Sim pars ipse tui genus o venerabile vatum!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Sim pars ipse tui genus o venerabile vatum!

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 13.44

Agricola omnibus salutem

Non est forma satis nec quid sua cuique figura
Praeter quod placeat conciliare puta
Sunt salque et lusus et multis gratia verbis
Vincunt quae formae candidioris opus

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 14.42

Agricola omnibus salutem

Silvia, fassuram cum te mea gaudia sensi
Os velut accensus palluit igne cinis

Valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 19 Iun, 2006 15.28

Munera sunto tibi respiria, munera matris
quondam: hominumque anima it a domina ad dominam.

Qui pote valeatis
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 15.32

matthaeus omnibus iterum salutem

Carmina tot scripsi quot apes examine ludunt
pisces caeruleo sub mare quotque natant

valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 15.34

Agricola omnibus iterum salutem

melius:

Carmina tot scripsi quot aves a fronde teguntur
pisces caeruleo gurgite quotque natant

valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 15.36

Agriola omnibus iterum atque iterum salutem

vel melius:

Carmina tot scripsi quot apes examine ludunt
pisces caeruleo gurgite quotque natant

Valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 16.32

Agricola omnibus salutem

Alma Ceres veniunt hiemalia tempora tandem
Exue de flavis florea serta comis

valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 19 Iun, 2006 16.44

SEX, DRUGS AND ROCK'N ROLL
"Pharmacique mora laborque amoris
Musa et pectora fusa sub Thyone:
castrum tale petat puer poeta".
Talem suaserat his modum tenere,
qui versus faciunt, poeta sensus.
At iam cana comes coma fit illi,
simul viderit haec poeta dictus:
iuvabat bibere em nec unde vinum
intrabat fluere non unda versus
poterat: vomere at modo quiebat.
Pessum, a! qui videt in mero poesim:
vitam se ordine amat Camena; vitam
se ordine pariter sineque more
in se quod aliquid habet superbum
odit: virtus ut in foro patens sit
Narcissi similis sibi lateto.

(Haec saltem humiliter credo: siquis dissentit, versibus dicat!)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 16.49

Agricola Rhumack ceterisque salutem!


Saepe miser telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu:
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera ploratus conciliantque suos
Et cultum cui rus nullo cum faenore reddit
Semina consortem respicit agricolam
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam Iove simque tibi

Vale(te)!!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 23.11

Agricola vesificatoribus spd

Venerunt tandem cerealia tempora messes
Aspiciam et flavos ingens teret area culmos

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 19 Iun, 2006 23.35

Agricola versificatoribus ceterisque omnibus salutem


Venerunt tandem cerealia tempora messes
Aspiciam et flavos ingens teret area culmos
Ipseque sub patulae considam tegmine fagi
Silvia, teque canam dum carpam frigus opacum

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Mart 20 Iun, 2006 1.06

Agricola iterum omnibus salutem

Omnia casus agit cedunt atque omnia fato
et quae praeteriit est ea flenda dies

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Mart 20 Iun, 2006 1.16

Agricola yle spd


Omnia casus agit cedunt atque omnia casu
et quae praeteriit est ea flenda dies

Valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Mart 20 Iun, 2006 1.26

Agricola YLE spd

Quod antea scripsi sic melius:

Saepe miser telo percussum quaerit eodem
Defleat in simili qui sua damna sinu:
Mutua condiscunt orbi deflere parentes
Funera ploratus conciliantque suos
Ergo confusis et nos feriamus Olympum
Verbis utilior quam prece simque tibi

Valete
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Mart 20 Iun, 2006 15.49

Agricola versificatoribus spd

De Lauconte:

Laucontem anguineis delibant faucibus hydri
Et cum prole sua lux rapit una patrem

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron