Mucio aestimato ceterisq sal.
Iam video thema me propositum de ideologiis occasis occasum esse simul illis!
. Sed, si sapienter id praeteristis, idest ne qua forte nimis vemens disputatio fieret (thema enim fateor aliquid aethereum habere videri et fere philosophis modo politicae aptum, sed ita non est, cum, si de eo verba adeantur, saepissime baculi verba sequantur!), bene fecistis.
De themate tibi lato quid dicam? Non minus ardet quaestio, sed forsan in hac licet carbones aspicere procul.
Ita rem disposuisti, ut primum illum timorem tuom patefaceres, non sine ratione, ne nuclear iranicum Occidenti mina foret (in Occidentis verbo Europam praecipue iurene lego?). De his inde dubitans rebus addis alid argumentum, esse forsitan iniquom negare alii quod aliis concessumst.
Si novum opus Umberti Eco iam legisti, quae inscribitur "Guerre calde e populismo mediatico" (De Bellis armatis et populo blandiendo per mass-media) haec miro acumine explicat, quae forte priori dubio tuo (num sit Iran nucleare praeditum minae Occidentalibus) auxilio esse possunt:
Conceptio elementaris belli gerendi in tris species dividit: palaeopolemon, polemon frigidum et neopolemon. Primus ita se habet ut duo tantum hostes ceteris abstinentibus dimicentur (et ceteros abstinentes, quorum officinae bellicae propter exquisitionem dimicantum pinguescunt, iuvet bellum alienum); ita fit ut damno alterius vel utrorumque bellum gerentium ceteri (seu praesit seu absit victor) ditent absumantque partem divitiarum populi victi aequam vel secundum potentiam unius cuiusque, et aequilibrium permaneat stabile. In secundo, qui fere totum per seclum praeteritum viguit, oblivio principii illius, duos tantum esse dimicantes, a bello mundiali metum nutriens omnes nationes ad "pacem bellicosam" seu "bellum pacatum" (sic) tulit, quo non per arma mera sed et per illa et per adquisitionem mercatorum dimicabatur: dicit "et per illa" quod tale bellum dictum frigidum ut consisteret in primo secundoque mundo nonnullos palaeopolemos in tertio requireret temporarios atque brevis, ne de potentia politica et vi mercatoria procerum dubitaretur (adversus Communistas in Vietnam vel turpissimum illud in Chile, quo, ne gubernatio Allende confirmaretur, mercatum cupri ibi primus fons divitiarum occlusum Americaest, ut duo modo exempla referam). Sed ut per b. frigidum mercata I IIq mundi nationum pinguescebant sensim miseriores nationes III mundi fiebant ut ibi theocratica et thyrannica regimina manerent omnigenerisq discidias foverent proceribus nationibus sedandas, quod - et nunc tandem ad quaestionem tuam properamus - ut Fortuna iussit, primae opes in quas mercata procerum condita erant et sunt idest petrae oleum et manus operaria officinis fere gratuita et sine protectione syndicatorum, a nationibus illis non proceribus venirent
, ita ut bella diutiora luxui nostro nocerent, exque hoc natura neopolemi arguitur: is tertio mundo retinendus est parumperque duret necesse, cum diutior mercatis noceat pluribus nostris (feriarum, aedilicium, translationum). Iran ita se habet ut omnino ad illud mundi spatium pertineat, unde opes nostrae veniunt et ubi regimen theocraticum bella antiquae speciei fovet. STATVS ERGO A QVO METVIS BELLI FRIGIDI VESTIGIVM EST, QVAPROPTER NVCLEAR IRANICVM NON NOS, SED FINITIMOS MINATVR, QVOD PALAEOPOLEMI IN III MVNDO RELIGANTVR. A quo igitur nobis metuendumst? Non a bello sicut per se se habet, sed a tempore, seu, quo melius explicem, ab impensis ad id sedandum, quae non possunt nisi obnoxiae divitiis nostris esse: divitiis, non vitae.
Ceterun quid utr'aequom an iniquom sit vel concedere vel negare cuicumque quicquid curemus, quando illis armis nos praecipue per terrorem subditis incutiendum utimur et ille populus in illa condicione pro nobis stat? Iniqui sumus nos tantum et donec iniquitas ista nostra perferetur, ab ea re metuamus una, ne vis desperationis subditos nostros per tantam patientiam cogat luctando saxis contra pulverem ac nutriendo per studia rancori, ut quandoque, dum ad aliena bella sedanda magis in diebus impensas fundimus quas scholaeque servitiisq publicis subducimus, stolidi, miseri et inermes fiamus in conspectu subditorum quondam nostrorum aliquantulum esurientium et aliquantulum iratorum. Nos Romani in pelle nostra didicimus
Di vos ament