Page 1 of 3

In Lexicon nimis prolixum

EmitteMissus: Mart 15 Aug, 2006 2.09
by Rhumak
Omnibus amicissime pds

Novissimae litterae Soteris perlectis, Lexico recentis latinitatis inspecto, considerato rerum in illo latine versarum frequentissimo usu, quarum plurimae anglice nominantur, non possum quin versionibus illis nimium prolipsioribus improbem: nam quid coffee break tam breve dictu "intervallum ad bibendum arabicam potionem" nomen tam tempori noxium habeat latinum?? Licet secundum regulas antiquas nova conficere verba!! Nempe multa verba antiqua a peregrino sermone, scilicet graeco, fingebantur, quod unica natio tam exculta quam Italia Graecia erat, omnesque fere scientiarum studiosi et instituta Graecia oriebantur: non ita hodie, Di magni! Multa instituta et sapientes a multis nationibus creantur, multaeque linguae a ceteris linguis verba mutuantur: Graeci "paullulum frigidum" "phr

EmitteMissus: Mart 15 Aug, 2006 16.12
by Iulia
Iulia Rhumaki sal.
Recte mones multa verba Graecismis facillime verti posse, tamen cavendum esse censeo, ne ea, quae facile Latine exprimere possumus verbis Graecis vertamus. Ante omnia autem spectandum est, ut facile intelligantur neologismi, quos fingimus, et quidem omnibus. Ergo pizza, pizzae, f., cappuccinum, -i, n. (Lexicon Recentioris Latinitatis: 'potio cafearia paulum lactata'!!!), sed non quodvis verbum tam simpliciter vertere voluerim. Respicendus etiam est usus linguae Latinae hodiernus: Pro 'interrete' nullum iam aliud verbum succedet, et si 'socolatam' bibere volo, id omnes facillime intellegent, quamvis 'theobrosia' sit verbum longe pulchrius. Verbum Anglicum 'coffee' plerumque dicitur 'potio cafearia', 'potio arabica', 'cafea'. ('coffee break -> intermissio cafearia?)De 'Euronibus' sive 'Euronis' sive etiam 'nummis Europaeis' adhuc sub iudice est lis.
Etiam si duobus verbis Latinis opus est ad unum verbum e linguis vernaculis vertendum, non tam graviter ferendum est - nonne saepissime idem fit variis linguis hodiernis? In lingua Germanica permulta verba in unum possumus verbum contrahere, ad quod praeter Graecam nulla alia lingua tam apta est. Exempli gratia fuit - non iam est - associatio "Oberweserdampfschiffahrtsgesellschaft" nuncupata, quod nomen Latine ita redditur: "associatio Visurgi superiori navibus vapore provectis navigandae". Certe, offendunt 'naves vapore provectae' pro 'Dampfschiff', sed in lexico Germanico-Italico inveni 'batello a vapore' - item tria verba! Fortasse Latine 'navis vaporaria' dicere possumus.
Mea quidem sententia nil obstat, quin verba Graeca reddamus Graece, sicut et tu proposuisti 'aboulia', sed ante oportet diligentissime deliberemus, num simpliciter eleganterque Latine reddi possit, quam ullum aliud verbum verbis reddimus Graecis. Cavendae sunt circumscriptiones, conversionibus autem duorum verborum minime offendor.
Valete.

EmitteMissus: Mart 15 Aug, 2006 16.48
by soter
Soter Rhumaki, optimo amico suo, s.d.p.

Novissimo nuntio # 5615 tuo, Rhumak, clarissime callidissimeque populari mi, perlecto, facere non possum quin, saltem magnam partem, tecum assentiar, quod attinet ad nimiam, ut verum dicam, profluentiam ac supervacaneam redundantiam verborum novorum Latinorum, quaei n lexicis quibusdam linguae Latinae recentis inveniri possunt !

