Iulia Amico Novocaesariensi s. p. d.
Gaudeo te timorem scribendi superavisse!

Idem erat apud me, cum intravi colloquia nostra: Iam ante inspexi et vidi homines paucos sed doctissimos illic versari ut Marcum Favonium ac Mercurium Hungaricum, qui tam longas epistulas scripserint, et timui ob parvam meam scientiam Latinitatis. Denique in aliquo colloquio coepi minima vero sententia vel magis quaestiuncula, cuius responsum iam invenissem, si attentius legissem.

Recte ergo timui me stulta scribere

, quod fortasse etiam nunc facio, sed etiam ceteri illi docti homines sunt et itaque nihil humani a se alienum putare mihi persuasum est. Ita autem alii mihi responderunt coeperuntque mecum conloqui, et ipsa vidi ad colloquendum necesse esse, ut non solum exspecterem alios mihi scribentes, sed ut ipsa sententiam meam ad themata darem - quod et tibi maxime suadeo. Et re vera semo Latinus meus illo tempore multo peior erat: Legi aliquando epistulam antiquam a me missam, et in omni fere sententia inveni menda saepe maxime mihi nunc conspicua.
Est hoc colloquium maxima opportunitas usum ac scientiam linuae Latinae exercendae, ubi multa iam ab eo tempore didici multoque melius audaciusque scribo. Haec autem solum vere disci possunt, qui ipsi scribunt - videbis, quomodo alii certas res exprimant, ipse conaberis, videbis alios intellegere, et interdum multa maiora et minora cognosceris ac amicos invenias inter alios scribentes.
Fine verbum Goetheianum tibi mitto mihi percarum, quod subscriptionis in locum ponam: "Was du ererbt von deinen V