Fabianus omnibus salutem
Nuper Dionysius noster de verbis mathematicis Latine reddendis quaestionem protulit. Itidem velim quaerere de verbis ad musicam artem pertinentibus, nam studiosus huic arti sum atque et vestrum quosdam esse repperi. Ergo.
Prima quaestio non tam ad verba quam ad litteras pertinet, quibus in musica arte magnum tribuitur momentum. Temporibus mediaevalibus primum toni nominabantur secundum alphabetum, incipiens in "a" tono, qui tum maximi momenti erat, et continuans ad tonum "g" usque. Deinde tonus "a" iterum adsertus est, qui spatium octo tonorum complevit. Haec nomenclatio et hodie valet in Germania, Britannica allisque terris.
Quodmodo toni pronuntiantur? Vel, quod idem est, quomodo alphabetum pronuntiatur?
Postea his septem tonis etiam alii asserebantur, quorum nomina in variis linguis sunt varia:
Germanice: cis, dis, fis, gis, ais, des, es, ges, as, b (quoniam Germani soli
"b" tonum "h" vocant et inde novus erat pro "hes" invenien-
dus)
Anglice: c sharp, d sharp, f sharp... d flat, e flat...
Fr.gallice: ut dièse, r