Page 4 of 4

EmitteMissus: Mart 15 Mai, 2007 23.46
by D. Vettius Saturninus
D. Vettius norico s.d.p.

Quantum meditor quid agas, siue angiportis Germanis cynicizans siue trans latitudinem Europae excursus faciens, spero te ualere atque bona Mercuralia tibi opto!

EmitteMissus: Lun 16 Iul, 2007 12.52
by noricus
..

EmitteMissus: Iov 19 Iul, 2007 3.25
by D. Vettius Saturninus
D. Saturninus norico salue rursus dicit!

S. V. B. E! Quod non potui hunc situm accedere quin meditar num praematurum obiisses decessum, reditus tuus me gaudio mouet! Aut te alium situm inuenisse, aut hunc omnino abandonasse, uelut multi alii fecisse uideantur, existimaui. Tot rixis inter huius situs collocutores, difficile dictu quis odierit quem. Quorum nonnullos puto offensos esse, quamobrem silent, cum aut intelligentiam suam non esse parem cum laude a suis matribus, aut esse se flagrantes osores inuenissent.
Si Berolinus aeque spurcus ac Franciscopolis sit, bene exiisti. Franciscopolis enim facta est refugium insanorum Stalinistorum, cinaedorum omnigenus, stultorum qui annum adhuc 1967 esse credunt. Cui opus est illa merda? Vt ita dicam, Who needs that shit?
Scribendo non bene fungor in domu plena amicis, semper nihilominus deditus solitudini.
Fruere Styria! Nos delectato epistulis tuis!
Viuitne NonsignificatNon? Sanctam merdam! Hoc nomen diu non audiui! Atrum Vexillum, Mortui Cennedii, Ramones nusquam sunt.

Vale, et quam frequentissime respondebo!

EmitteMissus: Ven 20 Iul, 2007 12.41
by noricus
..

EmitteMissus: Ven 20 Iul, 2007 17.36
by D. Vettius Saturninus
D. Saturninus norico s.d.p.

Egone Berolinam maledixi? Si quidem comparatio inter ciuitates se male fert, ueniam peto. E ciuitatibus Europeanis quas uisitaui, solum Lugdunum memini spurcum esse. Vix memini Frankfurtum aut Mogontiacum; Stuttgardia mihi quasi oppidum uidebatur. Quam efficaces Germani sunt oblitus sum. Nempe sciunt mundare. Si autem Berolinus syringibus heroini et odore urinae et molestis insanis et centiens centena millia uehiculorum in uiis caret, quos ubique Franciscopole occurrere potes, tibi gratulor! Qui soleas autem sub pontibus dormire, forsitan magis quam ego talibus assuefactus es. Meditor quoque num DC homicidiis in anno etiam careas, ut accidere solent quoque anno Oaklandae, quae ciuitas est iuxta Franciscopolem.
NomeansNo quam primum requiram, si desistere a ridendo potuero; nam Arafatem propter morbum AIDS mortuum esse hodie audiui. Cinaedusne Arafas? Quisnam tali credere possit? Certe nemo Palaestinorum.

Vale

EmitteMissus: Lun 23 Iul, 2007 14.21
by noricus
..

EmitteMissus: Mart 24 Iul, 2007 23.40
by D. Vettius Saturninus
D. Saturninus norico s.d.p.

Computatrum meum nescit ridere, surrisionibus personalium subtractis. Habui in animo subscriptionem sic mutare: SALVETIS ARBORES VESCAMINI CASTORE; ut ita uertam, "Save trees: eat beaver." Tamen cum primo "mitte," nil accidit. Nouum ab computatris cercopithecum inaugurare forsitan oportet huius moderatorem situs.
Nescio quare tibi mobilis uidear, nec magis cur me putaueris Berolinum maledixisse cum nil nisi, "Si Berolinus aeque spurcus ac Franciscopolis sit..." dixissem. Argumentum meum enim fuit in ciuitates generatim, quas plerumque esse insalubres teneo. Sed quaeque ciuitas plane et beatos prosperos et faeces humanitatis continet, suo cuique uico. Maxima homicidiorum pars in pessimis uicis ciuitatum Americanarum accidit; quos uicos etiam nostri custodes publici euitant, et uocant tales uicos "Furnaces se purgantes," quia 90% homicidiorum inter scelestos sunt. Itaque si umquam Nouum Eboracum uisitaueris, modo euitato Bronx, Harlem, et tales uicos. Peregrinatorem urbanum oportet se prendenter gerere. Ita res se habet cum ciuitatibus Americanis. Manifeste autem et securitas et pulcritudo urbana in uicis diuitum extant.
Nescio quid negotiosus addem.

Vale quam optime

------------------
SALVETIS ARBORES VESCAMINI CASTORE

EmitteMissus: Merc 25 Iul, 2007 13.33
by noricus
..

EmitteMissus: Lun 03 Sep, 2007 6.31
by D. Vettius Saturninus
noricus wrote:


D. Vettius norico S. D. P.
Cur omnia tua scripta raseris intelligo. Verumtamen uerba tua mihi in meo medio dolore scripta
partim memini; quae mihi non paula consolatio fuerunt; quorum gratia gratias tibi omnes ago. Quid addem? Nil nisi ruinas undique uideo. Quo, Constantia, fugisti? Quo, Sodalitas? Quo, Latina?
Vale, aio, paratus ad respondendum.

EmitteMissus: Lun 03 Sep, 2007 17.04
by noricus
..

EmitteMissus: Merc 05 Sep, 2007 23.00
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Norico necnon Marco Favonio Ursino ceterisque sodalibus s.d.p.
Ego quoque ex itinere peregrino domum reversus cum maerore animadverti te, Norice, omnes tuos nuntios ex area nostra erasisse. Ante dictum iter tamen recentissimum nuntiorum tuorum – eum, quo conventum Neapolitanum et quorundam obtrectatorum de eo iudicia attigisti – copiaveram pauca ad eum responsurus. Re fusius deliberata nunc pariter fere, ac tu, negaverim illius generis calumniatores dignos esse, quibuscum litigemus, “quod sane tempus contritumâ€

EmitteMissus: Iov 06 Sep, 2007 7.12
by D. Vettius Saturninus
Vettius norico s.d.p.

Quid fuga? Fugis, at non effugis.
Intellexisse dixi; sed cur eradere, non delere?
Ignoscas mihi meum responsum serum.
Spero te ualere.