiorum Latinorum, qui, praeter Latine, etiam linguis post singula nomina commemoratis ad quaestiones vestras privatim respondere parati sunt. Quod ad inscriptiones electronicas privatas sodalium („pm“) attinet, nomine in tabulas relato (Registratio) Indicem utentium oportet inspicias.

b) Anglice. Ecce mea ipsius verba (quicumque Anglice scit, ei emendare licet!):
If you have any questions concerning Latin, you may contact the following members of the Colloquia Latina in Latin or one of the languages mentioned behind their names. All of them signified their willingness to answer your questions in the language you chose or even in Latin. But before you can get their private e-mail addresses („pm“) from the Index utentium (Index of users), you must register (Registratio).

[Ceteras autem praefationes supervacaneas puto; tamen paullulum - pace tua dixerim - emendavi Germanicam:
c) Germanice:
Die folgenden Mitglieder der Colloquia Latina sind bereit, auf Ihre Fragen außer auf Lateinisch, auch in den nach jedem Namen aufgez
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 05 Oct, 2006 13.57

Iulia omnibus sodalibus, imprimis Mercurio ridenti amicissimo et Erico item amicissimo s.p.d.
Omnia, quae dixisti, tibi credo, Mercuri; congruunt etiam iis, quae a Germanis Orientalibus audivi, quamvis intersint, qui foedere Varsoviense collapso magis immergere in linguam Russicam haud inlibenter velint. Licet autem plurimos homines haud libenter Russice loquantur, tamen puto nonnullos esse, qui linguam Russicam multo melius sciant quam Anglicam, Hispanicam, Germanicam. Hic in Germania video eos, qui in parte orientali nati ac educati sunt, saepissime parum scire Anglice, multo melius Russice. Item de Unione Europaea amplificata legi multos gubernatores terrarum Europae orientalis (da veniam verbi) Russice potius quam alia lingua laboraria (working language, Arbeitssprache) inter se colloqui. Qua de causa eius linguae mentionem feci.

Erice, linguam Fgrancogallicam proposui numeros sequens: in pagina http://www2.ignatius.edu/faculty/turner/languages.htm inveni indicem linguarum, quos maximus numerus hominum in orbe aut pro sermone patrio aut pro lingua secundaria sciunt, quibus indicibus computatis haec eveniunt:
1. Serica ‚Mandarin’ (1.12 milliardes sive more Anglico billiones)
2. Anglica (480 milliones)
3. Hispanica (320 milliones)
4. Russica (285 milliones)
5. Francogallica (265 milliones)
6. Hindi/Urdu (250 milliones)
7. Arabica (221 milliones)
8. Portugallica (188 milliones)
9. Bengali (185 milliones)
10. Iaponica (133 milliones)
11. Germanica (109 milliones)
De sermone vero Germanico decernant, quibus non est patrius.

Curate, ut valeatis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 05 Oct, 2006 16.16

Mucius sodalibus, in primis Erico Marcoque, s.p.d.

Recte dicis Erice, nimio tempore opus est ut tot linguis praefationem statim conficiamus. Tum, si celeritati prodest, nunc adsint solum duo linguae.
Sed quaere quaeso num facultatem adiungendi linguas sinere possint administratores Radiophoniae Finnicae Generalis, ut, ut quisque nostri quiuerit, plures linguas postea ponere possimus. Nisi omnia continuo habebimus, saltem tempore longiore melius reddemus forum nos ipsi, tamquam in nobis est!

Marce, formam fori quam proposuisti probo, sed partem e) puto agiliorem fore si antecedat lingua nominibus illa loquentibus, sic:

ANGLICE__________Rhumak, Ericus Palmèn, Lucus Eques, Scipio, Mucius Scaeuola, Noricus, Iulia, Fabianus, M.Fauonius Ursinus
FRANCOGALLICE___Rhumak,Ericus Palmèn, Lucus Eques, Scipio, Rhumak, Iulia, Fabianus, M.Fauonius Ursinus
HISPANICE________Ericus Palmèn, Rhumak
GERMANICE________Ericus Palmèn, Lucus Eques, Scipio, Noricus, Iulia, M.Fauonius Ursinus
ITALICE___________Ericus Palmèn, Scipio, Mucius Scaeuola, Rhumak
FINNICE___________Ericus Palmèn,
NEOGRAECE_______Rhumak
SVETICE__________Ericus Palmèn, Fabianus

Ceterum mihi minime prauom uidetur.