At, praecipue, silentio praeterire non possum quod de hac re Sodales optimi nostri, qui iure ac merito “classiciâ€

EmitteMissus: Mart 15 Aug, 2006 17.14
by soter
Soter Iuliae clarissimae s.d.p.


Nunc ipsum novissimo nuntio meo ( # 5617 ) misso, te, clarissima ac
carissima Iulia, in Area Colloquiali nostra adesse animadverto.

Ignoscas, quaeso, Amica spectatissima, animo meo parum attento et salutationes meas observantissimas amicissimasque accipias !

Facias, ut quam optime valeas !

:)

Soter

Eodem die - Ibidem

EmitteMissus: Mart 15 Aug, 2006 22.03
by Rhumak
Soteri valido spd

Gratias ago tibi plusscio attamen verbis meis attento, et quod ad ferias Augusti, quamquam pessima mi Roma frequentia fuit (Raphael pictoris exposita opera visere volebam, sed tesserae populo ingenti paene iam voratae erant), tamen diversas auguror tibi fuisse saltem, et gratiores (quod praeterea facillimum est!).

Ad rem:
Aisti: "Obiter dictum: « calcolatrice = computatellum, -i » illud tuum (“computatellumâ€

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 7.35
by Dionysius Nomas
Salvete, Iulia Rhumak Soter ceterique sodales!

Quod ad lexicon renovandum attinet, id addere velim:
Diligentissime, Rhumak, monstrasti quo modo breviora verba formari possent - istos aeronautam et africanistam mihi valde placere scito.
Iuliae nihilominus magis adsentior - adhibendae sunt cura atque circumspectio in verbis creandis, ne Lingua clara Latina Graecis verbis (vel verborum partibus) obruatur. Sane quam gaudeo, Rhumak amice, te Graeci sermonis peritum esse, sed non est obliviscendum - verba nova ad Latinos, non Graecos, auditores lectoresque fabricanda esse. (Iuliana illa "intermissio cafearia" multo magis mihi quam "caphetopausis" probatur... et cur panopsis [= "inspectio omnium" verbatim?] ad corporis solummodo inspectionem pertinet?...).

Quorsum igitur haec disceptatio spectat? - Negotium id lexiconi Latini amplificandi adeo magnus difficileque est ut communibus tantum viribus perpetrari possit, nobis ipsis considerate inter nos disputantibus et consulentibus.

Bene sit vobis (vel potius - nobis) omnibus in rebus tam egregiis perficiendis!
:)
Valete, amici.

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 16.35
by soter
Soter Rhumaki, populari ac amico suo clarissimo carissimoque, s.d.p.


Quod ad “ferias Augustiâ€

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 18.32
by Rhumak
Dionysio ceterisq spd

Verum est, panopsis omnium visionem significat, corpore praeterito, sed etiam check up "supra (= up) (aliquid)" et "inspectionem" (check) significat, et illud corpus praeterit: multa enim in verbis mens lectoris vel luquentis non dicta explicat: nam
entouraje = circuitus (sed amicorum vel sodalium)
team = grex (sed humanus tantum, et ad opus aliquod efficiendum ortus)
suspense = suspensio (sed animi tantum, ut cuidam anxio statui innuat)
etc.
check up verbatim episcopiam, episcepsin vel similiter graece dicam, sed magis panopsis placebat.

Qua re graeca utar? His rationibus:

1. Populus graecus lingua et historia vicinissimus nostri est.
2. Lingua graeca (et Iulia nostra quoque dixit) unica est quae tamquam germanica optime verba componere queat (sed germanica phonetica, quamvis per se mea opinione pulchra, tamen latinae repugnat: non itidem graeca): omnispectio, caphetistatio et alia horrenda sunt.
3. Graecitas verborum ut intellegatis ea iuvat: nam praesertim in medicina arte, dum inspectio vel similia cuilibet rei inspectae innuere potest, panopsis ad aliquod medicorum opus pertinere tantum potest, ita intellegibilius est.

