Ericus Palmén omnibus studiosis Latinitatis s.d.p.
Vos certiores facere volo medio hoc mense Augusto (14. – 16.8.2008) in Media Finnia – Granivici sive in urbe Jyväskylä – sollemnitatem ATHENIS FINLANDIAE vocatam institutum iri, cuius programma, ut in foliolo eam illustrante refertur, ”ex iucunda mixtura artis et scientiae et oblectationis et culturae generalis necnon naturae mediae Finniae constat” eoque tendit, ut participes ”amoenissimam posteriorem partem aestatis in signo Latinitatis coniunctim experiantur”. Postridie igitur Idus Augustas sollemnitas incipiet.
Quas autem partes Latinitas in hac sollemnitate actura sit, qui fusius noscere cupiunt, paginam domesticam eius WWW.ATHENISFINLANDIAE.COM inspiciant, in qua omnia fere ad sollemnitatem pertinentia tribus linguis – Finnice, Anglice, Latine – exposita sunt. Valetote!