Page 13 of 44

¡Novus sum hoc in foro!

EmitteMissus: Ven 23 Iun, 2006 1.00
by Amadeus
Amadeus omnibus salutem dicit

Nuper hoc forum laudandum repperi et gaudeo multos discipulos linguae latinae esse in mundo. Mexicanus sum legoque auctoris Hans Ørberg (¿quomodo declinatur hoc nomen?) librum, cuius titulus «Familia Romana» est. Nondum optime latine scribere didici (¿aut disco?), sed cotidie laboro ut hanc artem perficiam. ¡Spero nos de compluribus rebus colloquere possimus!

¡Vale ac valete!

Post scriptum: liberi sunt ad menda corrigenda. :oops:

Post post scriptum: Nomen mihi verum Amadeus non est, sed eo utor quia musicam eius valde amo.

EmitteMissus: Ven 23 Iun, 2006 16.30
by Mucius Scaeuola
Mucius Italicus Amaedeum sal.
Tecum plurimum gaudeo uidens multos fautores latinitatis in mundo adesse!!! :D
Noli timere te non bene scripturum, quia errando discitur, neque puto nihil esse quod discendum cuicui sit... :wink:
Laboremus igitur omnes ut fautores semper linguae latinae simus, et ut nos meliores ipsos reddamus semper magis in dies!
Vale amice mi nosterque carissime,
Ab Borgotaro, in montibus inter Aemiliam Etruriamque, Italia

EmitteMissus: Ven 23 Iun, 2006 17.33
by Iulia
Iulia Amadeo sal.

Primum non fieri potest, quin Mucio Scaevolae assentiar: Perge scribere, diligenter enim legens scribensque multa addisces, etiam in nuntiis aliorum menda invenies. :wink:
Deinde scribis te Mexicanum esse, qua de causa, quamvis multa milia chiliometrorum intersint inter nos, tamen te mihi propinquum esse sentio: Vivo enim Gottingae in Germania, qua in urbe fortasse scis gregem Mexicanum pedifollicum habitare. :lol: Ergo una gregi tuo favere possumus! :lol:

Nominibus hodiernis si vis uti, praenomen Latine reddas (ergo Hans -> Ioannes). Nomen familiare au est indeclinabile aut convertere potes, quod autem ego non soleo facere, ex quo animadverti multa nomina conversa hominibus alius nationis non esse intellegibilia, et si alicui non notum est nomen, non invenietur. E.g. amas musicam classicam: Bach vox Germanica est pro "rivus", Smetana Bohemice significat "lac pingue" vel "cremum" etc. Si tibi narram de professore meo Malleo Pulchro, et si de eo inquirere velis, difficile erit coniectu nomen eius verum esse Sch

EmitteMissus: Ven 23 Iun, 2006 17.52
by Amadeus
Gratias tibi ago, Iulia, ob lectionem in declinando.

Iis signis hispanicis uti malo, nec quia necessarium est, at quod latine (non anglice) mihi videtur. (Ceterum, latini aut romani numquam cum illis scripserunt. :lol: )

Iterum gratias.

¡Valetudinem tuam cura diligenter!

EmitteMissus: Ven 23 Iun, 2006 21.45
by Scipio
Scipio Amadeo s.d.
Vale Mexicane amcie. Scio tuam Patriam pulcherrimam esse. Patria ubi elementa pagana (Azteca atque Maia et cetera Pre Columbiana) et elementa latina, christiana (naturaliter Hispanice) mixti atque fusi in una sola natione sunt. In Italia, sicut in Europa omne Mexicanus videtur vir indomitus, heros ruralis, bellator renovator et seditiotius…Scisne, memoria Villae atque Zapatae
Sed Loquamur de Musica. Cognoscisne Giuseppe Verdi, magnus compositor Italianus, qui in mea terra Parmense natus est?

EmitteMissus: Sat 24 Iun, 2006 0.25
by Amadeus
Scipio wrote:Sed Loquamur de Musica. Cognoscisne Giuseppe Verdi, magnus compositor Italianus, qui in mea terra Parmense natus est?


Profecto eum cognosco, et carmen «Requiem» eius saepe audio, cuius pars secunda («Dies irae», quae vocatur) optime mihi videtur. Sed nesciebam eum in terra Permense natum esse. ¡Cotidie aliquid novi semper disco!

EmitteMissus: Sat 24 Iun, 2006 12.30
by Rhumak
Rhumak Amadeo Scipioniq ceterisq spd

Et dicas, sodalis mexicane, cum video vos tandem (hic a quo adsum numquam acciderat) de musica regina artium disseritur, in natione tua, praeter musicas hodiernas, inter veteres (XVIII et XIX seclorum) quam malunt: est ut in Italia, ubi nempe secli XIX, "romantica" malunt, aut ibi (mea quidem opinione) optima musica baroca praeferunt. Quomodo se habent conservatoria, seu scholae musicales?