Obiter dictum: iam illo meo epistolio suaseram a quacumque lingua vulgari verba desumi posse, non graeca tantum (vg abat-jour, òuris)...

Gratias utcumque ago ob consilia doctissima vestra: exspectemus futura huius lexici, et speremus linguam nostram, ante alias nunc potentis in orbe, victum iri: brevitas et concinnitas in primis!

Haec hactenus.

Soter, Iulia, Dionysi, valete!

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 18.52
by Fabianus
Fabianus optimis sodalibus salutem

Haec mihi videntur animadvertendi digna:

Primum: sunt verba quae omnino non debent verti. Inter quae rear hoc "coffe break". Exigui momenti vero id aestimo, non solum quia ego nunquam eo sum usus nec Latine nec Germanice nec Anglice, sed etiam quia unum ex illis verbis est a Britannicis vel Americanis excogitatis, quae vigent paululum sed brevi aberunt. Ceterum si tantum colloquium perfecto fiet, quo opus erit huius verbi, optimum puto in vertendo aliis verbis quam Latinis non uti. Sane "intermissio cafearia" sat longum est, sed et "appropinquaverimus". Habet Latina lingua longa verba, gaudeamus igitur! Mihi quidem gratior valde Latina quam Anglica, quae nonnunquam verbis videtur constare unius syllabae.
Etiam non scio utrum sit laudanda propositio vertendi verbis Graecis. Nonne sic conamur linguam semi-mortuam lingua perfecto mortua reanimare?

Secundum: ne obliviscamur, quod nos non decernemus cuius verbi erit usus, sed usus ipse decernet. Id mihi minime placet, sed nullo modo evitabitur. Meminor horum mirorum Germanicorum linguae studiosissimorum, qui saeculo XVII conarunt Germanicam linguam verbis purgare omnibus alienis. Hi quidem et verba Latina, qui in consuetudinem venerant, admodum Germanice reddiderunt. Sic Germanicum verbum "Nase" quia e Latino "nasus" venit "Gesichtserker"(non possum hoc Latine reddere) vocari voluerunt. Gratias agimus Germani, quod hic conatus erat frustra quodque populus denique decrevit nec illi linguarum periti.

valete.

die XVI Augusti, Constantiae ad Lacum Brigantinum

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 19.43
by Rhumak
PS

Soter, spero responsum meum nuntio tuo privato perventurum esse: ter enim mittere sum conatus, sed in "outbox" meo (ectotheca? :) ) non apparebat: vereor ne nuntius meus terplicatus tibi perveniat! Vtcumque tibi semel legere licet!!!

Vale iterum simul ceteris

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 20.01
by Iulia
Iulia Rhumaki Soteri Dionysio Fabiano ceterisque s.p.d. :D

Soter, spectatissime mi amice, prorsus nescio, quam ob rem putes tibi veniam esse petendam! :D Ex contrario gaudeo, quod tot loca nobis in memoriam revocasti praestantissimorum sodalium, inter quorum numerum inmerito etiam me numerasti. Fieri non potest, quin prorsus tibi assentiar. Etiam quae scripsisti tu, Fabiane optime, omni pectore probo. :D

