M. Favonius Lucio Equiti sal.
Verba Italica „ogni quarto anno“ hoc modo, honoratissime mi amice, in Latinum convertuntur: „quarto quōque anno“ (*) („omne quarto anno“: - pace tua dicere liceat - sermo parum Latinus! Abl .sg. omn
i).
Quod vero ad menses diesque attinet, inter alia haec exstant carmina a Decimo Magno Ausonio composita (cf. interrete:
http://www.centrumlatinitatis.org/testi_latini/Ausonii/OpusculaOmnia.txt Praeterea: Decimi Magni Ausonii Burdigalensis opuscula, recensuit Rudolfus Peiper, editio stereotypa editionis anni MDCCCLXXXVI, Darmstadt 1976, p. 97sqq.):
DE NOMINIBUS SEPTEM DIERUM
Nomina, quae septem vertentibus apta diebus
annus habet, totidem errantes fecere planetae,
quos indefessa volvens vertigine mundus
signorum obliqua iubet in statione vagari.
Primum supremumque diem radiatus habet Sol.
Proxima fraternae succedit Luna coronae.
Tertius adsequitur Titania lumina Mavors.
Mercurius quarti sibi vindicat astra diei.
Inlustrant quintam Iovis aurea sidera zonam.
Sexta salutigerum sequitur Venus alma parentem.
Cuncta supergrediens Saturni septima lux est.
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.
MONOSTICHA DE MENSIBUS
Primus Romanas ordiris, Iane, kalendas.
Februa vicino mense Numa instituit.
Martius antiqui primordia protulit anni
Fetiferum Aprilem vindicat alma Venus.
Maiorum dictus patrum de nomine Maius.
Iunius aetatis proximus est titulo.
Nomine Caesareo Quintilem Iulius auget.
Augustus nomen Caesareum sequitur.
Autumnum, Pomona, tuum September opimat.
Triticeo October faenore ditat agros.
Sidera praecipitas pelago, intempeste November.
Tu genialem hiemem, feste December, agis.
Quibus carminibus lectis nemo erit, quin Ennium omni laude cumulandum esse censeat.
Ut finem faciam, ecce alii versus quasi Enniani:
Calliope, Polymneia, Erato, Clio atque Thalia,
Melpomene, Euterpe, Terpsichore, Urania.
Cum Solone Thales, Cleobulus cum Periandro,
Chilon Spartanus, Pittacus atque Bias.
Septem urbes certant de stirpe insignis Homeri:
Smyrna, Rhodos, Colophon, Salamis, Chios, Argos, Athenae.
Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.
Gram loquitur, Dia verba docet, Rhe verba ministrat,
Mus canit, Ar numerat, Geo ponderat, Ast colit astra.
Quos versus ex aliqua parte tibi auxilio fore spero.
Optime vale.
VI Id. Apr. Crefeldiae.
---------
(*) Germanice: alle
drei Jahre - sed Latine:
quarto quoque anno;
Germanice: alle
vier Jahre - sed Latine:
quinto quoque anno etc.
Nonne eadem ratio est in lingua Anglica?