Wikipedia Latina
Missus: Lun 26 Sep, 2005 13.15
Mercurius sodalibus s. d.
Etsi pluribus vestrum Wikipediam esse notam puto, tamen iis, qui eam adhuc ignorant, paucis verbis, quaenam illa sit, nunc explico. Wikipedia est lexicon interretiale, ubi articulos non (solum) redactores, sed etiam visitatores facere, corrigere, amplificare possunt. Wikipediam suam quaeque natio habet, et, quod mireris, etiam Wikipedia Latina ibi invenitur, a quibusdam sermonis nostri studiosis constituta (http://la.wikipedia.org/wiki/Pagina_prima). Quae autem adhuc pauper et tenuis est, parum est articulorum, quorum plurimi brevissimi ac haud optima cum Latinitate compositi. Pagina ergo illa fortasse nostro auxilio indiget! Apti enim nos mihi videmur, qui historiam, culturam etc. patriae quisque suae in nuce describamus, quippe qui Latine scribendi qualitercunque periti sumus. (Dum hoc faciemus, et famam colloquii nostri dilatare poterimus.) Hoc munus est, sodales, quod nobilissimum esse credo! Quid vos censetis? Valete. Budapestino, d. VI. Kal. Oct.