Valete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 05 Oct, 2006 18.22

Me quoque non pessime ITALICE scire scito, optime Muci!
:lol:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Fabianus on Iov 05 Oct, 2006 19.07

Fabianus Mucio optimo salutem

quid? et Suetice loquar? optime! nam heri nondum potui! :wink:

non possum Suetice loqui! scripsi "Suebice", et id quasi pro ioco dixi, est enim idioma Germanicum ex populo Sueborum nominatum, quem populum, cuius dux Ariovistus olim fuit, certe apud Caesarem iam cognosti.

vale!
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 05 Oct, 2006 19.52

:oops:

Euax! :shock: Mucius ueniam amicis suis deformatis petit!

Vae me amici! Excusate me meo mendo...
Magister quidem mirus uideor, cum alium sic faciliter linguam doceam, alius contar linguam obsolefaciam tam celeriter! :lol:

At festinanter scripsi imitando nomina et glutinando, sic menda quaedam effeci... ignoscite rursum!

Nosco Fabiane Suebiam profecto, eam memini etiam quia princeps Suebiae Lutherum accepit persecutione affectum (nisi fallor iterum).

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Ven 06 Oct, 2006 0.05

Ericus Palmén Marco Favonio et Mucio Scaevolae necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Vobis gratias ago pro nuntiis, quibus ea, quae una cum ceteris sodalibus areae nostrae de futuro indice adiutorum et de praefatione eius adumbrare conatus eram, eximie complevistis. Cura levatus suspiravi, Muci, videns te longissimo indice linguarum, quas in superiore nuntio tuo mihi commendaveras, re fusius deliberata destitisse. Equidem item iam assentior vobis duas linguas (Latinam et Anglicam) et in titulo et in praefatione satis esse, ne omnis res aequo longius differatur.
Praeterea consentio agiliorem et dilucidiorem fore indicem, si ita, ut tu, Muci, proposuisti, antecedat suo quaeque lingua loco et post eam enumerantur sodales, qui eā adiri possunt. Id quidem efficit, ut praefationis quoque forma paululum retractari debeat:
a) Latine: Infra enumerantur linguae, quibus nonnulli sodales Colloquiorum Latinorum ad quaestiones vestras (praeter Latine) privatim respondere parati sunt. Post unamquamque linguam enumerantur sodales, qui eā adiri possunt. Quod ad inscriptiones electronicas privatas sodalium (â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 06 Oct, 2006 7.53

M. Favonius Ursinus sodalibus, imprimis Erico Palm
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Sol 08 Oct, 2006 8.38

Dionysius Nomas sodalibus omnibus s.d.p.

Non multi licet hoc in foro versantes videantur, quibus (ut mihi) sermo Russicus paternus sit, attamen stipem meam ad Indicem Adiutorum conferre velim. Quamquam ipse confiteor me etiamnum Latinitatis tironem esse, si quis nihilominus me Russice vel Anglice adire velit, ad nuntios privatos attento animo respondere conabor.
Una tamen res gravi mihi detrimento est - muneris mei officio mutato, admissionem ad interrete nunc valde restrictam habeo, quam ob rem semel tantum (vel bis) per septimanam litteras electronicas legere rescribereque potero. (Russice: к сожалению, смогу отвечать на письма не чаще, чем 1-2 раза в неделю). Quae quidem causa luctuosa est cur hoc forum rarius - rarissime, proh dolor - visitem.

Curate, ut quam optime valeatis, amici.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Iulia on Sol 08 Oct, 2006 15.56

Iulia omnibus sodalibus, imprimis Erico, Marco, Mucio, Dionysio s. d. p.