Disputatio haec, Dionysi, illuc spectat, ut Lingua Latina quam prudentissime adaptemus temporibus hodiernis. Nam cum non sit terra, cuius incolis lingua Latina sit propria, nostrum est verba nova introducere. Hic quando dico 'nostrum' esse, eo verbo designo nos omnes, quibus lingua Latina viva cordi est. Id iam sunt admodum multi, ita, ut non iam singulis hominibus liceat sua sponte nova verba in usum activum introducere, sed tamen multo minus, quam ut singuli nihil possint efficere. Si scire volo, Anglice quid dicitur res quaedam, Anglum interrogabo, quippe qui linguam suam optime noverit et perfectum sensum, ut ita dicam, habet linguae suae. Sed Anglis non possum nova verba imponere, quod nimii sunt locutores. Romanos interrogare non iam licet, ergo nobis, qui in variis vivimus terris, quorum nulli est perfectus ille linguae sensus, verba nova sunt creanda. Hoc autem non fieri potest nisi continuo disputando, experiendo, reiciendo, ut in fine optimum inveniamus verbum. Certe, sunt praestantissima lexica etiam verborum recentiorum, e quibus praeterire non possum Lexicon Recentioris Latinitatis a Vaticano editum et iam in complures linguas conversum, tamen consulunt lexica potius, quam imperant: imperat solum consuetudo communis, ut recte monuit Fabianus noster optimus, neque etiam haec quidem immutabilis est, quamvis res sit difficillima. Cum autem nos simus pars communitatis, etiam consuetudo sive potius consuetudines nostrae aliquantulum efficere poterint - si quando novum lexicon editur Latinitatis recentioris, fortasse inerint, quae hic disputamus! :lol: :lol: :lol:


Rhumak, amice carissime, ludificasti verba mea pizzam cappuccinumque, quae multo minus Latine sonarent quam e.g. computatellum tuum, et proponis offam et caphelac. Ad haec dicam: Id verbum, quod Anglice dicimus coffee, Italice caff

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 20.22
by Rhumak
Fabiano spd

Scito et me anglicam minime amare, sed cum propter formam verborum illa brevibu dictibus sit, Latina nostra non ob formam sed grammaticam item brevibus vel brevioribus est: haec arma autem acuenda sunt.

Quid autem graecam omnino mortuam dicis? Aliquot partes populi Graeci hodierni sermone puro (quem "kathar

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 20.47
by Rhumak
Iuliae spd

Noli, quaeso, quod mi valde displicet, putare, comis amica mea, me te ludificare voluisse malivolo animo, cum cappuccinum et pizzam tuam citarem... tu vero non quereris illud, sed ut securus sim, prodest utcumque explicite dixisse: dixi tantum, ut simul rideremus! :D Nempe Iupiter et abat-jour, ouris mea latine nil sonat!

Quod ad cappucinum, vel caphelac francogallice sonans, scito et nos Italos saepissime id "caffellatte" consuesse vocare. Plane nesciebam ab arabico qahva kaffave venisse "cafeam", sed si ita est, forsitan caffa, ae vocare mallem, sonitus arabici melius obsequens... sed si cafea iam valet, placeto. Scito etiam me valde tecum assentiri, cum dicas, si possibile, latine omnia dicantur oportere: nihilominus graeca non isto vostro animo catoniano spernenda censeo verba: sed de his, ut iam dixi, haec hactenus.

Quod ad offam, quantum scio, nec in lingua italica hodierna nec in medi aevi sermone vulgari italico exstat, sed sincere et unice latinum classicum est verbum: sicubi econtra tu in aliquo scripto italico repperisti, referas quaeso, quia curiosus sum, cum numquam ipse Italus id verbum ab aliis italice loquentibus audivi.

Vale quam maxime, excultissima amica
:)

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 22.40
by soter
Soter Rhumaki s.d.p.

Pervenit, pervenit ( semel ! ), noli timere, ad me nuntius privatus tuus !
Et, quidem, mihi gratissimus !

Vale !

Soter

A. d. XVII Kalendas Septembres a. D. MMVI - Neapoli

EmitteMissus: Merc 16 Aug, 2006 23.20
by soter
Soter Iuliae, amicae humanissimae ac doctissimae, s.d.p.

Facere non possum quin tecum, Iulia, amica clarissima, plane consentiam et ad doctum nuntium tuum # 5625, prorsus assentiens, plaudam !

Nihil, quidem, verbis tuis planis apertisque addendum, nisi Italice meum sincerum "Brava !".

Facias, carissima, ut quam optime valeas.

:)

Soter

A. d. XVII Kal. Sept. a. D. MMVI - Neapoli