Page 2 of 2

EmitteMissus: Mart 22 Aug, 2006 1.05
by soter
Soter Dionysio Nomadi, amico Casachico clarissimo, s.d.p.


Quod ad “VOCABULA COMPUTATRALIAâ€

EmitteMissus: Mart 22 Aug, 2006 4.45
by Dionysius Nomas
Dionysius Marco Favonio Ursino atque Soteri amicis dostissimis sal.

Gratias vobis maximas ago pro vocabula computatralia mihi indicata. Permagni id mea refert, quia, cum dictionarium electronicum ("doc"-scapus) Russicum-Latinum atque Latinum-Russicum -Anglicumque habeam, sed verba recentissima hodierna iis vocabulariis vix intersunt.

Valete, amici!

EmitteMissus: Mart 22 Aug, 2006 16.02
by TADW_Elessar
Elessar omnibus s.d.

Hodie libros antiquos de rebus mathematicis inspexi. Nullo adhuc attamen quod quaerebamus inveni: omnibus nam modo de quadratis cubisque loquitur.

In operibus Leonhardi Euleri autem potestas quarta "biquadratum" appellari solet. Sed numquam potestates superiores verbis nominantur...

Quaerere pergo.


Heus! Eureka!
Euler ipse in libro de extractione radicum ex quantitatibus irrationalibus scripsit: "[...] inest √3, quae in potestatem quintam necessario ingredi deberet." De radice etiam dicitur: "atque radix potestatis quintae ex binomio erit = ...".

Valete.

EmitteMissus: Sat 23 Iun, 2007 19.47
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Iuliae ceterisque sodalibus rerum mathematicarum studiosis sal.
Casu incidi in hoc opus mathematicum, quod nescio an vobis iam notum sit:
http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/schott.html
Valete quam optime.

EmitteMissus: Mart 26 Iun, 2007 10.09
by Iulia
Iulia Marco optimo suo sal.
Gratias, quod librum illum Casparis Schott nobis indicasti, qui antea omnino ignotus mihi erat, immo ne nominis auctoris umquam mentionem factam esse memini. Dignus tamen videtur, in quem fortasse aliquando diligentius incumbam (quod quando faciam nescio: infinitus enim - eheu! - est mihi index librorum legendorum!).
Cura ut valeas!