Page 1 of 1

De 'Ab urbe condita' Lib. I

EmitteMissus: Mart 20 Feb, 2007 20.10
by Amadeus
Amadeus omnibus sodalibus s.p.d.,

Vobis scribo hanc epistulam quam iam antea scripsi ad auxilium petendum in foro alio. Cum nihil accepissem, ad vos venio. Spero vos dubia dispellint posse, et liberi sunt quaecumque menda corrigendi.

***Initio vetus epistuale meae, aliquis verbis mutatis***
Iam lego capitulum XLIII Linguae Latinae, autor cuius est Hans Ørberg, sed aliqui versus mihi difficilimi videntur. Ideo vos hos versus mihi plane facere velim. Itane?

Bene, versus sex et nonaginta legitur: «Forte unus Horatius integer fuit — ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox». Quod «universis» significetur dubito, at haec mea interpretatio est: ille Horatius solus integer erat, nequaquam par alteris duobus Curiatiis. Quid dicitis? Recte an prave intellego?

Alter versus, centum et decem: «Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter, fessum vulnere fessum cursu corpus trahens victusque fratrum ante se strage, victori obicitur hosti». Iterum interepretatio mea: «Alterum corpus intactum ab ferro (id est, nullum ferrum ei nocuit), et cum spe geminatae victoriae, ferocem adhuc certamen (tertium iam certamen) faciebat. Alter Curiatius corpus, vulnere atque cursu fessum, trahebat et, quo peius, victus erat per mortem fratrum ob oculos suos...» Quid iterum dicitis?

Postremam versus partem, scilicet, «victori obicitur hosti», minime comprehendo. Quis cui obicitur si obicere opponere, offerre significat?
***Finis***

Gratias vobis agam per quidquid responsum!
:)

EmitteMissus: Merc 21 Feb, 2007 11.54
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Amadeo sal.

Rem, quantum fieri potest, Livii verbis usus explicare velim.

(1) Liv. 1, 25, 5

Non „duobus“ Curiatiis, sed „tribus“. Cf.: „duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt. ... Romanas legiones ... exanimes vice unius [sc. Horatii superstitis], quem tres Curiatii circumsteterant“.


(2) Liv. 1, 25, 11

alterum intactum &c.] alterum, id est Horatium, corpus ferro intactum et geminata victoria (duobus Curiatiis interfectis) ferocem in certamen tertium dabat. Id est: Horatius corpore intacto et victoria duplici ferox factus in certamen tertium descendit.

alter fessum vulnere &c.] alter, id est tertius Curiatius, fessum corpus trahens et strage duorum fratrum victus,
victori hosti, id est Horatio, obicitur (~ praebetur, traditur...): „nec illud proelium fuit“.

(3) Tertius Curiatius Horatio victori hosti proicitur.

Vale.

Livius, Ab urbe condita 1,25,4-12

EmitteMissus: Merc 21 Feb, 2007 12.55
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Amadeo s.d.p.
Locos Livii, qui tibi difficiles intellectu exstiterunt (cf. etiam textum originalem Liv.1,25,4–12), hunc in modum explicaverim:
1.â€

EmitteMissus: Merc 21 Feb, 2007 19.44
by Amadeus
Amadeus Marco et Erico salutem plurimam dicit,

Multas gratias vobis per responsa vestra ago! :D

Quod attinet ad postremam versus partem, scilicet, «victori obicitur hosti», ego prave legi sic: victor = Horatius, hostes = Curiatius. Hinc surgit erratum meum, quia necesse erat duo verba coniungere, scilicet, «victori hosti» (Horatio) :oops:

Gratias rursus ago.

Curate ut valeatis.