Esto: Omnia ita, ut dixistis, fiant. Optimum vere tuum propositum, Muci, nomina post linguas enumerandi. Etiam titulus abbreviatus placet: oportet enim confitear me de verbo "vin'" paullulum dubitasse, quippe quod verbum, licet lepide sonet, tamen tam sit colloquiale, ut ego quidem non nisi admodum sero didicerim id revera "visne" significare. Quod attinet vero ad linguarum numerum, nolo rixari, cum vos in ea sententia congruatis satis esse, si praefationem Latine et Anglice solum demus.
Gaudeo etiam, care Dionysi, te adhuc adesse, et doleo, quod tam difficile tibi videtur esse acessus ad interrete.

Index adiutorem ergo hanc mihi praebet speciem:

ANGLICE__________Lucus Eques, D. Vettius Saturninus, Rhumak, Ericus Palmèn, Scipio, Mucius Scaeuola, Noricus, Iulia, Fabianus, M. Favonius Ursinus, Dionysius Nomas*
FINNICE___________Ericus Palmèn
FRANCOGALLICE____Rhumak, Ericus Palmèn, Lucus Eques, Scipio, Rhumak, Iulia, Fabianus, M. Favonius Ursinus, D. Vettius Saturninus
GERMANICE________M. Favonius Ursinus, Iulia, Fabianus, Noricus, Ericus Palmèn, Lucus Eques, Scipio
HISPANICE_________Ericus Palmèn, Rhumak, D. Vettius Saturninus
IAPONICE__________D. Vettius Saturninus
ITALICE____________Scipio, Mucius Scaeuola, Rhumak, Ericus Palmèn, M. Favonius Ursinus
NEOGRAECE________Rhumak, D. Vettius Saturninus
RUSSICE___________Dionysius Nomas*
SVETICE___________Ericus Palmèn
--------------------------------------------------------------------------
*) Dionysius Nomas semel tantum vel bis in septimana litteras electronicas legere rescribereque potest. - Dionysius Nomas will only be able to read his mail and answer once or twice a week. - к сожалению, смогу отвечать на письма не чаще, чем 1-2 раза в неделю.

In quo indice linguae ordine alphabetico enumeratae sunt; addidi Dionysium Nomadem, qui solum nunc nome suum dedit, et D. Vettium Saturninum, qui in nuntio 5908 dixit se (praeter Anglice, cuius linguae videtur oblitus esse :wink:) Hispanice, Francogallice, Neograece et Iaponice adiri posse. Ceterum conata sum in ordine nominorum post unaquaque lingua eos primos enumerare, quibus maxime patria est lingua.
Gaudeo, Fabiane, te Suebice loqui - etiam vicina mea optime scit Suebice - sed dialectus mihi videntur expellendi. :wink:
Valete quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 08 Oct, 2006 16.44

Omnibu spd

Bene, quantum ad isthance praefationem, omnes una tandem sentire sentio!
- Nomina post linguas scribenda sunto, ut optimus Mucius suasit noster;
- Praefatio latine et anglice conficienda esto, ut inter initia diximus (quam Ericus conscripsit ego probo, et cum necdum quisquam reprobarit, praeter bonas quidem correctiunculas optimi Marci, itidem credo sentire ceteros: ergo illam adoptemus).

Quod ad titulum, necesse puto sit, ut iam dixi, quam simplicissima utraque lingua confectus, ita ut et tiro latinitatis et anglicitatis protinus lectum intellegat: ergo verba, Marce aestimate, admodum rara et nonnisi latinitatis veteribu nota cultoribus, ut illud "vin", quamquam maxime placent, et ego, ut Iulia, praetereunda censeo (quod verbum egomet solummodo incipiente altero anno vel summum paene priori consummato gymnasii reppereram): quapropter titulum meum pristinum leviter simpliciorem effectum "Private helpers list: to learn latin - Index adiutorum privatorum: latine discere" adseverare par esse videtur, quandoquidem verborum coniugatis temporibus caret (vin, adiuvabimus), quorum in loco casus habet (adiutorum privatorum) et tempus infinitum, quos tiro multo facilius agnoscat.

Altera quaestio (immo duae): quis onus hunc indicem instituendi sibi nuncupabit? Vbi Colloquiorum ponendum censetis? Egomet, ut iam dixi, in "Thematibus", vero inter "Antiquitatem Romanam" et "Alia Themata".

VIVAVUVE
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron