Mercurius Fideidiviti s. d.
Grex est multitudo pecorum, utpote ovium sive bovum.

Grex vero utentium est societas hominum forum visitantium, qui nescioqua causa inter se colloqui volunt (vide users' groups). Ideo vero legi potest nullum esse gregem, quia nullus est grex, id est, nemo adhuc gregem fundavit. Quomodo vero grex creari possit, prorsus nescio. Vale. Transaquinci, d. III. Id. Dec.
Veritate duce, comite labore.