Norico spd
Tu dicis: "uidemus plebis duces, quos eiusdem perditores nominemus, simul ac alios, quos, siue sibi ipsum elegerit uulgus siue ab aliis impositi sint, ad melius rem perduxerint plebis. ex his rursus alios proceres uocares alios ex ipsa plebe ortos".
Primum: numquam fere dux plebis plebe oritur: pauca exempla potissima: antiquitus Dionysius et Iulius genere optimates erant et Clodius sibi nomen inquinaverat pronuntiationem plebeiam secutus ut origines gentiles occuleret; in aevo moderno nec Robespierre, nec Danton, nec Napoleo genere plebeio, sed seu mediae/altae burgensiae (primi duo) sive ex parvis patriciis provincialibus (ultimus); in aevo contemporario Mussolini et Hitler, Lenin et Stalin parvi burgenses erant (Lenin quidem per Rolls Royce vectitatum saepe esse satis constat!). Tollamus igitur e ratione nostra hanc falsam opinionem, duces plebis ipsa plebe oriri umquam posse. Recte dein distinxisti internos (per se vel per favorem plebis rerum potitos) ab externis (a quadam potentia peregrina plebi impositis). Prioris generis ipse Iulius est, vel Mussolini, et alii multi: horum nemo contra plebem fuit: omnes plebem adamabant, eius desideria necessitatesque intellegebant, et optime quidem: melius etiam ac ipsa plebs!
Dictatores semper plebem melius ac sese plebs norunt! quia necessitates ac desideria commenticia plebi aliqua machina, quam postmodo inspiciemus, instinguere queunt: in hoc philosophi et intellectuales (illa intellighentzia de qua supra) plebi nullo auxilio esse volunt nec possunt: nolunt, quia longe tutius sub ala potentum quam vitam pro populi libertatem, praeter sua vana verba principiaque, impendere aestimant; nequeunt, quia abstractione sua suaque... nobilitate et urbanitate (!) tam procul a plebis cotidianis necessitatibu distringuntur, ut in plebem versati nil nisi parvuli timidique puerculi fierent, qui ne quo quidem lumina vertere oporteat scirent. Differentia enim inter philosophos et potentes haec una est: priores plebi extranei sunt et per theoriam suam saepe quae plebs facillime intellegit ne sentire quidem queunt, nedum necessitates!; alteri item plebi extranei, sed per praxim necessitates intellegere et detorquere didicerunt: ceteris rebus philosophi et potentes iidem sunt: quapropter nil miror te cynicum eos plebe malle! necessitates detorquere necessarium columen potestatis, quae alioquin protinus decidet, est. Alterius generis dux est vg Pinochet, a potentia americana Chilenis impositus: istis viris desideria plebis inquinatum intellegendo nil opus est, quia utcumque potentia eorum a quodam alio potiori servatur: non a plebe pendet (ut prioribus illis fiebat) sed ab illo Potenti obscuro et externo. Milosevich Russia tuebatur. Saddam in Iraquia et Talebanos in Afganistania America, dum sui contra Komeini Russosque amici sociique fuerunt.
Ad summam duces plebis numquam plebe oriuntur, saepe se ad plebem pertinere fingere debent (et queunt), semper philosophis ad plebem fascinandam utuntur (et philosophos
adversos expellunt); aliquando his omnibu non egent, quia alia potentia maior se tuetur (et philosophos
omnes expellunt).
"nomine gregis in iis utimur, quibus in turbas quasdam sicut arceruos conuenire placet, praesertim cum sint animalia , quaeque porro solitudine uiuere aut nolunt aut nequeunt."
