Erico Hispanicoque amico suo spd
Fortasse etiam Javier ipse aream colloquialem Latinam non semilatinam fieri oportere intellegens primum nuntium suum tantummodo Latine scripsit
Procul dubio, sed siquis latine "Ego studeo secundo anno baccalaureatus and ego habebam istud dubium", malo ei anglice respondere, quia eum prius anglice scripsisse deinde verbatim in latinum vertisse magnopere emicat; et quia per latinitatem suam clarum signal dedit, quo se parum latine scire significavit, ut ipse, amice Valladolid, fassus es cum "Ego - inqueres - saepe textus latinos hispanice verto sed contrarium mi difficilius est. Hoc anglice scripsi quia ita melius novi: sed latine maluissem", ita ut si latine tantum et iusto fusius rescripsissem futili labore vertendi, quem, ut ipse dixit, iam sat saepe suscipit, eum adficerem: atque ego minus futilem laborem verba verborumque ordines comparandi censui - iure et merito, dicere ausim: nam, amice Valladolid, tu pronomen verbis agendi praeponere soles, ceu Britanni, sed per nuntios bilingues id sermoni latino, ut ceterum meo et tuo, qui eodem patre orti sunt, minime fieri, cum verba coniugentur, significare potui. Dein publice et non privatim scripsi, ut hoc recta faciliusque legeres nec mi in animo erat nuntios bilingues, iterum dico, continuare, sed solum exemplum praebere. Ergo
E recentissimo nuntio tuo concludere audeo te mecum consentire, non necesse fuisse etiam Anglicam partem responsi tui in publico collocare meliusque fuisse Latinam tantummodo partem hic ponere ac bilinguem nuntium ei privatim mittere
propter quae supra docui, pace tua dixerim, privatim scribere nolui, Erice. Certe non ut hoc continuaretur, sed ut hoc statim finiretur et solummodo exemplo unius viarum, ut ipse dixisti, latine discendi, seu per comparationem cum lingua sibi nota, amicum amice praederem.
Valde ambo valeatis et vivite amice Deis

Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)