Uno duobusve septimanis ante tandem forum iterum apertum est, quod iam anxie exspectaveramus. Thema sine mora creavi cum titulo "de foro renovato", in quo et ego et alii sodales querebantur linguam colloquiorum Anglicam factam esse, indicemque sive tabulam illam utilissimam e prima pagina esse remotam. Quibus in themate illo propositis cum paucis diebus post colloquia iterum abrupta essent, errores de quibus mentionem fecissemus reparatum iri credebam; nunc vero forum aggressus non sine dolore animadverti nil fere si quaedam inutilia excipias commutatum sive commendatum esse.