Cave homines animantibu confundas: hoc dicere multum et potentibus et philosophis placet, quia prioribu rationem praebet, qua plebem duce egere profiteri et se duces ei proferre possint; alteris rationem praebet, qua se plebi superiores politiusque cernere queuntes profiteri et idcirco se potentibu consulares proferre possint, unde vitam dilicatam et tutam agere sibi liceat (nam pavor periclorum, fuga et latebrarum amor, quae omnia plebi gregique propria, Norice, dicis, ego philosophorum et intellectualium potius propria censeo - et censeo, non quia puto, sed quia video). Quibu dictis, maxima luce refulget ducis egestatem unam earum necessitatum commenticiarum est, quas duces plebi instinguere sciunt, immo, potissimam earum necessitatum esse. Sed qua machina? Dux plebem ex externo tuetur, more philosophorum: sed isti nil intellegunt, dum ille intellegit, mehercle intellegit! Sed continuo distorquet, ubi haec distorsio nil est ac perversio verarum necessitatum est: ecce simplicissimum exemplum: plebs, tu in egestate vivis: bene: in egestate quia nunc potentes inopem faciunt: bene: nunc potentes, o plebs, in egestate te tenent quia te metuunt: bene, sed tu in egestate manes quia nil sentis virum tuarum, quas sine duce nullo pacto gubernare potes, nedum... summam rei publicae! Ego igitur dux tuus ero! optime!! Sed vera necessitas est mors cuiusvis potestatis et aequatio opium populi (inde Socialismus): nam si in civitate divitiae diffusae sunt, civitatem divitem dicimus, sin in paucissimis sidunt, pauperem iure dicamus: nam aspice nationes orientales, quas nostri potentes "pauperas" et Tertium Mundum esse dicunt: verum non est eas divitiis carere, immo abundant: sed in paucissimis sidunt, ceteri miserrimi sunt.
Multa flumina ergo in plebe multisque modis ipsa se movet, non quia varietate delectetur, sed quia variae necessitates sunt, quod eas distorquere facillimum efficit: sed sola est: sola contra potentes, sola contra philosophos, sola contra... istos splendidos "urbanos" quos tam valde adamatis. Vero ista solitudo fortem efficit sed denuo numquam constantem secundum rationem vestram... et semper constantissimam secundum rationem suam, quae est laborandi opesque filiorum suorum in futura producendi, quicquid vos atque potentes sentitis. An vis omnes constantes secundum rationem tuampte constantiae esse, Norice?
"antequam quaestionem tractabo de uiris omnino plebeiis, strictim de summa rei publicae. ad hoc te oro tibi fingas quandam machinam ut ingentem computatorem, cuius beneficio omnia rei publicae acta atque disceptationes, ergo tota rei publicae administratio, sine ullis magistratibus sineque mora perficerentur quam dispensate. nam hoc exacte quod hodierni magistratus se cotidie uectigalibus nostris suppeditatos agere dicunt. non nos ducunt nec quicquam efficiunt aut docent, sed solum administrant, ut saltem pollicuntur, quam optime."
Ergo grex est sine duce! Nam nemo ducit, nemo docet, sed tantum sanguinem sugit (vectigalia). Et iampridem Liberistae rem publicam quam minimum res plebeias inire decere dicunt. Sed cur? quia quod tibi dico intellegerunt, Norice: plebs ducibu nunciam diffidet, nedum eget. Sed illi (Berlusconi etc) latrones sunt: antiquorum ducum in loco grassatores posuerunt: et si antiquitus duces plebis
mentem necessitatibus ideologicis falsis inquinabant, nunc grassatores plebis
ventrem inquinant necessitatibus mercatoriis falsis. Omnes divitiae societatis in manu plebis gregisque sunt, quia plebs grexque eas facit, sed duces et grassatores omnes ad se convertiunt, quod non plebi solum nocet, sed et tibi, et mihi, et Soterissimo, et omnibus illis qui in charta regia non scribunt: quare, ut opes omnes partim et pro merito producamus eisque fruamur, nobis necesse sit cum plebe illis oppugnare simul, et superare: quare nolim greges hominum (quae societates vocantur), qui diversissimi ac greges animantium (quae simpliciter greges vocantur) sunt, inter se seclusa "velut armenta pecudesque" sint, sed in unum amplexum luctationis coeant, qua nemo quoquam se superiorem sentire possit vel debeat, quia prorsus hoc dissidium est primum telum ducum et grassatorum.
Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)