Page 1 of 1

Emissio televisifica Latina

EmitteMissus: Sat 23 Aug, 2008 22.12
by Iulia
Iulia omnibus sodalibus salutem dicit.
Hodie, mirum dictu, statio televisifica Austriaco-Helvetico-Germanica emissionem vulgo "Kulturzeit" dictam omnino Latine versam divulgavit. Verterunt classici philologi universitatis Moguntiacae, et argumenta ad mundum Latinum hereditatemque imperii Romani quid ad nos pertineat quoque modo ad nos referenda sint attinent. Certe, venient qui reprehendant forte hic pronuntiatum, illic verbi alicuius versionem Latinam, [spero eum, quem significo, scire se significatum esse...] at qui reprehendere velint, mente teneant quantum et quam saepe fieri soleat emissionem 40 minutarum omnino Latine fieri. Eo autem auctores adducti sunt, ut emisionem illam verterent, quod hodie totum diem imperii Romani argumentum pertractaverunt emittendo nunc taenias cinematographicas, quae ad historiam imperii pertinent, nunc documentarias, quae dicuntur de cultu civili historiaque orbis Romani, et quasi culmen illam emissionem lingua Latina incluserunt. Rem vero singularem et pro ipsum inceptum laudandam!
Qui videre velint, huc adeant: http://www.3sat.de/mediathek/mediathek.php?obj=9250
Valete!

Re: Emissio televisifica Latina

EmitteMissus: Merc 19 Nov, 2008 7.34
by Superbia Graeca
Superbia omnibus sodalibus s.p.d.

Viditne forte aliquis emissionem hanc de qua scipsisti? Pro causa aliqua pagina illa non sinit me videre.

Re: Emissio televisifica Latina

EmitteMissus: Sat 29 Nov, 2008 18.44
by Galanthus
Ego etiam nescio quo pacto quove programmate aditum ad televisionem Latinam accipere possim... :(

Re: Emissio televisifica Latina

EmitteMissus: Sat 29 Nov, 2008 19.23
by Iulia
hmmm... fieri potest, ut quodam modo prohibitum sit, quominus extra terras Germanophonas spectetur... Ego sine difficultatibus videre possum. :shock:

Re: Emissio televisifica Latina

EmitteMissus: Sol 30 Nov, 2008 12.10
by Galanthus
Comprendi, ubi res est: in navigatro usurpando. Chromium Operave illum nexum recte evolvere nequeunt. Interretis Explorator (Fenestrae-Windows) solus munus istud pergrave :D efficere potest. Salutem omnibus! P.S. Miseret mei, pronuntiatu classico utuntur diurnarii, quia nobis in Moscovia valde colitur pronuntiatus traditionalis Germanicus et synonimon pronuntiatus ecclesiastici est. :(