Page 1 of 1

Salvete!

EmitteMissus: Mart 17 Mai, 2005 14.56
by Hirus
Salvete omnibus sodalibus

Ego linguae latinae Hispanus discipulus sum, septendicem annos natus sum et primo anno licei studeo, mihi nomen Iose Michael est, sed Hirum (Hirus, -i) appellare potestis.
Ego ipse linguis iaponicae catalanicaeque studeo, linguas orientales malo, sed omnes linguas amo.

Ignoscate mihi per latinem meum pessimum, hic tamen primus annus latini studeo est; iam non scribam sed legam, in futuris proximis scribam quoque. Vobiscum multa discere spero :D

Curate ut valeatis
a.d. XVI Kalendas Iuniis

Salve!

EmitteMissus: Iov 17 Nov, 2005 14.45
by laura_latina_LVII
discipulus de unum annum eras? tu bone scribis! discipulus de tres annos eram, et melior quam me eras!

EmitteMissus: Iov 17 Nov, 2005 20.07
by Gavius Pontius
Gavius Pontius omnibus s. d.
Magne felix novis sodalibus in hoc forum advenientis sum et spero vos optime futuros esse in hoc foro.
Valete. a. d. XVI Kal. Dec. Samnii.

Re: Salvete!

EmitteMissus: Ven 02 Dec, 2005 18.09
by RodericusPortellaSanctius
Salvē, Jōsēphe Hireve!

Legō tē prīmo annō linguae Latīnae studēre Hispānumque esse. Aliquī, vērē paucī, in Hispāniā sunt, etiam in hōc forō interrētiālī, quībuscum linguam Latīnam "vīvō" -ut dīcī solet- modō colere poteris. Interrētiāliter "colloquī" possumus, sī velis.

Pauca dē mē, ut sciās: vīgintī duōs annōs nātus, Philologiae Classicae in Ūniversitāte urbis Vallisolētī, ubi et nātus sum, studeō; Vallisolētum ūnus est modōrum Latīnē nōmen dīcendi urbis quae Hispānice aliīsque linguīs Valladolid vocātur.

Visne linguae Latīnae alicuīve philologiae in Ūniversitāte studēre?

Nostīne Latīnitātis vīvae cultōrēs in ipsā regiōne tuā Baeticā? Ibī sunt, inter aliōs, qui annī proximī parant conventum internātiōnālem Acadēmiae Latīnitātī Fovendae. Et Circulus Latīnus Gādītānus exstat, cujus conventūs hebdomadālēs, nisi fallor, in illius urbis Ūniversitāte adhūc fīunt.

(Ignoscite mihi omnēs, fortasse parvīs errōribus Latīnē scrībentī. Recenter Latīnē nōn multum scrīpsī minusque locūtus sum. Ēmendātiōnēs libenter accipiam.)

EmitteMissus: Lun 05 Dec, 2005 13.08
by Veronica
Veronica Hiro et Roderico SDP

HIRO

AVE!!!

Etiam ego hic nova sum!
Ac ita hispanus es! :D Tuam linguam amo!!! :D :D :D
Ego ab septembre linguam latinam studeo.

RODERICO

AVE!!!

Etiam tu hispanus! Pulcherrimus! :P
Philologiam Classicam studes...? DELECTUS OPTIMUS!!!! :D
Mihi placet! CONFIRMO! Mihi placet VERE!!!! :D :D :D

Basia et Vale,
Veronica.