Page 7 of 7

Re: verba latina recentia?

EmitteMissus: Merc 08 Apr, 2009 17.12
by Rhumak
Erico spd

Tibi prorsus assentior, docte.
Numquam obfui peregrinis adsciscendis verbis scilicet secundum usum latinae loquelae aptatis: ita ratiocinemur, si volumus latinitas vivat, ut in eam agamus tamquam in quamvis aliam pariter vivam linguam. non magis nec minus tuenda ceteris. Faris de pizza finnice reddenda, et optime faris: etiam italica lingua caret littera Y, sed nemo italus vetuit quin oriretur verbum tamquam "bypassare" (pron. [baipas'sare] et scriptu et dictu fidelis origini anglicae "to bypass", nec quisquam fuit italorum qui iusserit hoc verbum <baipassare> scribi (quod aeque fuisset tibi ac si pizza <pitsa> scripsissetis). Certe Romanus priscus verbum pizza si legisset ['piddza] et non ['pittsa], ut oportet, pronuntiasset, sed etiam Italus qui anglicae ignarus legat "bypassare" pronuntiet [bipas'sare] et non, ut oportet, [baipas'sare], quia ut z latine semper [ddz] et numquam [tts] pronuntiatur, ita y italice semper [i] et numquam [ai], quod autem non vetuit quin in hoc uno casu, bypassare, pronuntiatus alienam legem sequeretur. Hoc fit apud italicam, quae lingua vivit: si et latina vivit, quin hoc fiat et apud illam? Ergo dictito, amice, omnino tibi assentior, quamvis aliquando de ipsa pizza latine reddenda paullulum aliter sensi, nunc autem plane more tuo. Valeto