Ceterun nescio quis quem Romanum dicere possit, quis quem barbarum qua non Romanum (in 2006!!! immo 2760
) vel de pura Romanitate loqui, et per hanc non puris Romanis latine loqui vetare. Illi, qui natu Quirites erant, minus exculte quam provinciales latine loquebantur (verbi gratia s elidebant, grande facinus!!): Di magni! Cicero Arpinatis, Catullus Padanus, Horatius Apulus, Ovidius tuus adamatus e Sulmone, Hispanus quidem Seneca, Apuleius Africanus!!! Americani derant, alioquin hexametra Tauri Sedentis legisses, Agricola. Mehercle, qui sunt isti Romani? Globalizationem quis commentus est, amice carissime? Et quae igitur sit oporteat lingua globalizationis pace omnium verorum barbarorum?
Matthaeus Marco Germano ceterisque sodalibus salutem dicit quam plurimam
Scilicet iuxta illud poeticum plector:
Summa petit livor, perflant altissima venti,
Latinitas vigebit modo quod usque adhuc factum ii, quibus ipsa cordi esse videtur, non desinant colere humanitatem quae litteris mandatur. Non est eadem condicio nobis quae Israel, loqui latine non possumus, atque id si nescis te docere nequeo. Quod autem ad versus Iuliae attinet, si modo versus eos appellare liceat, humiliter conatus sum eam docere, quod haud dubito quin secus fecerim. Scilicet facilius bona consilia despiciuntur quam respiciuntur. Ceterum aliud est scire latine aliud est quod multi sodalium, inter quos te tamen non adnumero, se scire profitentur.
Valete!