Valete

EmitteMissus: Sat 24 Iun, 2006 19.05
by Scipio
Dies Irae, pulcherrimum atque terribilis carmen est. Ego quoque id amo. Nonne Cogniscis etiam eius operas atque alios italianos compositores sicut Rossini, Donizzetti, Vivaldi ?

EmitteMissus: Sol 25 Iun, 2006 19.01
by Amadeus
Scipio wrote:Dies Irae, pulcherrimum atque terribilis carmen est. Ego quoque id amo. Nonne Cogniscis etiam eius operas atque alios italianos compositores sicut Rossini, Donizzetti, Vivaldi ?


Nullam aliam rem magis cupio quam tibi respondere factispecie (?), sed, ut iam dixi, adhuc latine scribere disco et id quod a me quaeris mihi difficile videtur. :(

Bene, ¡valetudinem tuam cura diligenter!

EmitteMissus: Ven 30 Iun, 2006 14.35
by Oenipontanus
O mexico.... Regnum, de quo multe somnio, et quid me ex europa abtrahit. Unde in mexicem ire cupio ut terra, de qua multe audivi, videam. Scisne o mexicane urbs Salzburg (simul Iuvavum simul Salisburgo), in qua W.A. Amadeus natus fuit? Per multis annis enim ibi habitavi et quoque musicam suam amo. "Requiem" fortasse artem classicum optimum mundi esse puto.

EmitteMissus: Ven 30 Iun, 2006 23.30
by Amadeus
Oenipontanus wrote:O mexico.... Regnum, de quo multe somnio, et quid me ex europa abtrahit. Unde in mexicem ire cupio ut terra, de qua multe audivi, videam.


Eheu! Qam ob rem multi huc venire cupiunt? Ego, vero, Europam habitare volo, at pauci mihi nummi sunt. Quid Europa, dicitis? Quia eruditio eius pulcherrima mihi videtur et tempestas frigida me delectat. Fortasse vos idem de Mexico putatis?

Scisne o mexicane urbs Salzburg (simul Iuvavum simul Salisburgo), in qua W.A. Amadeus natus fuit? Per multis annis enim ibi habitavi et quoque musicam suam amo. "Requiem" fortasse artem classicum optimum mundi esse puto.


Urbs Salzburg in libris taeniolis cinematographicisque tantum vidi. :x

Vale, amice!

EmitteMissus: Sat 01 Iul, 2006 7.36
by Oenipontanus
Unde mexicanus unus mecum in internato studiosi habitavit. Post festum magnum iuncti expellati fuimus et domum novum qaesivimus. Sed nunc ego in domo alio quam eum vivo. Difficilissime hic habitatum novum invenire!
Et parum nummi mihi quoque sunt....
Sed si tempora frigida te gaudent, in urbe mea felix sis! Hiemis postrema finem suam non habere abitratus fui! :wink:

EmitteMissus: Sat 01 Iul, 2006 10.17
by Rhumak
Oenipontano ceterisq sal

O beate, o dis immortalibus praedilecte!
Noli nobis sub canicula in humiditate urbana bullientibus talia referre! Hic in Italia media etsi digitum unum moveas sudes. Non possumus quin in specus, fluctus scopulosque confugiamus vel vitra seremus omnia machinasque frigidarias ferme consumamus, quibus si possibile esset indormiremus! Dicisne domus ibi repertu difficiliores? Sed ut talem habeam coelum, egomet hercle etiam ex Heidi eiusque avo domicilium peterem! :lol:

Vale et Valete

EmitteMissus: Sat 01 Iul, 2006 13.19
by Oenipontanus
Dum rideo :lol: ! Smeper italii in firgidario lectum ponere imagino. Sed de calidate in italia nuper audivi! Hic temeratura moderata dies regit, sed ex umbra ire quoque noli. Facile est, si hic sudes in valle etiamque fries in summa. Et inter utrumque locum moderatum semper invenies....

EmitteMissus: Sol 09 Iul, 2006 5.52
by Lucus Eques
Lucius Amadeo omnibusque s.d.p.

Amadeu amice! saluus sis! Ecce tu quo adieris uideo! Bene bene. Amici cari, uobis dico hunc Amadeum mactissimum esse; paucissimis mensibus enim hic Latine et didicit et scribere secum studuit, gratias nostro LINGVA LATINA libro Ioannis Ørberg. Pergratum est mihi, Amadeu, te hic uidere. Quam Latinissime progrediamur omnes!

Vale atque ualete,
Die Saturni Kintnersuillae.