by Ericus Palmén on Lun 07 Mart, 2005 13.59
Ericus Palmén novis Latinistis, bdc et Iacobo Lago Afro, salutem dicit plurimam.
Amicissimi vivae Latinitatis esse videmini. Optimam, inquam, rationem invenistis, qua vos exerceretis et eleganter Latine scribere disceretis: brevem et simplicem fabulam amatoriam a bdc exaratam Iacobus retractavit, quo facilior intellectu necnon elegantior textus Latinus exsisteret. Pergite, quo coepistis; ita enim Latinitate in dies melius uti assuescetis. Spero vos mihi, veteri Latinistae iam in pensionem regresso, permittere, ut infra vobis meam de eadem fabula versionem praebeam, qua fortasse aliqua ad stilum latinum pertinentia illustrare possim:
"Erat olim puella pulchra, a puero, cui nomen erat Minus, amata, quae tamen eum adhuc sibi vix notum non amabat. Hanc ob rem puer miserrimus erat gaudioque omnino carebat. Puellam multi pueri ferventer concupiscentes prosecuti erant, sed non vere amaverant. Nec puella felicior erat quam Minus puer; in pectore enim suo de amore decoro somniabat. Quodam die Minum rursus vidit atque amore eius incensa est. Puer ei amorem suum professus est; deinde eam in matrimonium duxit. Quo facto ambo felices vixerunt."
Repeto, quod supra scripsi: Pergite, quo coepistis! Valetote!
Ericus Palmén