Die quinto decimo huius mensis Decembris Johannes Baeticus in hac area rationes linguae Latinae docendae in mundo attingens (nuntius n:o 2008) scripsit ”in Hispania Latinam Linguam docentibus maximi momenti” esse ”scire, quomodo illa nostra Lingua inter Finnos” iuventuti tradatur, necnon, quot anni et quot horae singulis annis institutioni Latinae dedicentur. His de rebus infra pauca disseram. Exordior ab annis et horis.
Primum quidem notandum est in gymnasio Finnico vetus systema horarum septimanalium iam pridem abolitum esse ac novo systemate certi numeri ”cursuum”, qui dicuntur, compensatum. Singulis cursibus tricenae senae (36) horae adumbratae sunt, sed cum ex hoc numero variis de causis aliquot horae demi soleant, perraro plus tricenae (30) horae revera intactae relinquuntur.
In Finnia studia Latina plerumque in gymnasio ineuntur, ubi decursu trium (3) annorum octo (8), cursus Latini peragi possunt. Octies tricenae (8 x 30) sunt ducentae quadraginta (240) horae: haec igitur pro summa totali cedit horarum Latinarum in gymnasio Finnico discipulis praebitarum. Nec tamen universis discipulis, qui in examen maturitatis nomen dare volunt, necesse est omnes octo cursus peragere; iam peractis quinque aut sex cursibus id fieri potest (minor numerus cursuum vix cuiquam ad Latinitatem discendam satis exercitationis praestat). Tres primi cursus (1 – 3) plerumque in prima (I), tres sequentes (4 – 6) in secunda (II) classe gymnasii peraguntur; in tertia (III) classe, cum discipuli iam abiturientes sunt, restant duo ultimi cursus (7 –

Praeterea in quibusdam urbibus maioribus iam scholae, quae vocatur, fundamentalis in gradu superiore ( = in classibus VII – IX) studia Latina incipi possunt; quibus in septima classe binae, in octava ternae, in nona rursus binae horae septimanales dedicantur. In gymnasium transgressi discipuli, si volunt, studia Latina continuare possunt, et quidem eundem fere sibi suscipere cursuum numerum, qui in gymnasio Latinitati studere incipientibus praesto est.
Sicut Nonis Decembribus (5.12.2004) in hac area scripsi (De examine maturitatis Finnico, nuntius n:o 1945), duo examina Latina difficultate paululum inter se differentia habemus: unum, cui titulus est LAAJEMPI OPPIMÄÄRÄ, iis destinatum est, qui iam in schola fundamentali studia Latina exorsi in gymnasio ei studere perrexerunt, et alterum illo paulo facilius, LYHYT OPPIMÄÄRÄ inscriptum, studia Latina in gymnasio demum exorsis est destinatum.
Quonam autem institutione Latina hodie in Finnia tendatur et qua ratione materia didactica Latina renovata sit, e.g. e summario Latino apparet praefationis librorum auctoribus Maija-Leena Kallela et Erkki Palm